Archiepiscopatus Beneventani necnon archiepiscopatuum, episcopatuum inferiorumque regni Neapolitani beneficiorum libertas vindicata aduersus Argumenta anonymi recentioris auctore sæculari presbytero

발행: 1738년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

dotia una involvit, iisque omnibus impositam esse Regiam servitutem demonstrare contendit. In prooemio itaque sui operis laudat Auctor Caroli III. Hispaniarum Regis , & deinde Imperatoris ejus nominis VI. Jussiones quasdam; primo videlicet eas, quibus Beneficia omnia Regni Neapolitani solis indigenis conserenda , secundo illas , quibus Decreta dc Rescripta Apostolica cujuscumque generis Regio Placito, vulgo Regio Exequatur subsicienda ecte decernit cr). Hilce Jussionibus, sive Edictis , vel uti totius Disputationis sundamentis praejactis , ut propius ad rem idem Auctor accedat , indignatur Limo Praesuli de Auria, quod hic patria

GENULNsis cum esset. Regnoque Neapolitano prorsus extraneus, sola fretus Literarum Apostolicarum facultate, multiplices exercuerit actus Ecclesiasticae jurisdictionis in quinque ejusdem Regni Provinciis, ex quibus Beneventana Metropolis consurgit, Regio Placito neque postulato, neque obtento ca) . Reieri deinde ob eam causam laicum Magistratum suis per res Beneficiarias Neapoli constitutum supplicem Caesari porrexisse libellum,in quo, ut ille refert,haec petebantur. Primo,ut Caesarea & Catholica Majestas dictos jurisdictionis actus corrigat, emendet, de

claret nullos , a C attentatos , novumque Archiepiscopum ulteriori horumce actuum exercitio interdicat . Secundo , ut Literae quorumcumque Beneficiorum, Pensionum, aliarumque Provisionum , si quas sorte Iillustriisimus de Auria extra Beneventanae civitatis limites expedire tentaverit, nequa

quam

22쪽

quam eXecutioni mandentur, nisi prius examini suppositae, ac tales repertae , quae privilegio concesso indigenis cohaereant, Regio Placito muniantur. Tertio, ut interim cujuscumque generis exactiones, redituum, fructuum & caeterorum quovis titulo ad mensam Archiepiscopalem, ac Capitulum Beneventanum pertinentium , prohibeantur . Quarto ,

ut si quae per obitum praesentium possessorum Beneficia vacare contigerit, illorum reditus dentur si questro, iisque Regii Oeconomi assignentur, qui quicquid necessitatibus Ecclesiarum super suerit , servent successoribus illis, qni eorumdem Beneficiorum distributiones Regio Placito roboratas ob tinuerint . Quinto demum , ut ad Praesides & Thesaurarios Provinciarum, ad Gubernatores Civitatum, ad Oppidorum & Pagorum Universitates umgentes dirigantur Literae, quibus ad servanda ada mussim praemissa adigantur; praecipue Vero , ut in id attentius incumbant, ne Beneficii alicujus possessionem adipisci quis audeat, nisi prius exhibuerit Regii Placiti testimonium Literis Apostolicae concessionis inscriptum I . Jam ut ostendat Anonymus justa esse ea omnia, quae in praedicto supplici libello contineri diximus, duo sibi demonstranda proponit. Primum: quod Beneventanus Archiepiscopatus, si Dioecesis spectentur, ex quibus componitur , Regio Edicto de conserendis solis indigenis Regni Beneficiis contineatur, veluti Regni Archiepiscopatus ; nec quicquam ossicere, quod dominium temporale unius Be-

----- - - - - -- - - -

23쪽

neventanaeCivitatis eX concessione veterum ejusdem

Regni Principum in Romanum Pontificem transierit i . Secundum: quod post tot Regia jussa impensius Regii Placiti necessitatem inculcantia in quibuslibet Apostolicis provisionibus, gravis hic sit ausus Praesulum & Archipraesulum , Beneventanorum praesertim, quorum jurisdictio ad quinque Regni Provincias protenditur , aggredi nimirum in

ipso Regno, Romanarum duntaxat virtute facultatum , jurisdictionis exercitium, eodem Placito non petito, neque concesso; non enim posse eos,ait, ullam exercere Ecclesiasticam jurisdictionem in quinque Provinciis Beneventanam Metropolim componentibus, visi prius Literis Apostolicis, quibus iidem

Archiepiscopi instituuntur , Regium Placitum obtinuerint ca). Spondet demum una omnes soluturum se dissicultates , quae ex adverso afferantur 3 . Primum illud in primo , alterum in secundo, postremum in utroque sui operis Capite , ubi scilicet res postulat, Auctor exequi curat. Etenim duobus Capitibus , praeter prooemium , tota Disputatio sive

totum opusculum comprehenditur; quae capita rursus in numeros distinguuntur. Haec modo a nobis compendio recensita ea sunt,

quae a se praestanda suscipit Anonymus in praenotato opusculo, quod sane mole leve eit, sed principiis Ecclesiasticam , in re praecipue beneficiaria , jurisdictionem penitus labe stantibus graviismum,

talique artiscio concinnatum, iisque Consertum argumentis, quibus apprime conveniat illud S. Au-

24쪽

gustini de similibus operibus judicium : Sunt inulta, qua appellantur sophismata ,falsae conclusiones rationum,

o ple umque ita veras imitantes, ut non solum tardos , sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. uod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum exintimo , detectatur illo loco , usi dictum eLI: quisophi Iice loquitur , adisilis e T i) .Patet igitur ex dictis quaenam ea sit servitus , in quam Archiepiscopatum BeneVentanum una eum Neapolitani Regni Archiepiscopalibus , Episcopalibus caeterisque Beneficiis Scripto suo abducere contendit Anonymus: Regii Edicti a Regni Beneficiis alienigenas arcentis , Regiique Placiti Literis Apostolicis inscribendi servitus est. Hanc

ut avertamus duplicem servitutem, eorumdemque Archiepiscopatuum, Episcopatuum, ac reliquorum praedicti Regni Beneficiorum, praesertim vero Bene ventani Archiepiscopatus Libertatem adversus A nonymi ipsius argumenta Vindicemus, praesens Opus aggredimur . Universam Disputationem in tres Par

tes dividimus, in quarum prima a servitute Regii Edicti seu Privilegii concessi indigenis ; in Secunda

vero a servitute Regii Placiti eximimus Beneven tanam Sedem , dataque occasione, omnes etiam Regni Neapolitani Ecclesias: in Tertiam demum Parintem , ne nimium interrupta principalis Controversiae series Lectorem confundat, ac defatiget, sacta quaedam historica confutanda rejicimus , quae ab Anonymo suo operi inserta ad praesentem quaesti

nem minus spectant, ac longius examen requirunt. Opus

25쪽

XXII

Opus autem italice editum latine consutamus, ut & ii, qui extra Italiam degunt, ae italicam linguam ignorant, agnoscant eorum principiorum salsitatem , & argumentorum imbecillitatem , quae in ipsorum etiam Regionibus ab intemperantioribus nonnullis Regiorum jurium defensoribus adversus Ecclesiasticam Libertatem tanquam verissima, a validissima jactantur. Ne vero Anonymus de minus fideli suarum sententiarum interpretatione juste conqueratur , plerumque eademmet ipsius dictae vernaculo sermone in latinum debita fide versa dare curabimus ; nec tamen obliviscemur moris S. Hieronymi , qui non solum fatetur , sed liberia fronte profitetur se in interpretatione Graecorum non versum e verbo, sedsensum exprimere de sensu. Ei enim difficile eII, ait, alienas lineas insequentem non alicubi excidere ἱ o arduum, ut quae in atia lingua sene dicta

sunt,eumdem de rem in translatione conserment I . II bivero ad inanem prolixitatem vitandam,detruncanda ea dicta,vel in compendium redigenda esse arbitrabimur , id a nobis ita praestabitur, ut sententiarum , atque rationum vis omnis retineatur. At quoniam noster Anonymus eadem non semel repetit, capti

soque artificio jura saetis, vera salsis immiscens, veris quidem falsitatis, falsis autem veritatis speciem obtrudit, nos singula, indicatis paginis, in

quibus leguntur, seu etiam repetuntur , praefiXa rerum summa, in articulos distinguemus , ut clariori, qua fieri potest, methodo procedat oratio, & cum ea, quae ab ipsomet Anonymo dicuntur , tum ea ,

quae

26쪽

quae a nobis reponentur , facilius intelligantur . Cunctis sorte non probabitur, quod in resellendis Anonymi dictis, ac sententiis multus fuerim; 1ed id res ipsa suasit: si enim quae ille uti certa , indubiaque pronunciat, nec tamen ullo argumento talia esse probat, ego e contra salsa dixissem , nec argumentis consutassem , nullus propemodum esset meo labori fructus . Siquidem adhuc anceps haereret Lectoris animus, utri credendum, sive utri causa adjudieanda esset. Caeterum Nulta hie egoquentia e Irnullus Oratorum tumor; quorum de nitio eri dicere ad persuadendum accommodate Non enim de adversario victoriam, sed puram puro sermone quaerimus verita rem I .

- PARS

co S. meron. lib. I. ad ersu Pelagiano . .

28쪽

PARS PRIMA

Omnia tum M ora tum s 1 inora Regni Neapolitani Benescia, praescrtim vero Archiepiscopatus BoneVCntariuS.

a servitute Regii Edicti

Cindicantur.

Uamvis Anonymus Regium Edi- istum de arcendis extraneis a Regni Neapolitani Beneficiis per se ipsum

valere pro certo habeat; ea tamen argumenta profert , quae nedum Archiepiscopatum BeneVentanum

eodem Edicto inclusum, sed Edictum ipsum legitimum, validumque esse demonstrent. Nobis idcirco cum eodem Anonymo lis quidem praecipua est de Archiepiscopatu Beneventano, sed quae a lite de omnibus Regni Archiepiscopalibus Episcopatibus, caeterisque inferioribus Beneficiis non sejungitur . Ut igitur eum undequaque aggrediamur , omnemque 1 ubdolae Scriptionis molem dejiciamus , in hac prima Parte tria praestabimus . Primo, ostendemus Regium Edictum de repellendis Alienigenis a Regni Beneficiis tale non esse, quale ab Anonymo asseritur . Secundo, qualecumque illud sit, nullius esse roboris demonstrabimus . Tertio demum loco argumenta omnia, quibus ille Beneventanum Ar chiepiscopatum eodem Edicto comp rehensum de monstrare , unaque Edictum ipsum sulcire conten A dir,

29쪽

α Lisertas Arehiep. Benem. Oe. Vindicata.dit, consutabimus; ac insimul ostendemus nullam iis argumentis inesse vim respectu ipsius Beneventanae Metropolis , dato etiam gratis, quod quatenus Regni Archiepiscopatus & Episcopatus respiciunt, suum robur obtinerent . Primum, & Secundum duobus prioribus Articulis, Tertium quandoquidem rerum multitudo, & diversitas ita postulat pluribus sequentibus Articulis conficimus.

Regium Edictum de arcendis Alienigenis a Regni Benes

eiis tale non eR , quale ab A non mo asseritur. IN sui exordio operis statiin refert Anonymus Caro

lum III. Hispaniarum Regem eo tempore , quo Barcino ne Regiam Sedem fixerat , Civitatiς Regnique Neapolis precibus permotum, non minus ob suorum utilitatem Subditorum , quam juxta Sacrorum praescriptum Canonum, prMe pisse Edicto suo, ut omnes Archiepiscopatus Episcopatus,

aliaeque Ecclesiasticae Dignitates , ac Regni ejusdem Beneficia indigenis conferri deberent, exelusis semper in omnibus Iam alienigenis , quam Regio Dominio non subjectis 3 eumdemque ad Imperiale Solium postea evectum id ipsium striistiori justione, constantiorique animo confirmasse , datis Viennae Literis die 6. Augusti I7II. ,&die I9. Aprilis sequentis anni I7Iq., quae in II. Volumine Privilegiorum Regni pag. 227. 223. 233. ,& IS . leguntur i). Uerumtamen hae ipsae Regiae Literie, cum demonstrent non illud esse Caroli Regis & Imperatoris Edictum , quod ab Anonymo describitur, hunc δc quidem in re maximi ponderis maui sti mendacii redarguunt. Siquidem in Literis Barcinone datis ad Proregem Thaunium die 28. Februa- Προῖ, . rii um. pae. ι. - Π Ti.

30쪽

eli i7o8., quae in praedicto Privilegiorum Volumine pag. 227. habentur , Carolus Rex tantummodo praecipit, ut sequestro dentur Beneficia, & Ecclesiastici redditus, qui ab alienioenis , nec non ab iis , qui extra Regnum degunt, possidentur. Hoe ipsum confirmat in Literis die a. Martii ejusdem an ni Barcinone pariter ad eumdem Thaunium missis, quae ibidem in fine pagina: a 27. ad 228. leguntur et ibique solum addit, aerare admodum ferre, quod Aroductae in Regno operditandis illis inferviam, qui Curiae Romanae inserviunt, di ulterius peculiari se detineri cura, ut i serum hie adeo perniciosus vitetur obusui , e ciendo videlicet, ne Beneflciis, ct Ecclesiasteti reddi Mur exἔerifruantur, nis hoc ipsum indigenis cedat in commodum . Ubi vides hoc tantum juberi, ut Beneficia, eorumque redditus sequestro tradanturi atque a Carolo Rege non id praecipi, sed duntaxat ipsi curae esse , non quidem ut Omnes extranei a Beneficiis repellantur , sed illi tantummodo, qui utpote extra Regnum degentes, etsi

dem Beneficiis δέ redditibus ita fruuntur, ut nihil utilitatis in indigenas effluat . Iam vero in Literis die 26. Ianuarii anni IIIo. Uico scriptis ad Cardinalem Grimanum Proregem, & eidem Uolumini pagina a 33. insertis, Carolus Rex mandat, in F quae Beneficia, ct Ecclesiasticae Dignitates a Papa conferantur Regni Naturalibui, seu aliar isubjectu, rigidius praeeedat

examen; ct si euidem Promisi non susem, Abigue devoti reperti fuerint, Regium Placitum concedatur; flv minus, δε-

spendatur . Post quae ita subdit: ct quis major di cultat Ioes in discutiendis ingenio assectuque exterorum, qui a Samesitate otia Beneficia, a ue Eceles suas Dignitates in Re noobtinent, propterea quod ad illud ereto assequendum major xemporis prolixitaI , ac secretiores notitiae nece Prio requirum Iur , cumque ego nullatenul permittere debeam , ψ hise adeo turbatia temporibus, quibur per multa medio, eaque obliqua quietem, ct Subditorum meorum Adem coneutere sudent mei hones, personae minur tutae ingrediantur ad posedendum in meis ditionibus Dignitates, ct Ecelsasicor proventur , horumque auctoritatem, di usum sertant in perniciem P ut

SEARCH

MENU NAVIGATION