Archiepiscopatus Beneventani necnon archiepiscopatuum, episcopatuum inferiorumque regni Neapolitani beneficiorum libertas vindicata aduersus Argumenta anonymi recentioris auctore sæculari presbytero

발행: 1738년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Lisertas Archiep. Benem. c. Vindicata.

rum, propter quorum solamen, ct sirituale commodum σι minimantur; siusmodi planensis observationibus permotus mando , ac , ut in dictis casibus Regiumsufflendatur H citum , atque ad me Bullae mittantur, ego isse sideam, cognoscam, suspicioni locus esses P in iis, quorum interes , de quibui, utpote mihi non subjectis, inquirenda es

notitia exactior. Et admodum quidem caute in ejusmodi eventibus me gerere fatuo, si cautio omittatur, sium panda-σur incommodis ,--e oriri possent ' . Neque hic, ut patet, Carolus Rex a Regni Beneficiis excludit alienigenas, sed de horum tantummodo ingenio, affectuque sibi ipsi cognoscendum esse decernit, idque obtemporum turbationem , & suorum hostium molitiones; quae cause obiter observa ) plane deerant, cum Ulmo Praesuli de Auria collatus est Archiepiscopatus Beneventanus. Demum pagina 2Iq. ejusdem Voluminis habet octavum Articulum libelli supplicis ad eumdem Carolum Regem jam& Imperatorem, in quo Articulo Neapolitani petunt, ut Regia & Caesarea Majestas executionem . jubeat Literarum , quas die a. Martii anni I7o8. Barcinone expeditas supra memoravimus , Ut videlicet, inquiunt, quaecumque Beneficio , O Melesiasteae Regni Dignitates solis indigenis conferantur , cum id Saerorum Canonum sit eonforme Sanctionibus . Ita quidem in libello supplici; sed non ita in ipsis Regiis Literis, ut supra vidimus. Tandem sub fine ejusdem paginae ad paginam a II. legitur Regium Placitum his verbis latine expresisum: Placet Suae Caesareae ct Catholicae Maj sati, quod ilii Archiepiscopatus Episcopatur, Praest Iarx Personatus, cxteraque Ecclesiastea Beneficia , ct Dignitates fidelis a Civitatii, ct Regni ad Regiam nominacionam , ct respempe eo Iationemspectantia Naturalibus tantummodo conserantur . Illi Pero, sic illa, stuc non sunt de nominatione , flve collatisne regia, sua Caesares m Catholica Majenas consanti animo, atque omni conatu procurabit, ne aliis, quam Nasuralibuseans collata , exclusis semper in omnibus tam alienigenis,

quam

lactenus exhibitas Regiarum Literarum partieulas ex hispano in latiuum sermonem vertimus .

32쪽

Pars L Articulus I. s

quam Regio dominio non subjectis ; firmis tuterim remanenti bus Ordinibus a Majesate sua datis in hae materia ad favorem ipsorum Naturalium Regni; pariqueferietate , ct vigilantia

providebit, ut imposerum evicentur exterorum fraudet , fuccontra has dispositioneι committuntur. Ibidem pagina 236. legitur : Datum Viennae die , non 6., ut scribit Anonymus ,

sed a6. Augusi anni a II. Subsequuntur Regiae Literae die I9. Aprilis anni 17IA., quibus praedicti Privilegii executio praecipitur, subjectis Thaunii Proregis, & Regentium

Subscriptionibus. Vides hic Carolum Regem non eo tempore , quo Bar cidone suam fixerat Sedem, ut ait Anonymus, sed quo ad Imperiale Solium jam fuerat evectus, Uiennae tulisse Edictuna , quo non quidem praecipit , sicut idem Anonymus allerit, ut juxta Sacrorum praescriptum Canonum de his enim in Regio Placito nulla mentio Regni Beneficia solis indigenis conserantur, sed tantum hoc ipsum se curaturum promittit: Procurabit, ne aliis, quam Naturalibus eant eouata, exclusissemper in omnibus tam alienigenis, quam Regio Dowinio non subjectis. Addit sane e firmis interim remanentibus ordinibus a Majesate sua datis in hae materia adfavorem 'sorum Naturalium Regni. Sed & ejusmodi ordines, seu jussiones in praefatis Regiis Literis contentas jam observavimus longe differre ab Edicto, quod Anonymus effingit. Compendio dicam : Aliud est praecipere , ut redditus Beneficiorum , quae ab extraneis possidentur, sequestro tradantur; peculiari detineri cura, ne Beneficiis & Ecclesiasticis redditibus exterisivantur, nisi hoc ipsum indigenis cedat in commodum; jubere , ut suspendatur Regius exequendi concessus, donec de Provisorum fide certior notitia habeatur; ac demum procurare , ne Beneficia alienigenis distribuantur: aliud vero est, serre Edictum, quo cumsta Regni Beneficia solis indigenis conserenda esse decernatur. Prima illa in suis Literis habet Carolus Rex & Imperator : hoc autem postremum ipsi ab Anonymo non sine Caesareae Regiaeque injuria Majestatis imponitur . Verum quia post eas Literas nemo extraneus ad

Regni Beneficia admittitur, ac proinde praxis eam iisdem

33쪽

6 L Uertas Archiep. Benem. c. Vindicata.

Literis vim tribuit, quam ex se ipse non obtinent, idcirco ut& ejusmodi abusus clarius pateat, & adverse Scriptionis fundamentum convellatur, sit.

ARTICULUS II.

Regium Edictum Alienigenas arcens a Regni Beneficiis, qualecumque sit, nullius esse roboris ostenditur.

NEgotium , de quo nunc sermo , Ecclesiasticum esse nemo inficias jerit; nam & Beneficia Ecclesiastica sunt , N. qui ad ea vocantur Ecclesiastico Ordini accenseri debent. Cum vero de negotiis, rebusque Ecclesiasticis agitur, nullam in iis esse Principibus saecularibus facultatem, Ι. Sacra Scriptura indicat: Etenim Iosapbat Rex Iuda divino spiritu duetus utriusque potestatis limites praefigens, ita edixit: Amariar Sacerdos, ct Pontifex perier in iis, quae ad Deum pertinent , praesidebit. Porro Zabadias fluui I ael, qui es dux in domo Iuda , super ea opera erit, quae ad Regis officium pertinent si) . At Beneficia ad divinum cultum, atque Ecclesia Deamunia obeunda sunς consuuta sa) , ut ait Concilium Tridentinum: In his ergo utpote ad Deum pertinentibus non Rex , sed Pontifex praesidet, ideoque de iisdem decernendi nulla Regi iacultas, cum perspicuum sit nemini licere legem statuere de illis rebus , in quibus non praesidet. II. Id ipsum Sacri Canones decernunt , dum hoc pacto loquuntur : Adsereriter Deus voluit, quae Eccle ae disponenda iunI, pertinere , non adseculi potesater, quσι, de ιδεπς, Ecclesi uae Sacerdotibus soluit esse subjectar 3) : Iuuitum namque eseum , qui non ist ex ordine Sancti morum Episcoporum Eccle-Fasuis intermiseri tractatibur ) . Praesertim eum nullam in talibur potesatem quemquam Potesat reorum, vel cxterorum Laicorum habere eonveniat 3) . III. Sancti Patres docent, inter quos Hostus Cordubentis ita ad Constantium Imperato' rem : Tibi Deus Imperiam commisit, Nobii, quae flum Ecclesiae

34쪽

rener edidit , is quemadmodum qui tuum I erium malignit oculis carpit, eontradicis ordinationi divisae, ct tu cave, ne quae tunc Ecclesiae ad te trabem magno crimini obnoxius I s.

Date, inquit, sunt Caesaris, C ari, ct quae sunς Dei, Deo

i) . Theodorus Studita Leonem Armenum sic allocutus est :Nec tentes nunc , o Imperator, Ecele anicum flatum dissolvere ; ait enim Apoctolus: quosdam quidem posuit Deus in Eccle-μ, primum Aposolos, deinde Prophetas, tertio Pasiores, Doctores ad perfectionem Sanctorum; dixit Reges. TihIquidem , o Imperator , civilis natus o exercitus commi fures. Haec igitur cura ; Ecclesiam autem Pastoribus , Doctoribus ut ait sonolui ) derelinque a J . S. Ambrosius ad

Theodolium : MD te gravare, Imperator, ut putes te in ea , quae disina sunt, Imperiale oliquo us habere . Noli te extolia

Iere ;sed si vis disinitus imperare, eno Deo subditus. Scriptumes: Quae Dei , Deo, quae Caesaris, Caesari. 3 . III. Concilia definiunt, inter quae Synodus IV., seu , ut aliis placet III. dicta Palmaris CXUI. Episcoporum sub Symmacho . Ea

in Syodo lex Odeacris proscripta est , qua res Ecclesiae non alienandas laicus Princeps statuerat. Lege namque in Synodo recitata, Laurentius Mediolanensis ita excepit: IED Scriptura nullum Romanae Civitatis potuit obligare Pontificem, quia non uult Dico fatuendi in Ecclesia , straeter Pastam Romanum , Babere aIiquam potesatem, cui obsequendi manet necessitas , non aurioritas imperant . Tum Eulalius Syracusanus Episcopus: Seriptura, quae in Sacerdotati Concilio reeitata es, evidenti mis documentis eonnat invalida . Primam, quod contra Diram Regulas a uicis quamvis Religiosis, quibus nulla de Delesia eis facultatibus aliquid tuendi legitur unquam attribui aediDas , facta videtur . Deinde cunista Synodus dixit . . . Hanc ibam Scripturam nullius esse momenti, euam ,

e soliqua posset sub ere ratione, modis omnibus in Θnodati

Conventu provida Beatitudinis ves sententia enervari conveniebaς , ct in irritum deduci, ne in exemplam rewaneret prae-

t Apud S. Albanasium in epta. ad μιρ. vitam agentes a Thresteri tui in vita S. Niceia apud Surium ad diem 3. Aprili o

35쪽

8 Lisertas Arehim. Benev. Oe. Vindieata

sumendi quibuscumque laicis quamvis Religiosis, vel potentI-bus in quaeumque Civitate , quolibet modo aliquid decernere de Helesiastes acultatibus, quarum solis Meerdotibus dissρο-

nendi indisine a Deo cura commissa docetur . Denique Symmachus quae ex re sutura visa sunt, legitima contra bonorum Ecclesiasticorum alienationem auctoritate sancivit I . Haec omnia reserre pIacuit,quia ad rem nostram apprime ficiunt. Si enim ea Ode acris Lex tamquam irrita, nulliusque momenti Synodali sententia proscripta est hoc uno titulo , quod a laico

Principe lata fuerit, Esaliqua posset ratione sub ere, quia

nimirum Ecclesiasticis statutis de non alienandis Ecclesiarum bonis favebat; quanto magis irritum, nulliusque roboris judicandum est Regium Edictum bona Ecclesiastica sequestro ,& Beneficia solis indigenis addicens, quod non s,lum a laico Principe conditum est, sed Ecclesiae, summique Pontificis juribus quam maxime adversetur ξ Huc etiam spectat Ca- non quadragesimus primus Concilii IV. Lateranensis , quo statuitur, in jura Clericorum non usurpent laici , ut quae sunt Caesaris, reddantur Caesari, quaesunt Dei, Deo recta diis Fributione reddantur . V. Hoc idem Reges, & Imperatores non semel fassi sunt. Τheodoricus Italiae Rex licet Arianus rescripsit ad Patres praefatae Synodi Romanae sub Symmacho , Non aliquid ad fles ter reverentiam de Helesiasteis negotiis pertinere a) . Basilius Imperator in Allocutione ad Patres Octavae Synodi, Lateo euiquam, inquit, nulla ratione de E et anteis eausis disputandissi se dico ; opus enim hoc Antificum Meerdotum es 3 . Justinianus item Imperator, Maxima quidem , ait, in hominibus sunt dona Dei, a supernaeollata elementia , Sacerdoctam ct Imperium : illud quidem disinis mini'ans , hoe autem humanis praesidenr, ae diligemtiam exhibens M . Quid, quod Galliae Hispaniaeque Reges,

aliique Catholici Principes non quidem conditis a se Edictis statuerint, sed concessis a Sede Apostolica privilegiis id obtinere studuerint, ut suarum ditionum Beneficia solis indigenis

distri in

36쪽

Pars I. Articulus II s

di stribuerentur ὶ Ad quae obtinenda privilegia non adeo proinsecto desudassent,si sensissent sibimet ipsis legitimam inesse potestatem serendi leges, quibus ab iisdem Beneficiis alienigenae

arcerentur .

Liquet igitur ex Sacra Scriptura, Ecclesiae Canonibus, Patribus, Conciliis , Principum oraculis , ac sensibus nullam esse Regibus , & Imperatoribus decernendi de Ecclesiasticis rebus facultatem , ac proinde omni prorsus robore destitui R gium Edictum , qualecumque illud sit, quo bona Ecclesiasticas equestro , & Beneficia indigenis assignantur ; cum eidem desit legitima auctoritas , & facultas condendis legibus omnino nece uaria , utpote quae ipsis Legibus & Edictis omnem vim tribuit, & efficaciam . Liquet etiam utriusque Potestatis, Ecclesiasticae , & Politicae constitutos esse limites, ne Sacerdos videlicet in ea , quae sunt Imperii, & Imperator , aut Rex in ea , quae Sacerdotii sunt, irrumpat. Quid ergo aliud sit Beneseia , & bona Ecclesiastica politicis subdere Edictis , quam

terminos a Patribus praefixos movere pro libito , limites confundere , fines exarare, sylvam non suam cadere , in alienam

messem salcem immittere , & Ecclesiae jura violare ZFinge hic animo a Romano Pontifice latam esse Legem , qua statuatur , ut Reipublicae, Imperii, seu Regni alicujus civiles Praefecturae, aliaeque Dignitates indigenis duntaxat conserantur, & si secus fiat, earum proventus ecclesiastico sequestro dentur. Nonne illico istiusmodi lex nulla , irrita , invalida , injusta, politicae auctoritati injuriosa, temeraria, &scandalosa conclamaretur Regium sertur Edictum, quo Regni Archiepiscopatus Episcopatus, & reliqua Beneficia solis

indigenis conserenda esse decernitur: sin minus, eorum redditus sequestro addicuntur . Eccur igitur nos Divinae Scripturae monitis , Sacrorum Canonum Sanctionibus , Sanctorum Patrum sententiis , Conciliorum definitionibus, & ipsorum siecularium Principum oraculis eruditi hoc ipsum Edictum Eeclesiasticae auctoritati injuriosum non conclamemus, cael risque modo recensitis notis potiori jure non inuramus Condant saeculi Principes, quotquot volunt, de rebus Ecclesiasticis leges, & privilegia concedant: quis enim cos prohibere B PO

37쪽

i o Libertas Archiep. Benev. oc. Vindicata. potest , si Ecclesiae prohibenti non parent λ nullus tamen

erit umquam iis legibus , & privilegiis valor , nullae vires, nulli effectus , nisi quos a vi, injuria , & potentia mutuabuntur . Quod quidem Ualentinianus , & Marcianus Imperatores animadvertentes, in ejusinodi leges ita edixerunt: omnes sane pragmaticor sanctione; , quae eontra Canones Ecelesiasticorinterventu gratiae , ct ambitionis elicitae sunt, robore suo , ct ρrmitate vacua si cessare praeripimur ci) .

ARΤICULUS III.

Ut Regio Edicto areenti alienigenas a Regni Beneficiis

jussilitia concilietur , perperam Sacrorum Cononum observantia praetexitur. LAtere non potuit Anonymum in consesse esse apud omnes Catholicos, quod nulla polleant spirituali auctoritate laici Principes , ut ipsemet Marca fatetur sa) . Quare ut Regio Edicto repellenti extraneos ab Eccles asticis Beneficiis

vim , & auctoritatem conciliaret, Sacrorum Canonum observantiam praetexuit ; asserit enim illud juxta eorumdem Canonum prascriptu in suisse conditum sa) , atque ejusdem Con-d i tori nullam aliam suisse mentem , quam ut in Regno Neapolitano Sacri Canones valerent ο) . Videtur hic Anonymus italus caeteroquin Auctor in eo Tum esse sententia, qui docent supremam Romani Ponti sicis potestatem moderandam esse per Canones . Qua in re patiatur mitti se ad eos Theologos, qui tertiam inter propositiones Gallicanas pari robore, & eruditione impugnarunt, inter

unum nos obiter dicimus, Romanum Pontificem solvere pol se, ει dispensare valide , & licite in Canonibus Conciliorum, etiam generalium , dummodo haec dispensatio non tendat ad Iabe saetandum Ecclesiaestitum, ut scribit Petrus de Marca 7), qui

38쪽

Pars I. Articulus In

qui & ista habet: D Non agimus cum Sede Apostolica quasi is cum potestate quadam certis regulis ita devincta , ut eas D nullo casu eεredi possit, cum sciamus Canonum dispensia- tionem, cuJus est in Politia Ecclesiastica frequentissimusis ussis , Summo Pontifici praecipue concreditam ti) Quinimmo a Romanis Pontificibus. re ipse suisse abrogatos veteres Canones , novosque conditos, cum id Ecclesiae necessitas , aut utilitas postulavit, plura venerandae antiquitatis exempla testantur . Sic S. Leo I. Canonem vigesimumOctavum Conincilii Oecumenici, nempe Calcedonensis abrogavit, ut suam cuique Patriarchae , & Exarcho jurisdictionem conservaret sa) . Sic Clericos Sacerdotio non initiatos , a qrio a

Monachos a praedicatione Evangelii prohibuit idem S. Leo 3 ; quos tamen postea ad praedicationem admisit S. Greooiarius Magnus, missis in Angliam S. Augustino, aliisque Mona. eliis . Sic tandem, ut quid dicam de mutatione disciplinae circa Benefieta, sacris electionibus suppressis, quae juxta priscos Canones a Ciero Populoque peragebantur , eo tamen modo a qui in serius explicatur q) , nominationes subrogarunt Romani Pontifices. Hinc adversus Anonymi assertionem conficere possumus. argumentum ῆ nam si valet Regium Edictum solis indigenis Regni Beneficia addicens, eo quia id Sacri Canones praescribant, quod tamen salso supponitur, ut in Articulo sequenti videbimus tanto magis valeret Regium Edictum, quo abolitorum jamdudum Canonum observantia reduceretur, eorum praesertim, qui sacras electiones Clero & Populo tribu bant 3 . Hoc secundum, puto, Anonymus non concedet tanto minus ergo ab ipse primum est concedendum. Neque enim, uti reor , hic opponet, Semel recte ans actum nasiate nias esse mutandum. μέσω fuisse Iemporii causa, quod recte antefactu uerat, ita mutari vera ratio plerumque flagitat, ut eum dico ur recte non fieri , si mutnur ; contra veritas et met , recte non fleri, nisi mutetur: quia utrumque tane eru

39쪽

1 a Libertas Archiep. Bene . tala. Vindicata.

Interim tamen non diffiteor, immo ultro assentior Caesa. rei, Regiique muneris else Sacrorum Canonum tuitionem , non quidem contra Apostolicam Sedem, quam a Christo tuendam susceperunt Catholici Principes , sed contra eos, qui Sa erosancta jura ejusidem Sed is pessumdare moliuntur; idque a Canonibus ipsis addiscimus & Patribus . Etenim Prinei sfaetuli nonnumquam istra Ecclesiam pote natis adeptae culmina recent, ut per eamdem pote natem disciplinam Ecelesiastea in muniant. Caeterum inira Ecelesiam potesates necessariae non essent, nisiquod non 'aevolet Sacerdos esseere per doctrinaesermonem , potesar hoc impleat per disciplinae terrorem . Saepe per Regnum terrenum Gesse Regnum proficit; ut qui intra Le elesiam positi tantra Fidem O Disciplinam Ecclesia agunt, rigore Princistum conterantur ; Issamque disciplinam , quam Delesia humilitat exercere non praevalet, cervicibus superbo inrum pGesas principalis imponat, ct ut venerationem merea rar , vinuleis stote Hatit impertiat . Cognoscant 'inei esse- euia Deo debere se rationem reddere propter Ecclesiais , gusm a

Christo tuenda infusifliunt. Nam sive augeatur pax , ct d si ina Ecclesiae per fideles Principes, sive solvatur ; Ille ab eis

rationem exiger, qvi eorum ροte Nati fuam Ecclesiam credidit i) . Et S. Leo Magnus ad Leonem Augustum : Debes incanis Hanter advertere, Regiam potesatem Tibi non solum ad Man. in regimen , sed maxime ad Ecclesie prae dium esse collatam; m ausus nefarus comprimen o , ct quae sent bruesaluta defendas , ct veram pacem hir, quae sunt turbata, resicaar a . Paucis dicam : ea incumbit saeculi Principibus Sacrorum Ca- nouum cura , quae Ecclesiae patrocinium , & praesidium sit,

non regimen , non imperium , non eorumdem Canonum pernicies . Si enim Reges , ut Ssrondati Cardinalis verbis utar aliique Principes seculares Canonum Custodes sunt, Oportet ut Canones non destruant, sed tueantur conserventque s); reque enim Custodem vinearum appellaveris, qui harum custodiam obtendens, ipsas a legitimis Colonis seu Administris cum omnibus fruictibus avulsas certo persenarum generi ad

40쪽

Pars I. Articulus IV. 13

dixerit. Ita Canonum Custos est non qui horum observantiam praetexens legitimam Beneficiorum dispensationem Sedi Apostolicae, eorumque redditus legitimis possessoribus adimit, hosque , ac illa solis indigenis assignat, sed qui ubi opus fuerit , & ejusdem Sed is in dispensandis Beneficiis Libertatem Regiae potestatis praesidio communit , & Beneficiorum posse Gsoribus ipsorum reddituum percipiendorum liberam facit facultatem . Caeterum cum Sacri Canones nihil magis, ac sepius inculcent, quam ne saeculares Principes rebus Ecclesiasticis se immisceant, & ne Ecclesiasticae cauis profanis tribunalibus sistantur , qui istos Canones violant tam cepe , tam enixe ab Ecclesia commendatos , & non atramento tantum , sed etiam sanguine & vulneribus scriptos, eos Canonum Custodes , an

hostes dixeris

Nullos Ecclesia condidit Canones, quisus Alienigenaa Beneficiis repellantur.

Uandoquidem A nonymus, ut specie Ecclesasticae Di

sciplinae reparandae imperitis illudat, Regio Edi Ro- Sacrorum Canonum observantiam attexit, proferat , quaeso, Canones illos, qui Beneficia quaecumque lis indigesis conserenda esse decernunt, exclusissemper in omnibussam aliendienys, quam Regio Dominio non subjectis . Hujus. modi profecto leges nunquam condidit Eccles a , sed eas cepe definiuit iuri communi, & Ecesesiasticis moribus esse contrarias . Siquidem Innocentius III. damnavit Thomae Mauro-ceni Patriarchae Constantinopolitani Placitum, quo is post expugnatam a Latinis Constantinopolim caverat se non nisi Venetis popularibus suis Beneiata S. Sophiae collaturum, eique praecepit, ut viros literatos & alias idoneos , undequa que originem ducerent, in illa Ecclesia institueret i) . Celebrem Caroli VII. pragmaticam Sanctionem, qua Galliae Be

SEARCH

MENU NAVIGATION