장음표시 사용
261쪽
a 3 Lisertar Archim. Benev. Vindicata.
eas duntaxat causas, quas paulo ante memoravimus.
Hadriano II. e vivis sublato , electus & consecratus est Pontifex Ioannes VIII., cujus electionem neque per seipsun neque per suos Legatos legitur confirmasse Ludovicus II. Imperator, qui sub eodem Pontifice anno 87S. mortem oppetiit. Sane Franciscus Pagius supra memoratum Eugenii II. decretum ejusque praxim propugnans, conjectatur potuisse adesse consecrationi Joannis Legatos Imperatoris , qui tunc in Campania degebant i); sed cum nulli bi legerimus illos revera adsuisse, Thomastino subscribimus asserenti, quod, quae post Hadrianum II. celebratae sunt electiones, tum Legatis Caesia reis , tum Caesaribus ipsis inconssiliis , peractae sint usque ad Ioannem IX. 2). Sed de hoc iterum paulo inserius . Interim ex his, quae hactenus disseruimus, denuo colligas, quo veritatis sundamento Anonymus pronuncia verit ,, Certum is esse nedum a Ludovico Pio , sed a Lothario quoque ejus is Filio & Ludovico II. ipsius nepote suisse confirmatas om- is nium electiones Pontificum Romanorum , quae illorum M aetatibus obtigerunt s) . Verumtamen quia assertionem hanc suam idem Anonymus affirmat a Petro de Marca bene esse probatam ; Siccome , inquit, ha ben prosato Retro di Marca, Concorae Sac. IN. Lib. 8. cap. I A., manifesti & in hoc mendacii redarguendus est; nam quod ibi Marca probat, assertioni ipsius Anonymi magis adversatur, quam favet; atque id ipsum, quod Marca probavit, non bene probavit. Postquam enim loco modo citato scripsit Romanam Metropolim & subjectas et Ecclesias necessitiati Regii assensus saetas fuisse obnoxias CONTRA CAROLI Μο- REM a Ludovico Pio, haec subdit: ,, Asserta quidem est tan-ri dem in Libertatem superioribus saeculis Romana Ecclesia . , , Sed quod in ea tunc introductum est a Ludovico , in caeteri ris Ecclesiis Italiae, non excepta etiam Metropoli Roma- , , na , & subjectis , locum habuit etiam Lotharii & sequen-M tium Imperatorum temporibus, QUI ELECTIONEs CANo
262쪽
b, NEBANTUR, POTEsTATE sUA TURRARUNT , sibique lis, conniventibus quandoque Pontificibus Romanis, vin- , , dicarunt. Cujus rei testimonia extant apud Gratianum,
dc passim in Ioannis VIII. epistolis .
Hucusque Petrus de Marca, qui, ut patet, assensium illum Caesareum ab Anonymo approbatum, sine quo electi in Pontifices consecrari non possent, improbat veluti abusium potestatis, quo Imperatores electiones turbarint, sibique vindicarint; & eum duntaxat probat assensum ac praesidium , quibus illi sacras electiones juvare & tueri tenebantur, pro pter eas videlicet causas, quas supra memoravimus. Quo circa Petri de Marca sententiam asseritoni Anonymi obesse potius, quam favere quis non videat rSed neque bene probavit idem Marca , quod Imperatores electiones Canonicas potestate sua turbaverint, sibique solis, conniventibus quandoque Pontificibus Romanis, vindicaverint , non , inquam, id bene probavit testimoniis, quae apud Gratianum & passim in epistolis Ioannis VIII. extare asseruit. Gratianus quippe in Dist. 63., in qua de electionibus agit & consecrationibus, duos Canones recitat, videli licet Can. Hadrianus a 2., & Caia. In Θ do 23. , qui ambo jus concedunt Imperatori nedum confirmandi , sed eligendi& ordinandi Romanum Pontificem . At primum ex his Cano nibus apocryphum agnovit ipsemet Marca, nam lib. 8. Con cord . cap. 19. ostendens supposititiam esse Synodum Romanam , in qua idem Canon sub Hadriano I. tempore Caroli Magni conditus asseritur, haec habet de sexto Baronii argumento contra eamdem Synodum: ,, Sextum argumentum
M robustum est, quod petitur ex Romani Pontificis electione, M quae Caroli aetate, & in exordio Principatus Ludovici li-M bera fuit ab interventu Principis,, . Secundum vero Ca-nonem excerpsit Gratianus ex Constitutione , quae a Le
ne VIII. edita sertur in Pseudo-Synodo Romana . Sed praeterquam quod Baronius, Bellarminus, Pagius Franciscus i)Leonem VIII. schisinati eum suisse tradunt, illa hujus Coiistitutio praedicto Hadriani I. suppositio Canoni innititur, at-
i Francisc. Pas. ibid. in Leone VIII. Antipapa .
263쪽
13 σ Libertas Archiep. Benev. Vindicata .
que Lotharii & Ludovici II. aevo longe est posterior.
Duos alios Canones in ead. Dist. 63. refert Gratianus , scilicet Can. Maifo a I. , qui statuit, ne electus in Romanum Pontificem ordinetur , nisi prius electionis decretum Imperatori praesentetur , & Can. uia Sancta 28. , in quo de cernitur, ut Pontifex Romanus praesentibus Imperatoris Legatis Ordinetur . At primus Canon desumptus est ex epistola Constantini Pogonati, qui Gothorum Regum morem sequu tus in decretum illud per tyrannidem S. Agathonem consentire coegit I), a qua demum tyrannide Ecclesiam Romanam idem Constantinus liberavit sub Benedicto II., qui, ut in ipsius vita legitur , Suscepit divales jussiones elementissimi
Conmutini Magni Principis, ster quas concessit , ut electuι ad Sedem Ap olicam , e vestigio absque tarditate Pontifex o dinetur sa) . Hinc etiam insertur praedictum Canonem p essentiquaestioni minime congruere, in qua sermo est tantum de electionibus & ordinationibus Romanorum Pontificum , quae sub Imperatoribus Occidentis a Carolo Magno usque ad Ludovi-
cum II. celebratae suerunt. Secundus autem Canon continet
Stephani Papae decretum quod postea a Ioanne IX. in Synodo Romana iisdem pene verbis innovatum est statuentis, ut Romanus Pontifex Ab omnibus electus, praesentibus Legatis Ioeperialiour conseretur ad vitandum scandala ct violentias, quae ob hoc inferuntur, quia abrique Imperiali notitia sic cons- cratio . Quotus ordine sit iste Stephanus hujus decreti conditor Gratianus non dicit: sunt qui Stephano IV., vulgo U. adscribant: Baronius fgmentum Schi smaticorum esse opina tur, sive potius , an tale sit dubitat 3 . Sed Pagius Baronianae Criticae Auctor sectum esse existimat Stephani VI., vulgo VII. ). Forte Gratianus alicujus mendosi Codicis errore deceptus Stephano Papae tribuit decretum illud, quod Ioanni IX. tribuendum erat. Ut ut sit, nec Petro de Marca, nec Anonymo favet istiusmodi Canon , cum solam exigat Legatorum Imperialium praesentiam ad arcendum scandala & vitae utias
264쪽
tias ab electionibus & ordinationibus Pontificum Romanorum. Haec satis de testimoniis , quae apud Gratianum extant, spe Etantibus ad electionem Romani Pontificis; nam de iis, quae ad Episcoporum electionem pertinent, de quibus hic nobis non est cum Anonymo quaestio , suo loco diximus . Nunc de testimoniis ejusdem rei , quae Marca extare ait passim in epistolis Ioannis VIII. Sane percurrenti mihi omnes hujus Pontificis epistolas i) , ne verbum quidem in iis occurrit de electione & ordinatione Romani Pontificis; occurrit econtra epistola CLV. ad Auspertum Archiepiscopum Mediolanensem, in qua huic Ioannes praecipit, ut Romam se conserat ad Synodum, ubi de electione Imperatoris agendum erat Nam, inquit, qui a Nobis en ordinandus in Imperium, a re bir primum atque potissimum debet esse electus, atque vocatur
Nihil pariter habet Ioannes VIII. in suis epistolis de
confirmatione Caesarea seu Regia Epistopalium electionum in Ecclesiis Metropoli Romanae 1 ubjestis. Quoad alias Ecclesias , praesertim Gallicanas,licet idem Pontifex Imperatoribus connivere visus sit electiones Episcopales suo alsensu confirmare praetendentibus, attamen, ut etiam Marca observat a , sui immemor effectus non est in iis temporum acerbitatibus; nam severe interdixit Theodorico Archiepiscopo Bi sunt inens, quatenus in Ecclesia Lausenensi Episeopum neque in Regii, neque expetitu plebia consecrare prae semeret, Donec, inquit, communi consensis quem utiliorem praeviderimus, consecrari
permittamut de more ῖ) . Addere Marca poterat epistolam CCXLIII., in qua idem Ioannes Pontifex Carolo Crasta de-
nunciat se nullo modo consensurum,ut Hieronymo vivente,qui
Episcopus Lausianensis a se electus fuerat, In electione aureius saluta Patrum transgredian ur. Itaque si in qua epistola conniventia erga Imperatores & Galliarum Reges Ioannes usus videatur quoad Episcopalium electionum negotium, id tribuendum acerbitati eorum temporum , quibus implorare cogebatur opem Caroli Calvi & Caroli Crasti ei iam adversius Saracenos, qui rapinis, coedibus, vastationibus amigebant
265쪽
α38 Lilertas Archiep. Benem. Vindicata.
Italiam , ut ipla ejus epistolae testantur i . Haec obiter hie
observare placuit; nam quamvis ad praesentem quaestionem non spectent, pertinent tamen ad controversiam Episcopalium electionum, de quibus superius disseruimus. Ut igitur ad eaput redeamus, ex dictis manifeste apparet , Petrum de Marca Concord . lib. 8. cap. I . nec bene , nec
Omnino probare , quod nedum Ludovicus Pius, sed Lotharius ejus filius &Ludovicus II. ipsius nepos singulos Pontifices
Romanos eorum aetatibus electos confirmaverint.
III. De Hemonibus Romanorum Pontificum, quae a tempore Caroli Calai ad tempora Othonis III. celebratae sunt.
, , O Criptores Galli , pergit Aponymus, translati dominii temporalis Romana: Urbis in Apostolicam Sedem Au-
,, ctorem dicunt Carolum Calvum: nihilominus adhuc est , , evidens , transmisso ad Germanos Imperio , taeteros, qui successerunt , Imperatores sibi ipsis servasse hoc idem jus in ,, electionem Pontificum. Nihil dico de Othone I., res quippe ,, nota nimis est & manifesta : usque ad Othonem III. eadem , consuetudo immota permansit; cum legatur apud Di ima, , , rum lib. q. pag. 333. lib. 6. pag. 399., apud Chronogra-b, phum Saxonem ad annum 996., ac apud alios A uctores Syn- ,, chronos , quod Joanni XII. e vivis erepto Otho III. sucis,, cessorem dederit Brunonem , qui Gregorius U. vocari vo- ,, luit: huic autem vita suncto substituit Silvestrum II., sicut , , reserunt Annales Hildeshei menses ad annum 989.,& Her di, mannus Contractus ad annum 997. a) . Hic primum omnium observandum est, quam belle a Cais roto Calvo saltet Anonymus ad Imperatores Teutonicos; & a primis inter istos vix confuse indicatis ad Othonem Magnum, quasi nulli alii Imperatores medii interfuerint. Sciendum proinde est, ut fraus detegatur, a Carolo Calvo , qui sub Ioanne VIII. decessit, ad Othonem Magnum quatuor Impe
266쪽
ratores recenseri , nempe Carolum Crassum , Arnulphum , Lud civicum III. & Berengarium ex stirpe Caroli Magni ultimum ; quibus post Ludovicum III. aliqui Scriptores acce sent Conradum primum ex Germanis Caesarem , & post hunc Henricum I. Aucupem dictum I) . Ex his autem Imperatoribus , sicut ex Principibus, qui perturbatis Italiae rebus nomen Imperatoris obtinuerunt, inter quos Lambertus sa), de quo cito sermo redibit, nemo legitur confirmusse assensu suo eleetionem Romanorum Pontificum , qui ipsorum aetatibus , serie ducta a Joanne VIII. de quo supra , ad Ioannem XII. x ad viginti quatuor electi sunt , ut constat ex Chronologia eorumdem Pontificum apud Petavium & Pagium sa) . Licet enim Joannes IX. in Synodo Romana decreverit, ut Celebe rime electui ab omnibus , praesentibus Legatis Imperialibus consecretur, qui videlicet violentiam ct scandala in ejus consecratione non permittant fieri ); Edictum tamen hujusmodi
suo caruisse esse istu usque ad Othonem Magnum fatetur Pa
nymum cum latere non possent, de industria usus est eo orationis saltantis artificio , quo Ledior minus peritus & cautus inducatur in sentent tam de continuata consuetudine Caesarei consensus in electionem Pontificum Romanorum . Sebruso jacitur recte ante oculos pennatorum 7 . His praenotatis , ut jam de Othone Magno dicamus, nullus scriptor literis mandavit, eum, quandiu Germaniae Rex tantum audiit, scilicet ab anno 936. ad annum ma . se immiscuisse alicui ex elee ionibus Pontificum, si Stephani VIII. aliis IX. electionem excipias anno 939. celebratam, quem aliqui scribunt ejusdem Othonis Regis opera a Romanis ele ctum . ,, Id autem probare non possum verba sunt Pape brochii in Conatu Chrono logico-Historico cum Otho Rex,, Germaniae eatenus nihil juris habuerit in Italia, neque ei ,, electioni se immiscere potuerit bellis domesticis occupatis.
267쪽
α o Libertas Archiep. Benem. Vindicata.
se simus, & longe ab lens, quam ut nuncium de morte Leonis, , acciperet ante electione n successoria: nisi fingere velimusis duobus vel tribus mensibus vacasse Sedem si) . Otho idem post acceptam anno 962. a Joanne XII. Imperii coronam a , qui se gesserit in electionibus Pontiscum,
Ioannes Pontifex ab Othone deficiens Adalbertum Berengarii , quem ille Imperio dejecerat, filium cum Romam evocasset, Otho utroque sugato, conventum Episcoporum Romae celebravit, in quo Joanni Pontificatus abrogatur , eique anno 963. Leo Antipapa , Octavus dictus , sussicitur 3 . Eam tamen Ioannis legitimi Ponti scis exauctorationem ab Othone in Synodo Romana tentatam , iniquam & nullam suisse pluribus ostendit Baronius M . Cum idem Ioannes Pontifex anno μ . obiisset, illi ex Romanis, qui pro eo steterant, Elegerunt Benedictum, quisuit ejus nomini V., sine consensu Imperatorii 3),eum autem suisse legitimum Petri successorem Pagius Senior demonstrat d).
Verum Romani postmodum armis & fame ab Othone ad extremas redacti angustias Innocentem Benedictum Imperatori tradiderant, ct Domnum Leonem PP. eoam receperunx, non
Haec itaque de Othone I. res est nota nimis & manifesta, ut A nonFini verbis utar , non quidem quod ille tantum vel per se vel per Legatos ordinationibus Pontificum adsuerit, sed quod Imperatoria potestate abusus sit ad exturbandos Sede Apostolica legitimos Pontifices, atque in eam schismaticum hominem & Antipapam in trudendum . Hoc nimirum jus est illud , quod ab Othone I. Germano Imperatore suisse
conservatum,tanquam rem nimis certam & manifestam laudat Anonymus, cuius proinde assertionem schismatico viru esse imbutam non minuς certa ac manifesta res est .
268쪽
Leone VIII. Antipapa mense Martio anni 963. extincto, Romani ab Othone I. petierunt, ut Benedianus V. sua: Sedi restitueretur , quibus annuit Imperator I); sed interhate Benedicto pariter demortuo apud Flam burgum , quo deportatus suerat ca), Legati Romanorum quos in id consilii ire metus cum Imperialis potentiae, tum novi schismatis certe coegit Imperatorem pro in sicuendo, quem vellet, Romano Pontifice, in Saxoniam adeuntes , honorifice suscipitiniur 9 remittunIur. Tunc ab omnI Plebe Romana Ioannes XIII. Narniensis Episcopus eliguur , Sedique Apos lux Ponet x in- throniastur , ut refert Reginonis Continuator 3 . Hinc non obseure colligitur, quod Otho I. praeteritorum poenitens suam electioni & ordinationi Ponti scis Libertatem tandem reddi derit . Imperante jam una cum Othone Magno Othone Iuniore ejus filio, quem ab ipsius patre rogatus Imperiali diademate donaverat Ioannes XIII., post hujus Pontificis obitum ordinatus est Pontifex Benedictus VI., sub quo Otho I. decessit)& post hunc Donus II., ac post Donum Benedictus VII. Nec tamen legimus apud aliquem probatae fidei Scriptorem, trium horumce Pontificum electionem assensi Caesareo fuisse confirmatam . Misit quidem Legatos suos Otho II., sed in eum tantum finem, ut tumultus vel prohiberent vel compesterent , atque Tusculanorum Comitum partibus faverent: proinde cum Donum II. , tum Benedictum VII. sine Othonis Ιmperatoris auctoritate suisse Pontifices consecratos recte scribit
Benedictum VII. excepit Ioannes XIV., hunc vero alius Ioannes Roberti filius, quem consecrationi suae praemor- tu una excepit Ioannes XU. Horum autem Pontificum ordinationi non intersuisse Imperiales Legatos ita est evidens, ut certum est toto eo temporis intervallo Imperii vacasse Sedem; mortuo enim Othone II. anno 983. sub Benedicto UII., non-
269쪽
di a Lisertas Archiep. Benem. Vindicata. nisi anno 996. a Gregorio V. Otho III. Imperii Coronam accepti i).
Haec quia novit Anonymus , idcirco nulla habita specialimentione Othonis II., consueto artificio ab Othone I. gra dum sacit ad Othonem III., dum ait D Non fuisse variatum D Caesareum morem confirmandi Pontifices usque ad Otho-
nem III a) . ,, Sed & in hoc nee sibi constat ; subdit
Catii e XV. enim , , Joanni XII. ab Imperatore Othone III. suisse dori tum successorem Gregorium V., & huic Silvestrum II. M . Verum aliud est confirmare Electum, & aliud dare seu nominare , qui in successorem eligatur. Discutiendum tamen est hoc ipsiuna, quod de Gregorio V. & Silvestro II. ex supra recitatis Auctoribus refert idem An Onymus. Porro Ditinarus lib. q. pag. 333. non autem lib.6. pag. 899. , qui item locus ab Anonymo indicatur) de Othone III. hac habet: Dein Romam veniens glorios nepotemseum Bru-nonem in Deum Ioannis Papae nuper defuncti cum omnium laude praesentium consiluit ; id est consensit, ut Bruno Ponti- sex constitueretur seu subrogaretur, sicut clarius refert Chronographus Saxo, qui loco ab Anonymo citato ita scribit: Otho Rex Roinam veniens beatur memoriae Ioannem Pusam dein functum reserit, cui nepotem suum Brunonem virum valde praeclarum , non solum cieri ,sed omnium Romanorum unanimi et oro civium Inntiscem electum fibrogari pie consensit, quem Romani, de to Brunonis nomine , Gregorium voca P runt . Vides, quod ex pietatis impuli, ut par erat, non vero ex vi alicujus Caesarei juris , in Pontificiam electionem Otho consensit. Non absimili modo rem narrat Auctor Uitae S. Ad alberti Pragensis Episcopi, qui eo tempore vivebat
scribit enim ad Othonem III. Romam ut coronaretur adventantem, mortuo interim Joanne XV., a Romanis missos fuisse Legatos, qui, quem Pro eo ponerent, regalem exquirunt sententiam: cumque Otho Brunonem consanguineum suum magnae indolis & eruditionis virum nominasset, hunc communibus votis &plausibus a Romanis suisse honorifice ae-
270쪽
eeptam , sive Pontificem electum & de more consecratum r). Quare iterum vides , non ex jure aliquo Caesareo aut consiuetudine , sed ex libera Romanorum petitione processise , ut Otho Brunonem proponeret in Romanum Pontificem eligendum . Creterum Romanos arbitror petiisse ab Othone, quem eligerent eo fine, ut Electum idem Otho ad versus Crescentii Nomentani tyrannidem tueretur, scut rei monstravit eventus , ut videre potes apud Pagium Iunio
De Silvestro II., quem Anonymus dicit Gregorio V. ab Othone III. subrogatum , nihil prorsus lego in Annalibus Hildens hei mensibus ad annum 989., qui locus ab eodem Anonymo indicatur; nam ibi de Theophana Imperatrice duntaxat sermo habetur. Hermannus autem Contractiis, non
quidem ad annum 997., uti citat Anonymus, sed ad annum iocio. , de Silvestro II. ita scribit: Romae defuncto Gregorio Pupa, Diseser δεδες, saeculari literaturae nimium deditus , ct ob hoe eurimo Imperatori admodum amatus s) ; cujus sane
Imperatoris opera Silvestrum ad ineundum Pontificatum , intacta tamen electionis libertate, fuisse adjutum non negamus : at ostendat Anonymus, ut fidem liberet, Hildens hei- menses Annales & Hermannum Contractum locis ab ipso indicatis referre , quod Otho III. Gregorio V. Silvestrum II. substituerit. Nos interim merito concludimus, nihil legitimi iuris 8c moris in negotio electionum pro Imperatoribus colligi posse ex iis Romanorum Pontificum electionibus, quae sub Germanis Caesaribus peractae simi usque ad Othonem III., qui sub Silvestro II. e vita migravit.