Archiepiscopatus Beneventani necnon archiepiscopatuum, episcopatuum inferiorumque regni Neapolitani beneficiorum libertas vindicata aduersus Argumenta anonymi recentioris auctore sæculari presbytero

발행: 1738년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

corum Vas Ilis, cy incolis obedientiam is reverentiam , aliaque ab Vsis tu eisdem Locis eidem Ecclesiae debita exhibere: Gu radictores edi rebelica cujuscumquestatus, gradus, ordinia , prae eminentiae fuerint, Pontificali, Regali aut quaetis alia fulgeant dignitate , auctoritate nonra per censuram Ecessanicam ct alia juris remedia , appellatione posiρο-s Is , compescendo. Non obnantibus cte. Constat igitur ex praedictis diplomatibus satis amplum

Beneventanae urbi olim designatum fuisse territorium , quale nimirum exposcebat cum dignitas Civitatis , qtae Longobardorum Principum Sedes suit, tum providentia Apostolicae Sedis , quae eamdem Urbem in mediis Regni concessi in sudum visceribus collocatam sibi semper retinuit . Quod sane territorium vel Summorum Pontificum indulgentia, seu verius patientia,vel potestate Neapolitanorum Regum, idest non jure prirvalente, sed facto, ad hodiernas angustias redactum esse

putamus.

Caetera , quae ad rem praesentem pertinent, omitto con

tentus subjicere unam juramenti particulam, quo se obstrinxit Ferdinandus Catholicus, quando a Julio II. Regnum Neapolis tributarium accepit: Ego Ferdinandus , inquit, Dei gratio Rex Siciliae eura Pharum ct erusalem plenum homogium ,

Iulum o passallagium faciens vobis Domino Nosro, Dowino Pulio Papae II. Ecclesiae Romanae pro Regno Siciliae γ Ierminalem ae tota Terra quae es eura Pharum inque ad confinia terrarum i us Ecclesiae, excepta cisitate Beneventana ac toto Ierritorio, ac omnibus disrictibus ea pertinent iis sECUNDUM ANTIQUos FINEs territorii, pertinentiarum ct disrictui C

vitatis ejusdem per Romanum Pontificem disinctor cy inpos rum disinguendos , ab hae hora in antea fidelis, ct obediensero B. Petro, ct sobis Domino Plio Papae II. vestri uesuccessoribus Romanis Pontificibus eanonue intrantibur cte. I . Hac autem Iuramenti sormula uti etiam conseverunt illi, quibus post Ferdinandum Neapolis Regnum Sedes Apostolica fiduciario jure concessit.

252쪽

Pars III Articulus IV.

ARTICULUS I v.

De electionisus Romanorum Pontificum anonymi sententia exploditur. E Lectiones omnes Romanorum Pontificum , quae ab aevo

S. Gregorii II. & Leonis Isaurici Orientis Imperatoris usique ad tempora S. Gregorii VII. & Henrici I U. Imperatoris Occidentis contigerunt, contendit Anonymus servituti Caesarei assensius suisse subditas, ut inde argumentis pro causa sua allatis majus robur adjiciat, sicut suo loco vidimus si . Nos eas omnes electiones distinctas in classes juxta ordinem temporum , prout eaedem ab ipsismet Anonymo reseruntur , sub distin is numeris exhibebimus , singulas pedetentim excutiemus , & a Caesarei assensus jugo liberas plerumque suisse demonstrabimus .

De electyonibus Romanorum Pontificum , quae peratar sunt a tempore Leonis Mauriet inque ad Caroli Magni aetatem. se Ui Curiae Romanae, inquit Anonymus, maxime ad- ,, dicti sunt Scriptores, temporale Urbis dominium a se Leonis Isaurici & Gregorii II. temporibus, circa an- , , num videlicet 727. in Romanos Pontifices transisse docent. , , Verum tamen est , quod qui eidem Leoni successerunt D usque ad Carolum Magnum , Orientis Imperatores ea sibi , , jura retinuerint, quibus eorum decesseres potiti fuerant in Romanorum Pontificum electiones : neque sine eorum a GD sensu in Romana Cathedra Electus collocari poterat sa) . Quid sentiendum sit de juribus in electiones Summorum Pontificum , quae Graecis Imperatoribus perperam Anonymus adstruit, alibi docuimus 3): de tempore translati civilis dominatus Urbis Romae in Romanos Pontifices in sequenti articulo aliqua dicemus. Di sicutiendae modo sunt Pontificiae ele-F f cti a-

253쪽

a a s Lisertas Archiep. Benev. Vindicata.

Iliones sub Leone Isaurico usque ad Carolum Magnum,ut appareat falso falsius esse, quod Anonymus verum esse scribit. Porro ab anno III. quo Leo Isauricus Imperium auspicatus est, ad annum 8OO. quo Carolus Magnus occidentalis Imperii coronam accepit, octo Pontifices electi sunt, videlicet S. Gregorius III. S. Zacharias, Stephanus II. hic ante ordinationem vita excessit) Stephanus III. S. Paulus I. Stephanus IV. Hadrianus I.& S. LeoIII.,qui & line praevio Graeci Imperatoris consensu Apostolico Solio insederunt, si unum Gregorium III. excipias, cujus confirmatio, ut placet Francisco Pagio i contra Lupum, qui Ecclesiam Romanam ab hac servitute sub

S. Gregorio II. liberatam scribit a) , ad hujusmodi abusus

cumulum ab Exarcho Ravennae petita est . Siquidem brevissimum quatuor dierum intervallum, utroque extremo incluse, quibus expletis, post obitum Gregorii III. Zacharias in ejus locum ordinatus est, ostendit nec expetitam fuisse , nec expectatam ab Exarcho confirmationem . Id ipsum vero contigit in ordinatione succetarum Zachariae; in cujus proinde eleetione ab ea servitute Caesiareae per Exarchum confirmationis Ecclesia Romana absoluta est, ut ab eodem Pagio observatur 3 . Hic advertere juvat, quod quo anno, nimirum 76 I. Constantinus Copronymus Leonis I saurici successor capessivit Imperium , eodem Zacharias iniit Pontificatum O . Eo autem

tempore propter adventum Longobardorum res Graecoruni

Caesarum in Italia cadebant, ita ut Zacharias a Luitprando Rege petierit atque obtinuerit, ne Ravennam obsideret, neve Ravennatum Provinciam opprimeret, sed ut ablatas civitates restitueret I) . At quid demum i ,, Non est opus, in-M quit de Marca, verborum circuitu . Pippinus non solum D Provincias Ravennae subjectas, sed etiam omnem Exarcho- ,, rum dignitatem & Imperium Romanae Sedi contulit, quod is Romanae quoque Civitatis administrationem complecte

254쪽

Pars III. Articulus IV. 227 Adstipulatur Antonius Pagius, dum scribit, quod is Romani, , ab eo tempore , quo Pippinus Exarchatum Ravennae Prin- , , cipi Apostolorum , ejusque successoribus concessit, Con- ,, stantini Copronymi Imperatoris haeretici, qui eos adversus D Longobardos defendere non poterat, dominationem peni- tus excussere, & Rempublicam instituere, cujus Caput ,, Romanus Pontifex , defensor vero, ac protector Pippinus, , Francorum Rex dicti sunt i) .

Quae cum ita se habeant, ostendat quaeso Anonymus, quomodo verum sit sub Leone Isaurico ejusque successoribus usque ad Carolum Magnum , neminem electum in Romanum Pontificem potuisse in ea Sede collocari sine consensu Orientalium Imperatorum Num hi Imperatores, qui tres numerantur , videlicet Constantinus Copronymus, Leo IV. & alter Constantinus cum matre Irene , amisso jam Ravennae Exarchatu, Pontificias electiones per Exarchum approbare de more perrexerint i Sed jam quale sit Anonum i circa sequentes electiones judicium , audiamus. II.

De Hemonibus Romanorum Pontificum sub Imperio Caroli Magni, Ludoviei Di, Lotharii ct Ludovici II.,, O Criptores alii aequiores, inquit, dominium Urbis in

,,4 Romanum Pontificem translatum suisse sentiunt Ca- roli Magni temporibus: attamen & id quoque certum est , non minus a Carolo Magno, quam ab ejus successoribus Lu- is do vico Pio & Lothario, ejusdem juris possessionem fuisse ,, retentam , videlicet, ut Pontificiae electionis a Ciero, Po-M puloque peractae decretum ad Imperatorem mitteretur, , , qui si illud approbaret, electus consecraretur . Et quanis tum vis Ludovicus per sua Capitularia electionibus ne dum ,, Paparum, sed omnium Episcoporum libertatem restituerit, , , non propterea Assensui derogavit, approbationique Princi-M pis ἱ nam semper ab eo fuit assensus expetitus, nec ipsemet, , sine suo consensu consecrationem fieri permittebat , que-F s a madmo-

255쪽

a 28 Llertas Archiep. Bene . Vindicata .

, , madmodum post annum 8a O. accidit in electione Grego-D rii IU., qui non prius ordinatus est Summus Pontifex, quamis ejus electionem Caeseris Legatus Romam veniens exami-M nasset. . . . cum dc illud certum iit, non solum a Ludoviis co , sed etiam a Lothario ejus Filio & a Ludovico II. ejus, , nepote confirmatos ei se , quotquot eorumdem aetatibus,, electi sunt, Romanos Pontificas, sicut ostendit Petrus de ,, Marca Archiepiscopus Parisiensis , Concord. Ge. IN. M lib. 8. cap. 14. i)

Ita Anonymus, quem miror adeo allucinatum esse, ut scripserit Pontificiarum electionum decreta ad Carolum Magnum fuisse missa, ut ea approbaret. Carolus enim Imperator alicujus Romani Pontificis electionem ita non approbavit, ut neque approbare potuerit, cum anno SOO. a Leone III. corona ejus capiti imposita Imperator renunciatus, anno 8I .

sub eodem Leone e vivis excesserit sa) . Neque dici potest , quod idem Carolus, antequam coronatus csset Imperator , Pontificias electiones confirmaverit; nam id semper fuisse contra Caroli morem scribit Marca ι ,& luculentis ostendi potest argumentis petitis ab electionibus Pontificum, quae aetate Caroli acciderunt. Etenim Leo III. postridie mortis Hadriani I., ipsaque ejus sepulturae die Uectus,inin Sede Apostolica ordinatus es, ut ait Anastasius ) ;quo tempore Carolus degebat in Galliis, vel saltem extra Italiam, ut constat ex ejus epistola ad eumdem Leonem 3) . Hadrianus vero I. post octo dies a morte Stephani III., alias IU. Pontifex ordinatus fuerat anno 772. , ut ostendit Pagius junior 6), derente pariter Carolo in Galliis, vel certe extra Italiam, quo tandem adventavit sub finem anni 773. ) . Nullam proinde ad eumdem Carolum missam fuisse legationem pro confirmatione Pontificis ostendit brevis octo dierum Apostolicae Sed is vacatio. Dictorum autem Pontificum aetati bus tota Caroli Magni, post Pippini mortem , Regis & deinde

256쪽

Pars III. Articulus IV. 22s

de Imperatoris vita concluditur. Siquidem quo anno Stephanus III. Pontifex est consecratus, videlicet 768. si , mortuo Pippino patre, paternum Regnum Carolus partitus est cum fratre Carolomanno a) ; quo extincto anno 77 I. λ-lus regnavit Carolus 3), qui anno 8OO. Imperator renunciatus, anno demum 3I . vivere desiit, ut diximus. Unde liquet nullam ab ipso sive post, sive ante adeptam Cassiaream dignitatem suisse confirmatam Romanorum Pontificum electio

nem .

Transeo ad electiones sub Ludovico Pio, quas omnes ejus assensu suisse confirmatas, probat Anonymus uno electioinnis Gregorii IV. exemplo, cui addit Petri de Marca auctori

Verum Marca Concord . lib. 8. cap. I9. num. 8. differte assirmat, quod Romani Pontificis electio se Caroli aetate &,, in exordio principatus Ludovici libera suit ab interventu se Principis: D & ibidem cap. I ., loco videlicet citato ab Anonymo, consentit Floro, qui, ut ille fatetur Ecclesiam is Romanam & subjectas illi Ecclesias, idest, quae pendebant ,, a Metropoli Romana, ab interrogatione Principis, id est ,, ab ejus assensu electionibus pretestando immunes esse scri- bebat anno 82O. M. Ab anno autem SI ., quo Ludovicus Imperium iniit, ad annum 8ao. , duo Pontifices electi sunt, nimirum Stephanus IV. Leonis III. successor anno Si 6., &post ipsum S. Paschalis I. anno 8I7. I). Abstinuit ergo juxta Marcam Ludovicus a praestando assensu duabus hisce electionibu S a

Paschalem I. Eugenius II. excepit, quem electum sui si se & consecratum sine interventu Ludovici ostendit perbrevis Apostolicae Sed is vacatio, nam Cessavit Episcopatus diebus iv. ut scribit ordericus 6) , post quos in Pascholis Deum , cum duo per contentionem Populisub Ent electi, Eugenius tum Ar-ehipres ter tituli S. Sabinae, piscente Nobilium pane, subro

257쪽

23o Libertas Arehiep. Benem. Vindicata.

gatus atque ordinatus es; ut refert Egin hardus i) . Idem de Ualentino Eugenii successiore dicendum , nam Eginhardus subdit: Engenius Pupamens Augusti decessit. In eujus Deum

Valentinus Diaconus a Romanis elenus ct ordinatus, vix men-

Unum idcirco & unicum , quod proferre potuit , An onymus in rem suam protulit exemplum electionis Gregorii IV., qui Ualentino successit, de quo Gregorio certe legitur in Annalibus Bertinianis 3 , quod Hemouit, sed non prius ordinatus es, quam Legatus Imperatoris Romam venit, ct et monem Populi, qualis esset, examinavit: quod Marca quoque observavit . At quod uni tantum ex quinque electionibus , quae tempore sui Imperii peram sunt, Caesareum assensum praestiterit Ludovicus , obiit enim anno 8 o. I) sub eodem Gregorio prosecto non evincit nullum sine ejus permissu fuisse Pontificem consecratum , sicut scribit Anonymus 6) . Sed neque certum omnino est, quod dediscussa & probata a Ludovici Legato Gregorii IV. electione in Bertinianis narratur Annalibus. Vir enim doctissimus S Auctor synchronus Florus in Opustulo de electionibus , cujus fragmentum operibus Agobardi insertum est , conceptis verbis ita pro nunciat: Sed in Romana scelesia .rique in praesentem diem cemnimus obrique interrogatione Principis PonIUDes consecrari. Claruit autem Florus anno 837. , quo tempore Carisiensi Concilio intersuit , & adhuc in vivis agebat anno 852., circa quem

annum scripsit opus de Praescientia & Praedestinatione , ut a Guillelmo Cave observatur 7 . Quare veros milius est laudatum opusculum de electionibus ab ipsi fuisse editum post

annum 827. , quo Gregorius I U. electus fuit , quam an no 8ao., sicut Marca existimavit. Addo quod ipsemet Ludovicus, Iaem omnes Romani uno cons Iu atque eoncordia in Pontificatus ordinem elegerint, more Canonico conserari satuit. ει eum consecratur fuerit,

258쪽

Purs III. Artieulus IV. 232

inquit, Legati ad nor, vel ad fluccessores nostros Reges Franeorum dirigantur, qui inter nos ct illum charitatem ct pacem scient, cui temporibus Caroli Atavi nonrissse Pippini Aps , pel Caroli Imperatoris consuetudo erat faciendi si) . Hic nulla

mentio de decreto electionis mittendo ad Imperatorem an tu consecrationem, sed tantum de mittendis post consecrationem Legatis ad pacem concordiamque fovendam. Hinceit , quod stupeamus, si Ludovicus, misso Legato , qui electionem Gregorii IV. examinaret, antequam is conflacra retur, violavit Edictum hocce suum , quo non electionem λ- tum , sed consecrationem etiam Romani Pontificis juxta Canonicum morem liberam ut hactenus Romanis servari voluit . Observa hic obiter, Capitulum: Ego Ludovicus, a Gratiano relatum a), saltem quatenus in ipso eadem habentur de electione & consecratione Romani Pontificis, quae modo attulimus ex Ludovici decreto, non ita convinci Apocryphum , ut Anonymus pronunciat 3) .

Demum si quem adhuc movet ad contra sentiendum praedicta Bertinianorum Annalium auctoritas, cui, ut verum

sonant, respondere possumus Ludovicum ipsum , cum Lega tum suum misit, qui consecrationi Gregorii IV. interesset, deduxisse in praxim decretum Eugenii II., qui ad arcendum aut compestςndum tumultus & Comitiorum dissidia , id privilegii Imperatoribus concessit, ut sentit uterque Pagius 6 . Cum tamen Legatus non solum consecrationi intersuiise , sed electionem examinasse legatur, hoc secundum sibi usurpasse Ludovicus omnino dicendus est. Accedo jam ad excutiendas electiones, quae post mortem Ludovici Pii, solo jam imperante Lot hario ejus filio, celebratae sunt . Sergius II., qui Gregorio IV. successit, in dubie Lothario inconsulto non tantum electus, sed Iu los De B. Diri farratis a Sede ordinatus consecratusve es Ponti-

259쪽

a 32 Lilertas Arehiep Benev. Vindicata .fx ; ut habet Anastasius si) . Sergio tamen In Apsolua S

de ordinato, Lotharius Aium fuim Ludopicum Romam eum Drogone Mediomatruorum Episcopo diruit, acturor , ne deinceps decedente Apsolico qui uam illic praeter sui jussionem, nilbfrumque florum praesentiam ordinetur Antises: ita in Bertinianis Annalibus sa). Quod si verum sit, neque enim deest , qui hoc inter commenta 3) ableget factum id a Lothario arbitramur ad amo vandum tumultus juxta Eugenianum decretum, cujus paulo ante meminimus. His tamen omnibus haud obstantibus, post Sergii obitum Romani S. Leonem IV. & elegerunt & sine permissu Principii Praesulem consecraverunt ). Leone vita suncto , conati quidem sunt Legati Caesaris , fraudulenter eos adjuvantibus Romanorum Legatis, in locum Benedicti III., qui more canonico electus fuerat , in trudere Henam anacBematizatumque Anas um, contra traditionem omnisinque sanctiones

Pontificum , Virorumque Almorum 3) . Verum Episcopi , Clerus & Populus Romanus universus, facto agmine , schis

malicos eos. omnes exturbarunt, & Caesiareos adegerunt Legatos , ut suae Benedictum Sedi restituerent; sui idcirco in conspectu omnium , Imperialibus missis cernentibus, in Sedosoriolica conseratas ordinatusve es Pontifex 6) . Unde merito observat Baronius illam ejecti Anastasii intrusionem iste pessimum conatum Imperatoris Ludovici, eoquia nulla sui haberetur ratio in electione Pontificis: qui tamen conatus irritus penitus redditus est ) . Vides jam quomodo se habuerit negotium electionum tempore Lotharii Imperatoris, qui sub Benedicto III. anno 88S. mense Septembri ultimum diem clausit 8 . Scribat nunc Anonymus id quoque certum esse non minus a Carolo Magno, quam ab eius successoribus Ludovico Pio & Lotharioiartam tectam fuisse servatam ejus juris possessionem , ut videlicet Pontificiae electionis a Ciero Populoque Romano

260쪽

. Pars III. Articulus IV. a 33

peraste decretum ad Imperatorem mitteretur, qui si illud a probaret, consecraretur electus I . Non negamus missiunquandoque suisse decretum electionis ad Imperatorem ; nam Romani post Benedicti III. electionem, Decretum componentes propriis manibus roboraverunt, ct consuetudo prisca tis

posit, insictissimis Lothario ct Ludoviso desinaverunt Augu- sis, ut scribit Anastasius a); non utique ut electionem pro

libito probarent, vel rejicerent, sicut rei probavit eventus ;sed ut electionem Canonicam suo assensu praesidioque tuerentur Imperatores, turbas, tumultus vel prohiberent vel compescerent, schisinata aut schismatum occasiones tollerent , sive ut iidem de Canonica electione certiores fierent, &mox celebrandam Pontificis consecrationem missa legatione

decorarent 3 . Atque hoc ipsum illud est , quod prisca consuetudo posicebat ; nisi existimare malimus, Anastasium respexisse ad priscam eam consuetudinem , seu verius violentiam barbarorum Regum, nempe Gothorum male a Justiniano continuatam, qua libertas electionum opprimebatur q) , quam violentiam Lotharius & Ludovicus Augusti reducere pertentarint. Neque temere quis diceret praedictam decreti missionem a Romanis suisse extortam metuentibus , ne Augustos infensos haberent, a quibus opem sperabant adversus Sarace nos, qui per ea tempora diris incursionibus Italiam divexabant.

Post mortem Benedicti III., cum jam solus imperaret Ludovicus II., anno 838. Nicolaus I. suit Praesente Caesareeonsecratus , Apostolicaque sublimatus in Sede Disus es Antifex 1 . Ex hoc tamen nihil ad rem suam haurire potest Anonymus siquidem nihil consecrationi Nicolai I. praestitit Ludovicus II. praeter praesentiam, quam solam pariter fuisse exhibitam ab ejusdem Ludovi ci Legatis consecrationi Hadriani II. refert Guillelmus Bibliothecarius 6) : id autem tunc temporis ex privilegio Apostolico in more postum erat ob

SEARCH

MENU NAVIGATION