Iacobi Simancae ..., Enchiridion iudicum violatae religionis, ad extirpardas haereses, theoricen & praxim summa breuitate complectens; ... Cui accesserunt eiusdem auctoris opuscula duo vnum, Annotationum in Zanchinum; alterum, De dignitate episcopali

발행: 1573년

분량: 428페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ΣΣ De Haere si quando haeretici eligui, eoru ele- nio excaecata, corrupta , & abomianabilis est: procedit enim ex voluntate praua,& caeca, quae saepe trahit ad se iudicium rationis, es mutat intellectu ex iudicio vero in falsum, . atque peruersum ii dicat quidem saepe inici lectes iuxta voluntatis,&vehementis affectionis imperium, fonsus Castrus lib. 3.de iusta hae

ret. punit.cap. I.

1 Est vero haeresis error pertinax intra catholicam veritatem. 6 Tria eniim concurrunt ad consummatam haeresim: falsa crcduli tas : error contra fidem catholicam,

α pertinacia: quesum si aliquid desit, haeresis consummaxa no erit

7 Haeresum cause plurimae sunt: malum enim multis fit modis, boni, ac Veri unica est via: mali & falsi

22쪽

L Titulus II. 23- innumerabiles, videlicet,quotquot ab illa unica aberrant ; bonum ex una, integraque causa existit: malu ,

t aute ex multis singularibusq; dese-- ctibus, ut inquit sacer Dionysiius lib. De diuinis nominibus cap. q. Aristoteles lib. 1. Ethic. cap. 6.) sed

non admodum refert , ex qua causa

quis insaniat. Diuus Augustinus in Ioannem stractatu decimo quinto,inquit: Hς- reses orthodoxis sunt , dogmata peruersitatis , animas illaqueantia,S in profundum praecipitantia. &Epiphanius lib. qui Ancoratus in- scribitur. Deterior est fidei perue sitas infidelitate, incredulitas enim

fidem accipies corrigi poterit: fidei vero peruersitas incorrigibilis est,& aegre saluatur,nisi donum, & gratia

. . aliqua ex supernis accesserit-

23쪽

De Haereticis. ΥΙΤ. I I I.

1 B E A T v s Cyprianus, tractatu De simplicitate pr latorum laquit: Videns inimicus idola derelicta, da per nimium credentium populum jedes suas, ac templa deserta, excogitauit nQuam fraudem,ut sub ipso. Christiani nominis titulo fallat incautos : haereses inuenit. & schis.

mata , quibus subuerteret fidem, Veritalcm corrumperet, scinderet unitatem. ac diuus Augustinus lib. . De ciuitate Dei , cap. II. eadem fere renouans, inquit Videns diabolus templa daemonum deseri,hς- reti os mouist , qui sub vocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae.1 Est vero haereticus, qui errat in fide pertinaciter. tria itaque neces.saria sunt, ut quispiam proprie dicatur haereticus: Unum,quod fuerit

24쪽

in fide catholica tertium , quod .

sciens erret,eligens errorem contrarium catholicae veritati: & in ea ' electione includitur pertinacia, Ut alibi dixero. cap. dixit Apostolus, vigesima quarta,quaest . tertia. Turre cremata lib. quarto De ecclesia, parte sccunda, cap. vigesimo tertio. Beatus Augustinus lib. quaestio- 3 num ex Matthaeo, cap.M. Inter hae reticos , inquit, & malos Catholicos, hoc interest, quod haeretici falsa credunt, illi autem vera credentes, non vivunt ita, ut credunt.

NU mouere quempiam debet, si viderit forte haereticum traffigu- 'ratum in Apostolum Christi: Nam recte Origenes homilia septima in

Ezechielem, inquit: Iuxta mei animi sensum , multo nocentior est haereticus bonae vitae, & plus in doctrina sua habet auctoritatis eo, tui vitam conuersatione maculat. qui

25쪽

16 De Haereticis.

cnim vitae pessimae est; non facile homines ad falsum dogma sollicitat: nec potest per umbram sanctitatis audientium decipere simplicitatem: Qui vero sermone perue sus est, & sisciplinis salutis contra rius, mores aute copositos, & ornatos habet: nihil facit aliud, nisi accipit indumenta varia instituti boni,& couersationis quietae, & circu latea idolis suis , ut magis decipiat audientes,quod beatus Bernardus co- firmat super Cantica sermone 66.1 Paulus Apostolus in epistola ad

Galatas, cap. I. Sed licet aut nos, inquit , aut aneelus de crio euangelizet vobis praeterqua quod euangeliuimus 'anathema sit . quae Verba enarrans

Vincentius Lirinensis lib. Aduersus haereses, ita scribit: Quid est, quod ait, sed licet nos Θ Cur non poti tis, sed licet ego: hoc est, etiam si Petrus, etiamsi Andreas δtiamsi Ioan-

26쪽

Titulus m. 27nes, postremo etiamsi omnis Apostolorum chorus euangelizet vobis praeterqua quod euangelizavimus, anathema sit.

Tremenda districtio propter as-6 serendam p imae fidei tenacitatem, nec sibi, nec caeteris coapostolis pepercisse, parum est: etiamsi angelus, inquit, de caelo euangeli ut mobispraeterquam quod euangeliabuimus , an thema sit. suffecerat ad custodiam traditae semel fidei humanae condi

xionis coinmemorasse naturam,nisi angelicam quoque excelletiam co'.

prehendisi non quia sancti,c lestesque angeli peccare iam possint, 'sed hoc est, quod dicit, si etiam fiat, quod non potest: fieri. quisquis ille

traditam semel fidem mutare tentaverit anathema sit. De Apo-

27쪽

quaelibet defectio apostasia vocari solet, sed ea, qua quis discedit ab instituto: hic vero de apostata duntaxat loquimur , qui desertor est Catholicae silet. 2 Apostata qui discedit a tota fide,

deterior est cunctis haereticis. 3 Quamobrem quida putant apostatam poenitentem recipiendum non esse, quorum opinio, & iure pontificio damnata, & a sacris tribunalibus explosa est: & eis de fere regulis eoru causis tiendae sunt, quibus & haereticorum, c. quidam de aposta. c. contra Christianos, de haeretic. lib. 6.

cum, Latine scissuram significat:

28쪽

Titulus v. 2'& non qualemcunque,sed illicitam discessionem ab ecclesiae unitate, vulgo autem Schismatici dicuntur, qui ab obedientia frumini pontificis se ipsos separant, atque adeo ab ivnitaxe ecclesiae discedunt. c. schis

schismatici aute in triplici sutit αdisserentia , quidam sunt haeretici consummati, qui non solum discedunt a suismo pontifice, Verum etiam id licere credunt, & qui alias sibi haereses confingunt. Alij sunt haereticis assines, qui nullam haeresim tenent, de quibus diuus Augustinus lib. quaestionum ex Mattheto c. I i. inquit: Solet quaeri, schismatici quid ab li reticis distent,& hoc inueniri, quod schismaticos non fides diuersa faciat , sed communio nis dirupta societas.c.deniq;. T. q-i- Sunt & alij qui iusta ignorantia 3 ducti putant, aliquem esse pontifi-

29쪽

3o De Schisematicis. cena summii, qui recte non est eleiactus, quod tunc euenire selet, cum duo vel plures de pontificatu con tendunt , & xlectio ambigua est. . . Nam ct si credere teneamur sum muni pontificem esse Christi vica

rium , non tamen tenemur eadem

fide credere, hunc vel illum esse Pa pam, quando magna probabilitate dubitatur, quis eorum rectius electus est; nec enim ad fidem catholicam pertinet ea, quae ex facto dubio pendent. itaque hi omni culpa carere possunt,neque vere schisma -

tici sunt.

Illi au te schismatici, qui nullam

h resina tenet,nihilominus tanqua haeretici puniendi sint: quia hoc solo, quod a capite discediit,videntur credere , quod unitas ecclesiae scindi potest, & quod summo pontifici non esst parendum , & alia id genus 'haeretica, impia, ut recte

30쪽

Titulus v. 3Idixerit Clemens quintus, inueteratum schisma haeresim esse, extraua ga. ad certi tudinem de sentent. ex communicatio. cap.pudenda, cap. schisma. et . quaest. I.

Hinc est, quod schismatici per- Itinaces ipso iure su ni excommunicati, dc omni dignitate, ac potesta- te priuandi sunt, bonis etiam publicatis, cap.2.de schism. ca. de Liguribus, vigesima tertia, quaest. quinta,cap in nomine. 23. distinet. cap. di dicimus. 24.q. i.c. a.de schis. lib. 6.

Quod si ad ecclesiae unitatem g

ro corde redierint, benigne excipiendi sunt, schismate prius abiu

tato. cap. clericus vigesima quarta, quaest tertia cap. quoties .I.quq l .7.

Quale autem crime sit schisma, beatus Augustinus contra episto iam Parmeniani satis indicat, inquiens : Sacrilegium schismatis omnia scelera supergraditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION