Eduardi Corsini ... Dissertatio in qua dubia aduersus Minnisari regis nummum et nouam Arsacidarum epocham a Cl. Erasmo Froelichio s.j. proposita diluuntur

발행: 1757년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

MARE FUSCHIO

VATICANAE BASILICAE CANONICO

TSI plurimae, gravesi

que caussae me impulerint ut lucubrationem hanc meam ingenuo Veritatis inquirendae amore si i- sceptam Tibi potissimum consecrarem,

3쪽

V eamque nomine , & auspicio tuo decoratam prodire cuperem ; Vereri Tamen

fortasse ego potero ne consilium hoc meum severioribus qu1busdam, minusque peritis iudicibus improbetur, atque huiusmodi argumenti genus , quod pedi tractandum selegi, ab optima studiorum

morum ratione , gravissimoque munere , quo sapienter adeo perfungeris, ah- horrere quodammodo videatur . Ait nimirum ea opinio quorundam animis

insedit, ac nescio quo malo litterarum fato liberius pervagatur, quod hominum ingenia, atque optimarum doctrinarum studia certis quibusdam finibus circumscribi debeant; ideoque plurimi vel inconsulto vel temere quoque factium queruntur si quis ex unius honestissimae facultatis sinu ad facultates alias deflexerit, atque ab uno ad novum aliud studiorum genus convolaverit. Iuque, cum ab optimo , sapientissimoque Pontifice, aequisisimo rerum , atque ingeniorum aestima

tore

4쪽

V γtore , id Tibi muneris maximo omnium plausit commissiim fuerit, ut in res ah hominibus vitae sanctitate , puriorique christianae virtutis splendore conspicuis praeclare gestas inquireres, prodigia ab

iis divinitus patrata severius explorareS, eamque catholicae disciplinae partem assereres , quae in religione , coeremoniis, sacrisque ritibus praescribendis versatur, erit fortasse qui mirum , atque a factis

hisce studiis alienum existimet si quod

ego de Armeniae regis nummo, de Parthorum regum imperio, de nova Arsa

cidarum epocha disputavi, Tibi offera

tur . Ego vero perversiam hoc imperitorum hominum iudicium nihil moror,

plurimumque laetor quod cordatis qui busque viris, Tibique in primis, Praesul amplissime, aliud omnino consilium,

atque sententia merito arriserit. Vt enim omittam artes Omnes , atque honestissi

mas disciplinas, quae erudiendis homi

num mentibus institutae sunt, cognatio

5쪽

t VI ne quadam inter se contineri, atque ar

ctissimo veluti foedere devinciri , quis

non intelligat, atque ingenue fateatur quod inter facras, profanasque historias tanta semper amnitas, atque coniunctio esse debet, ut si fortasse plurima, quae ex profanis Scriptoribus , atque eruditae Antiquitatis cimeliis veluti uberrimo, ac perenni inte dimanant, sustuleris, omnis propemodum facrae historiae splendor languere , atque extingui videatur 3 Id optime profecto noverant sapientes

illi, qui maxima ingenii , simulque pie

tatis gloria commendati superiori seculo plurima profanae eruditioniS capita subtiliter illustrarunt, Nummos, Marminra , & abdita quaeque antiquitatis monumenta diligentissime explorarunt, ut inde plurimum facris etiam studiis promovendis , asserendisque christianae re

ligionis ritibus praesidii accederet, & ea, quae in sacris historiis hactenus dubiata, obscura , variisque dissidentium Scripto

6쪽

rum opinionibus implexa fuerant , hac

splendida veterum monumentorum face perspicua, atque indubia eruditorum oculis effulgerent. Iniurius profecto sim eruditioni, sapientiaeque tuae , Praesul doctissime, si exempla commemorem, cum probe noveris Syriae regum seriem in divinis etiam Litteris indicatam, Herodiadum historiam, natalem Christi amnum , aliaque plurima secrae historiae capita , de quibus gravissimae, aeternaeque

concertationes inter Scriptores exarserant , perspicuo certoque Nummorum

praesidio rite iam constituta, atque illustrata fuisse . Optime quoque nosti quod praeclara illa S. Ignatii Martyris Actata, quibus & invicti Herois certamen, &pleraque Christianae religionis dogmata , dc aurei primique Christiani seculi ritus describuntur , ea quoque de causisi a pluribus veluti apocrypha, vel plurimum sane suspecta repudiantur quod in iis asseratur Ignatium Senecione θ

7쪽

VIII

Sura Confusibus, anno nimirum a Christo nato cuI I. Antiochiae a Traiano Cae- fare Parthicum iter , ac bellum meditante damnatum esse 1 cum tamen a plurimis mel1orisque notae Scriptoribus iter illud ad annum Christi cx II. referatur, adeoque graVissimus, ac manifestus error in Achis illis appareat. Mihi vero vel maxime cordi fuit ut nummis aliis, atque praeclaro quoque , dc hactenus quidem incognito Minnisari Armeniae regis nummo demonstrarem quod Parthicum Trajani iter anno Christi cuI I. Senecione ac Sura Consulibus contigisse debuit, ideoque Martyris Acta ab inusta falsitatis nota vindicavi. Quod si vel adversa

valetudine , vel angustia temporis minime prohiberer ne supremam operi, quod iampridem susceperam , manum impinnerem , facile , ut opinor , ex scriptis Marmoribus , & Anaglyphis , quae ex variis Scriptoribus diligenter collegeram, atque in unum veluti corpus suas in par

8쪽

tes rite distributum redegeram ostendi posset quod plerique Christianorum ritus , ac mores , quos Heterodoxi recentes esse, ac rudioribus solum temporibus irrepsisse opinantur , eX antiquiS etiam monimentis illis, in quibus nulla suspicionis, ac erroris labes, quae frequenter adeo scriptis Codicibus a pedigitur, estingi potest , uberrime , ac invicte confirmantur 3 ut nihil propemincium Romana Ecclesia hac in parte ab

aurea constantique primorum seculorum consuetudine deflexisse demonstretur . Itaque, cum in factam historiam, sacrorumque rituum cognitionem ex profanis etiam Scriptoribus, ex Veteribus monumentis , atque ipsa praesertim Nummorum scientia uberrima lux oriatur, immerito sane reprehenderetur quicumque

sacris his studiis adesctus hanc etiam erinditionis , dostrinaeque partem Panvinii, Baronii , Norisii , Harduini , aliorum

que illustrium Virorum exemplo sibi ad-

9쪽

discendam , atque pro viribus illustrandam susceperit. Sed litteris , atque otio abutar, si tecum , Vir clarissime, modo disserens rationibus, Sc exemplis aliis hic immorer , quibus illustrius adhuc appareat eximium hoc argumenti genus , dc Parthicae historiae capita, quae illustranda sescepi , neque a studus hisce tuis, neque a gravissimis officii, munerisque

tui rationibus abhorrere . Optime nimirum novi, idque maxima Eruditorum C mnium consensione testatum conspicio quod Tu omnigenae eruditionis amore

incensus non factis modo, sed profanis etiam historiis impense delectaris , dbsciplinas omnes, & optima quaeque liberalium artium studia complecteris, quemadmodum prorsus amaenioribus litteris, quibus ab ineunte aetate mirifice instruinas maximam de Te spem excitasti, graviora deinde Philosophiae , Theolingiae , ac Iurisprudentiae studia perenni ardore coniunxisti. Nec aliunde an

ego Duiligod by Cooste

10쪽

ego factum putaverim , ut praestantissumos quosque viros, qui in hac Urbe bonarum artium altrice florent, incredibili prorsiis amore excipere, omnique ii manitatis , ac ossiciorum genere complecti consieveris , iisque ditissimae selectissimaeque Bibliothecae tuae praesidia

Patere Velis . Quae quidem eximia imgenii , ac doctrinae tuae ornamentia,

quamvis ipsa per se splendida sint, eo

tamen nobiliora censeri merito debent quod incredibili prorsiis modestiae, cinmitati , prudentiae, pietati , religioni, ceterisque praeclaris animi dotibus ita conjuncta sint , ut Gita generis gloria, dc doctrinarum splendor, cum virtutum decore in Te certare rideatur . Itaque mihi nunc optimo , gravissimoque iure laetandum quod ex eiusnodi meritorum , laudumque tuarum gloria plurimum quoque splendoris in laborem hunc

meum manare posse confidam , atque hanc ipsam laborum meorum , quicum b a que

SEARCH

MENU NAVIGATION