Eduardi Corsini ... Dissertatio in qua dubia aduersus Minnisari regis nummum et nouam Arsacidarum epocham a Cl. Erasmo Froelichio s.j. proposita diluuntur

발행: 1757년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PARI PRIMA

go Froeliehius ipse , ne sibi inconstans , & contrarius vide tur, atque ea argumenta proponat , quae adversus ipsum converti facile possint , necessario fateri debet Manisarum in aliqua Armeniae parte imperare , ideoque nummos Regis nomine insignes cudere potuisse.

D V B Ι V M IV. ΡLurima simul hoc loco proponit Froelichius, ut ex ipsa

quoque nummi forma deducatMinnisari nummum ab A mcniae Regum nummis dissidere , adeoque Manilarum Armeniae regibus accenseri non posse . Ut leviora dissimulem, dixeram Minnisari nummum duis pliei Monnesis nummo similem esse , Cum in utroque ex nummis illis legatur BACIΛEΩC ΜΟNNΗCΟΥ ΣΩΤΗPΩC. sicuti in Minnisari nummo legitur BACI ΛΕΩΣ ΜINNI LA-PΟΥ ΓΩΤΗPΩΣ . Reponit Froelichius in altero ex his Monnesis nummis legi BACΙΛΕΛ C BACIΛEωN MONNH-COY C, THPOC ΕΠΙΦΑNOΥC, in alio BACI ΛΕΩC MOMNACOY CnTHPOC ΕΥEPPETOY , adeoque Manisari numinmum , in quo voces illae BACIΛEa,N , & ΕΠ IOAN C,& EYEPPETOY omittuntur, Monnesis nummis, in quibux exaratae illae sunt, similes appellari non posse . Mox subdit: Es quoque obaraeterum forma in ω ct O ct C. alia in Minnifari numinis . Haec diversa, sed dissimulata , nummorum ratio ambiguum me relinquit sine omnino su ragandum Cormo .

At, doctissimi Viri pace , si quid dubiis & conjecturis

ejusmodi concedere Iiceret, universa sere nummorum scientia fluctuaret, mirisque ambagibus irretiretur . Etenim , si ii tantum nummi similes vocari, hoc est ad unum. eundemque Regem, sive ad unum idemque Regnum revocari possent, in quibus nulla prorsus aut vocum , aut characterum varietas haberetur, qui demum nummi inter se similis censeri posisent, cum in omnibus sere aliqua varietas observetur Ideo

32쪽

DVBIVM IV. II

Monnesis, ac Manisari nummos similes esse negat proelichius, quod in Monnesis nummis voces aliae ΒΑΣΙΛEωN, ΕΠΙΦΑ- NOTC, EYEPIETOY legantur. & litterae ω, dc O, &C, alia ratione efformentur . At, si varietas illa quidpiam probaret . ostenderet etiam duos illos Monnesis nummos ad unum eundemque Regem , aut ad unam eandemque gentem referri non possie , cum in iis eadem ipsa characterum, & vocum varietas habeatur . Quemadmodum ergo nummus uterinque ad Monnes em ipsum, aut Parthiam, aut Armeniam certissime referri debet, iique nummi inter se Amiles vocari posisunt, cur Minnisari nummus Monnesis nummis similis appellari non poterit, quamvis aut aliqua vox omisia , aut Character aliquis aliter effctus appareat 3 Accedit quod in Monnesis nummo apud Va illantium Τ non BACIAE ,C, ut exprimit Froelichius, sed BACIΛΕΔ, Ε legitur , nempe character Leadem prorsus sorma , ac in Manisari nostri nummo , exhi

in alio reperituri BALinhωL APLAΚΟΥ . atque utrobique vox BALlΛEa N omittitur , quae in aliis etiam' omissi conspicitur . Itaque , sicuti varietas illa nulli prorsus dubium ingereret an nummi singuli ad Arsacidas , vel Parthiam reserendi sint . cum cetera mire conspirent, ita quoque nullus ambigendi locus esse poterit an Monnesis, di Manisari nummi similes appellari pollini, quamvis in ipsis varietas a Froe- Iichio opposita deprehendatur. Denique observavit Froelichius , quod argumentum a modulo , ct metallo nummi Minnisari eum potius ad Seleucidarum rationem , ct aeram revocandum suadent; alibi que dicit', quod barba , diadema similius , characterum ordo, ct situs , ct aerae

modus , vel numerus singula Seleucidarum nummis aeque conUenire possunt; quin etiam comparatis omnibus dubitat an non ad MIeucidarum potius, quam ad Parthicorum , vel Armeniorum

militudinem Adinnuat, vel Minnisari numisma accedat, Cum

33쪽

14 PARS PRIMA

praesertim certi Armeniae Regis Tigranis nummi imberbem exahibeant vultum , caput cidari quadrata, ct eorona obtectum . Sed postremum hoc quam leve sit omnes intelligunt. Certe Froelichius ipse observavit quod neque Arsacidae omnes barbato vuliu , aut promio cum barba comparent, ideoque . licet Minnitarus barbatus , Tigranes vero imberbis RPPareat suterque tamen ad Armeniae regnum referri potuit; quemadmodum certe Froelichius Xersem , cujus nummum vulgavit a Armeniae Regem esse putavit, quamvis ille barbatus, pileoque acuminato ornatus , Tigranes vero imberbis , & quadrata tiara insignis appareat. Itaque, si varietas illa tanti non fuit, ne Froelichius optime Xersem Armeniae regibus accen seret, cur ipsum absterruit ne Manisarum quoque Armeniae

Regibus inseri posse putaret pVbi vero Froelichius asserit quod aerae modus , vel nu merus , Mula , quae in Minnisari nummo occurrunt, Seleucidarum nummis aeque eonvenire possunt, nimio fortasse dubitam

di studio abripitur, atque hypothesim tanto viro indignam amplectitur . Qui enim aerae numerus ΤΛr , sive annus 333. Ninnisari nummo inscriptus Seleucidarum nummis convenire possit, cum annus ille in Seleucidarum Epocha numeratus centum sere annis Seleucidarum excidio posterior sit futurus PCerte Seleucidarum imperium in Antiocho Asiatico anno V.C. 688. omnino deletum fuit; ideoque, si in Seleucidarum aera , quae anno V. C. - a. incepit, calculus ineatur , imperium ipsum anno Seleucidarum a fi . extinctum fuit. Qua er go ratione Minnisarus anno Seleucidarum 333. sive V.C. 7S . inter Seleucidas , vel in aliqua Seleucidarum Provincia impe rasse potuit Z Ac , ne Froelichius hie quoque sicuti in Dubio

IV. Part. I I. Macedonum, ac Seleucidarum nomine ipsos etiam

Reges intelligi posIe arbitretur , observare libet, quod anno V.C. 77s. ne ipsum quoque Aegypti Regnum is Pererat, cum illud anno V. C. a . Cleopatrae morte sublatum , deletumque suerit, atque in Cleopatrae nutam O Tri umviri

34쪽

DYBIVM TV. Is

utnviri Antonii aetate , ideoque postremis Aegyptii regni

temporibus cuso , annus a So. habeatur Φ. Ergo, quamvis etiam barba , diad ma similius . ebarecterum ordo . ct situs argumento esse possent Minnisari nummum Seleucidis convenire posse ; ipse tamen aerae modus , vel numerus perspicue certo

que demonstraret quod nummus ille ad Seleucidas reserri non potest. Neque Seleucidis solum nummus ille aerae inscriptae praesidio adiudicari necessario debet , verum etiam exinde facile inferri poterat quod ipse non aliis , quam Parthiae , vel Armeniae Regibus , adscribi potest. Hoc evidens , &grave argumenti genus , quod alibi dissimulaveram , accur lius hic persequar . ut Froelichii dubiis occurratur. Ex n meralibus hisce notis rar Minnisari nummo inscriptis certi si si me in serri debet. quod nummus ille ad aliquam ex iis Ge tibus , aut Regnis spectavit , in quo aera quaedam instituta fuerat, ac regnum ipsum 333. saltem annis ita floruit, ut

333. anno in ea numerato Manilarus imperasse potuerit. It que , cum aerae Regum nummis inscriptae , quae hactenus Eruditorum oculis affulsere , omnes sere vel ad Pontum , vel

ad Thraciam , vel ad Bithyniam , vel ad Cappadociam , vel ad Parthiam, sive Armeniam spectent , perspicue apparet Minnitarum ipsum ad aliquam ex Gentibus illis reserendum esse . Verum is ad Pontum referri certe non poterit. Siquidem Ponticae aerae initium ducitur ab anno V.C. 8., tandemque desinit in anno V.C. 69 I. sive Ponticae aerae a43.,quo Mithridates regnum , ac vitam amisit. Bosphori quidem ,& Thra- Ciae aera anno V.C. 33o. incepit, atque annus 6ao. in illa numeratus in Rhescyporidis III. nummo occurrit. Sed anno V.C. 663. in quem 333. aerae annus incideret, nullus in Bos

Phoro regnabat, sed ejus Gentis imperium apud Mithrid tem Ponti Regem erat. Bithyniae regnum annis solum a 6. perii itit, quamvis Froelichius Syncello inhaerens a I 3. annos enumeret. At Froelichius ipse in stabiliendo quoque aerae

35쪽

16 PARS PRIMA

Bithynicae cardine perspicue sallitur, quamvis eximii numinmi ope se fietum existimet, in quo C. Papirii Carbonis nomen , & aera a . conspicitur . Ejusmodi vero Froelichii error exinde manavit, quod ipse Carbonem Bithrniae praefuisse putat anno V. C. 688, & 69o. , idque luculento Dionis loco perspicuum esse arbitratur, qui res anno V. C. 688. ge

stas memorans Cottam a Carbone , moxque Carbonem

ipsum , dum Bithyniae Proconsul foret, a Cottae filio accusatum esse dicit. Itaque, concludit Froelichius, si ex 69o. , quo anno Papirius Carbo Bithyniae praefuit, ac nummum signavit, anni aa . subducantur, relinquetur annus V.C. 466., quo Bithynica aera inceperit. At Dionis locus a Froelichio prolatus id unum ostendit quod, sicuti anno 688. Cotta a Car-hone accusatus fuit, ita deinde Carbo, cum Bithyniam re geret, a Cottae filio accusatus fuit, non vero quod id eodem ipso anno 688. contigerit, cujus historiam narrabat; ideoque prorsus immerito ex Dionis loco deduxit Froelichius quod Papirius Carbo anno V. C. 69o. Bithyniae praefuerit, ac nummum illum aera aa . insignem ediderit. Ceterum Bithynicae aerae cardinem ab anno V. C. 6 3. divelli non posse ex duobus nummis invicem collatis manifestissime apparet. S, quidem in ipsorum altero , hoc est Nicomedis . nummo apud Theupolum habetur annus ao ., qui anno V. C. 68O. Poste rior esse non potest , quo Nicomedes obierat , adeoque ae Tae Cardo anno Φ73. posterior esse non poterit; in altero apud Liebeum Vibii Pansae Proconsulis habetur annus 23 s.,qui an no V. C. TO8. antiquior esse non potest . cum anno TOT. Bi thynia nondum a Romanis occupata suerit, ideoque Bithynicae aerae cardo anno V. C. 47a. antiquior esse non poterit. Itaque ex his extremis perspicue certoque constitutis contra Froelichium inferri debet quod Bithynica aera anno V.C. non 66. , sed 473. incepit, ideoque BithJnia regnum a 6. --nis floruit, atque in Syncelli textu non Σlf, sed Σς legi debet. Ergo, si Minnisari nummus , vel annus 333. Gentibus

aliis ci

36쪽

aliis adscribi non potest, id unum supererit ut nummus ille

non alteri verisimilius, quam Parthiae . vel Armeniae Regi adscribatur ; ideoque annus in aera Parthica numeratus erit. Itaque tantum abest ut ex aerae modo Minnisari nummus Seleucidis , aut alterius Provinciae Regibus adsci ibi possit, ut exinde potius nitide , certoque inseratur ipsum non alteri Provinciae , vel Regno , quam Parthiae vel Armeniae , convenire.

Atque ista quidem dicta , vel Oh servata a me sint , ut dubiis omnibus a Cl. Froelichio in prima doctissimae Dissertationis parte propositis occurratur, & aequissiuno ipsius, ac Eruditorum desiderio, quantum sperari a me poterat, satisfiat . Ut autem accuratius adhuc ea diluantur . unicaque sereret ponsione dubiis singui is occurratur, observari plurimum velim quod ubi de obscurioribus nummis agitur, atque iis praesertim , qui prorsus antea incogniti primum in lucem proseruntur , neque nimia in explicandis illis libertas, neque vicissim nimia in refellenda excutiendaque ipsorum explicatione severitas adhiberi debet. Vt enim optime observavit S guinus. de veteribus ntimmis dissertatio saepius conjectura niti egitur , ct plurima tractare , quae in utramque partem agitari ancipiti probabilitate possunt; plurima , quae hominum ingenia

exerceant, eaque honesis imis excitent contentionibus , nec irritent , dummodo solius veritatis iudagandae caussa, vel honestae occupationis, ct animi letandi gratia in medium adducantur; non livore , ct animo detrahendi famae summorum virorum , qu i superioribus temporibus Antiquitati studuerunt, ct primi in bdie aperiendo campo operam suam utiliter impenderunt. Certe cum primum de Minnisari nummo hactenus incognito publicam in lucem proserendo cogitavi, ejusque explicationem partim ex Dionis narratione, partim ex Arsacidarum historia exsculpendam putavi, con e stulas omnes, re

argumenta proposui, quibus explicatio illa suaderi posse videbatur . Quod si alicubi liberius , majorique sere fiducia albqua veluti perspicua , & certiora defendi, libero tamen Eruditorum judicio reliqui rationum vim expendere , quibus ea C uite

37쪽

nitebantur '; tantumque abest ut iniquo animo feram , si quis oppositam partem amplectatur , ut plurimum potius debere me intelligam doctissimo Froelichio , qui pleraque a me proposita in dubium revocavit . pares etiam gratias ceteris habiturus , qui vel eadem , vel alia dubia proposuerint. OPtaverim tamen ut vicissim in dubiis ejusmodi proserendis aequitas, ac debita moderatio usurpetur, cum ipsa quoque

dubitandi ratio suis finibus circumscripta sit, suisque legibus temperata esse debeat. Ac primo quidem cavendum existimo ne dubia ea sint, quae contra nummos etiam alios communi Eruditorum sententia jam receptos . & explicatos opponi possint. Pleraque certe ex iis dubiis, quae Froelichius adversum Minnitari nummum proposuit , contra nummos alios ab Antiquariis , ab eodem ipso Froelichio explicatos pari jure proponi possent, ut superius observavi; ideoque , si Froelichio ipso judice dubia illa nullam adversum nummos alios vim forent habitura , nihil est certe cur refellendo Minnisari nummo ea proponantur . Illud etiam ab Eruditis plerumque requiri solet ut, cum explicationem aliquam hactenus propositam refellunt, explicationem aliam proponant, quZm accuratiorem, ac verisimiliorein putaverint. Itaque a doctissimo Froelichio optandum erat ut, si ex litteris nummo inscriptis, ex nummi formi, ex historicis, ex epocha , eTindiciis . 8t charaeteribus aliis hunc nummum ad Manisarum Dioni memoratum . 8c Armeniae Regulum reserri non posse putavit. indiciis saltem aliis ostenderet ad quem alium , sive quam Gentem revocari ille posset. Quod si ille non praelii-tit, sed interdum subdubitans solum de vero Regis nomine . de Seleucidarum aera aliquid conjecit, facile patietur ut, donec melior explicatio , vel conjectura affulserit, de Minnisaro Armeniae Regulo cogitem ua. Ego sane , cum nummum Arsamis Regis nomine , ut ferebatur , insignem Froelichius vulgasset, eumque ad Arsamem Darii Codomanni patrem reserendum esse dixisset, non modo perspicuis , certisque ra tionibu demonstravi quod nummus ille ad Arsamem hunc re- seiri non poterat; verum etiam Arsamem alium inveni, cui

38쪽

nummus ille longe verisimilius adscribi posset . Ubi vero ex epistolis a D. Cary ad cl. Venutum datis accepi quod in ipso

legendo Froelichius deceptus erat, atque in illo non Arsamis , sed Sami nomen exaratum erat, moxque Conspexi, quod Froelichius ipse feliciter observavit, hunc nummum ad Samum PGlγbio memoratum revocari posse , cum nihil mihi felicius , ac verisimilius occurreret, in optima Cl. Viri conjectura li-hens acquievi juxta celebre effatum illud. . . . Si quid novisi rectius sis , Candidus imperti; si non , hil utere mecum

39쪽

PARS SECUNDA

saci larum Epocha a me constituta loquuturus semel iterumque dixi quod a Gillantio , ceterisque Chronou-gis omnibus aerae Parthicae initium ab anno V. C. 498. e SO . ducebatur ; quod Va illantius ipse ceteros Eruditos omnes in hane

sententiam abripuit; & quod haec Arsacidarum Docta VPerio , Petavis , Norigis , Spanhemio, Valliantia , Boeliebis probata fuit.

Froelichius tamen hic dubitat 'utrum omnes Chronologi , ct Froesichius miliantii aeram Parthicam adoptent , ct Erudiri omnes citra exceptionem Haillantio assentiantur. Ac de se quidem testatur quod alicubi Parthiae Regum nummos exponens ait Si calculum Gillantii seqnamur , qui initium aerae primae Parinthicae consiluit anno ante aeram Chrisianam a s 6. , nimirum V.C. 49 S., ideoque contendit se nunquam Valliantii calculum

adoptasse , sed in ea solum Valliantii hypothesi loquutum esse. Nolim de re sortasse leviuscula disceptare , multoque libentius concedam Scriptores aliquos a Valliantii calculo disi sidere ; ideoque cum dixi Valliantium in sententiam suam omnes abripuisse, Parthicamque aeram ab illo constitutam omnibus probari , non alia ratione intelligi id velim , quam ut communes ejusmodi loquendi sermulae a Scriptoribus usurpari plerumque solent; ut nimirum exceptio quaedam admitti possit. Vicistim tamen ab optimo , doctoque Froelichio optaverim , ne mihi frustra Scriptores illos velut a Va illantio dissidentes objiciat, quos ipse quoque a Uaillantii sententia dissidentes esse jam videram . Dixeram quod Halia Iantius fruditos omnes in hanc sententiam abripuit, quae Parthici Regni initium in anno V. C. 498. sive so . collocavit; ide

que perspicue de iis solum Eruditis agebam , qui post editam Valliantii historiam scripsere . Itaque prorsus immerito . ac frustra

40쪽

srustra Froelichius mihi nunc Valesium, Salianum , Calvisium, aliosque opponit; etenim ipsorum quilibet ante ann. IT a ς. . quo primum Arsacidarum historia a va illantio con exta in . lucem prodiit , opus suu in ediderat , ideoque a Ua illantio in sententiam suam abripi non poterat. Ergo Froelichius, ut assertum meum refelleret, eos solum Sci iptores indicare dc hebat , qui poli editos Valliantii libros Arsacidarum e po- cham illustrarunt. simulque ostendere quod illi in valli antii sententiam abrepti non fuere . Ad Froelichium vero quolattinet, quamvis ille in hoc ipso aureolo libello a Va illantii sententia dissideat ; aliquando tamen tacite in ipsam inclinat, sive ipsam , ne sibi inconstans esse velit, admittere necessario debet. Quum enim Arsacidarum nummum epocha So. insignem ab Artabano IV. Parthiae Rege cuium censere debeat, qui anno V.C. 979. Regnum, vitamque amisit, quam vis etiam hic nummus ab Artabano pol tremo vitae , ac imperii sui anno cuias dicatur , epocha tamen , vel annorum numerus ipsi inscriptus aliter intelligi , vel explicari certe non potest, quam si aerae initium in anno V. C. 498. cum Valliantio collocetur, ut opportunius Parte III. Dubio I. Ostendetur . Ita quoque , cum nummum Vologesis nomine, atque aera 46 . insignem Vologesi III. adscribre debeat , qui circa annum V. C. 966. interiit , nummus ille explicari non poterit, nisi aerae cardo anno V. C. ςος. antiquior censeatur. ideoque Froelichius in Valliantii sententiam concedat, qui Parthicae aerae initium in anno V.C.s 4 vel 498. collocavit. Ergo Froelichius ipse in his nummis explicandis Valliantii sententiam cum Scriptoribus aliis admist, vel admittere necessario debet.

PRoximo deinde loeo Froelichius dubitat , an non proba. bilius fit sub Antiocho II. quam sub Seleuco II. Aeram , aut Regnum Parrhicum coepisse; moxque prolatis Eusebii , Olympioniis

SEARCH

MENU NAVIGATION