Eduardi Corsini ... Dissertatio in qua dubia aduersus Minnisari regis nummum et nouam Arsacidarum epocham a Cl. Erasmo Froelichio s.j. proposita diluuntur

발행: 1757년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

α PARS PRIMA

cilique mutatione ab imperito artifice AΔINNITAPOY pro MINNI LAPOY exprimi potuerit . Ac certe quidem nihil

eruditae Antiquitatis cultoribus , qui nummos & marmora inspexerint, magis compertum esse potest, quam quod in literis A, Δ, Λ, M. confundendis centies in nummis , ac lapidibus peccatum fuit, ut ex tribus prioribus una alterius Ioco

temere usurpata sit, atque ex A . & Δ , sive A , & Λ, sive denique ex Λ & A temere conjuniatis effeta st M ; sive vicissim ex M duas in partes discerpta A & Δ , sive Α & Λ, sive A & Λ prodierint . . Sic , ut exemplis aliquot id ostendatur , simulque varii

Antiquariorum errores nunc primum opportune a me corriagantur . in Domitiani nummo apud Patinum legitur ΚΑ- AOΗNΩN , pro ΚΑΔΟΗNΩN . In Elagabali nummo apud Gol trium legitur ΑΔIPBHNOC . sed apud Gesnerum RAI PBΗNOC . In Museo Theu polo nummus inscribitur OYlOΛΛANO. YΠΑTO, latineque redditur Viollano Cou suis ; cum tamen legendum esse vix dubitem αOYIOAA AN- ΟΥΠA O. Aviola Procon vis. In alio legitur ' IEPOMNA-

AI AI ΣΕΟΥΗPOX, ac latine redditur Sacrae recordationes. Ser reus, cum Iegendum putem IEPOMNAμων AIAloe ΣE- ΥPΟΣ mero emon Aetius Severus . In Abgari Regis nummo legitur Τ ΒΑΣΑΛΙΑΣ ΕΠ . ABrΑP. Rex Abgaras , certoque exarari debuit BAΣ. A. AIA. ΣΕΠνιμιος ABrAεις. Lucius Aelius Septimius Aharus. Apud Gesnerum nummus occurrit st cum Viri capite , atque in aversa parte equus decurrens cum epigraphe retrogradis litteris exarata DON- Nola, eumque nummum incogniti viri esse dicit Gessierus. At ego suspicor ad eundem illum νirum spe flare . in cujus nummo apud Gesnerum ipsum legitur ' MONNOC, ideoque pro M temere exaratum fuisse Δ I. In nummo apud Ilaymumemus antica pars exhibet Abgarum Osrhoenes res ein culm epigraphe BAσιλευς ABrAPOΣ, in postica rex alius exhi-

22쪽

betur cum epigraphe ARANNOΣ ; ego vero quolibet pignore contenderim ibi non AA ANNOΣ , sed MANNOΣ legendum esse ; ideoque nummum ad Mannum illum Arabiae Regem reserendum , qui Dione teste Abgari instar ad Trajanum confugit: nisi posteriorem potius Manam, vel Mannum putaveris, qui Septimἱi Severi, & M ari alterius aetate floruit , ac nummos alios edidit, ut inferius observabitur. Denique , ut Parthici nummi alterius exemplum, hic proferam ,

in Valliantii nummo alibi a me descripto legitur ABAlΣΣAPOΥ, ac ignoti Regis sedem ego quoque insuperiori Di Dsertatione conjecturis exploravi. At in simili prorsus nummo , quem mihi Romae Cl. Barthelemy conspiciendum obtulit , perspicue diserteque legitur ΑΒΔΙΣΣΑPOT ; quemadmodum in Tacito Aanvs , di ABDAars Es i memorantur, qui Claudii Caesaris aetate inter primores Parthiae viros floruerunt . Itaque his exemplis apparet quod in hoc etiam Stoschiano nummo facile character Μ duas in partes A & Δ, sive potius Λ Δ discerptus , praveque expressus suit. Longe tamen plura ex Iapidibus exempla proserri pollent; sed , ne

quod nimirum vel scriptoris , vel quadratarii vitio character M duas veluti in partes discerptus exprimatur . Iuverit etiam exemplum aliud ex Froelichio ipso proferre , non modo ut haec disputatio aliqua veterum mouimentorum varietate exornetur, verum etiam ut illustre marmor accuratius exponatur. Froelichius in Animadversionibus in veteres nummos urbium ubi de Attudeorum nummis agebat, . . A a hanc si Diis de Minnis pag. 18. x anna ib. I. 31. t in Lib. I. 3εν

23쪽

4 PARS PRIMA

is fusagium ferente Tiberio Claudio halico Scriba POptili Ephes rum , Praeside Tiberis Claudio Pisonino . In x I. versu optime feliciterque observat Froelichius pro ΚΑ, quod temere exaratum fuit, legendum esse ΚΛ ; ideoque novum adhuc exemplum disserenti mihi suppeditat quod si pissime in litteris A. & Λ temere contundendis erratum suit. Ita quoque feliciter in a versu BEOT pro OIOY legendum esse observavit; vicissim tamen perperam YION legendum conjecit, cum optime XIOY exaratum sit. Ita quoque fallitur cum in I 3. versus initio ΕΦ pro EP rescribendum asserit , ac 'Eφεσιων vocem hac sigia delitescere existimat . Siquidem perspicue certoque legendum EPPEIII ΣΤΑΤΗΣ ΑΝ-TOS Operi praefecti : non modo quod consuetus Psephismatum

24쪽

Sic denique es. Froelichto Pedi nomen imposuit, ut ibi de is Pedone agi putaret, qui vere anno V. C. 868. sub Trajano Consul fuit. Siquidem Peri Consul eodem anno , dum Antiochiae una cum Trajano secundae Parthicae expeditionis

tempore moraretur, terraemotus impetu , Dione teste , ορ-

preflua fuit, oc statim mortuus es; ideoque Adriani aetate superstes. & Asiae Proconsul esse non potuit. Accedit etiam quod Consul ille tum in Dione, tum in Fastis omnibus non Pedi, sed Perinis nomine vocatur , in quibus non Pedus Carus Priscinus, ut in Ephesio Marmore hahetur . neque C. Papilus Carus Pedo , ut in Tiburtino lapide legitur, ex quo in Panvinii, Petavit, aliorumque Fallos nomen illud temere irrepsit; sed M. Vergilianus Peri nominatur φ. Itaque Pedus Carus Priscinus in Froelichii Marmore nominatus a Pedone Consule distingui debet. Quamvis ergo in Stoschii nummo pro M. exaratum s rei ΑΔ , nihil tamen verisimilius admitti poterat, quam MINNIL APOΥ legendum esse; ideoque in ejusmodi nummo non alium , quam Minnisarum , sive Mamisarum Armeniae Regulum Dioni memoratum , indicari; cum in illo solum characteres alii , ac praesertim epocha nummo inscripta facile intelligi, salvarique possit. Ceterum , si quid conjecturis hic assequor , Froesichius ipse , licet in Stoschii nummo non

ΛΔINNIPΛ . ut vere nummus ejusque exemplum aere e

pressum requirit , sed ΛΔINNITΑΟΥ scriptum, vel lege dum

25쪽

dum existimet, hoc tamen verum Regis ejus nomen esse non contendit, ibique vel ΛΔINNIPA O , vel iis saltem vocabu- , Ium scriptum arbitratur ; ideoque , nisi plurimum fallor. Froelichius ipse tacite subindicat vel AMNNI LAPOΥ , vel AAINNI LAP legi posse . Sed quamvis etiam verum Regis nomen nummo iustriptum compertum seret, Certoque Froe Iichius ostendere posset non MINNIL APOT , sed ΑΔΙNNITA OY, legendum esse, nihil tamen exinde vel hypothesi . vel conjecturae , quam Eruditis proposui, detractum seret; eumque Minnisarum , vel Adinnuatim non alium esse censerem , quam qui a Dione memoratur; ideoque, nisi error in nummo potius , quam in Dionis codice . admissus dicatur . in Dionis textu non Μανίσαρος sed 'AJιω,αρας stribendum esse putarem . Itaque mihi cum Cl. Froelichio non de Regis histo ria , aetate , ditione , sed de solo ipsius nomine controversia foret, in quo tamen legendo meis potius conjecturis , quam Froelichii dubiis, tribuendum esse confido ; cum praesertim Froelichius quidem Stoschii nummum Palatiano similem, eodem typario proculam , ideoque prototypum esse conjecerit , ex quo ectypa imago mihi communicata expressa fuerit; mihi vero plane incognitum sit an Palatii nummus, ex quo imago illa mihi communicata desumpta fuerat, a Stoschiano distinctus sit, adeoque in illo, quamvis cetera gemina, vel similia sint, charaeteres tamen aliqui, ut fieri plerumque se in Iet, aliter efformati, praveque expressi sint; quemadmodum sane in Palatiano LΩTHIPO, in Stolabiano vero LΩTHPGL

reperitur.

demum nomine inscriptus sit, Manisaro Dionis adscribi non potest, ideoque subdit haereo anxius satin tuto BΛΣΙΔ ΕΩΣ Regis titulas tribuatur Manisara , qui in numismate

isto MANNISARO ADINNIGA adscriptus cernitur.

26쪽

Quamvis enim Dio , inquit Froelichius , Manisarum mem Tet , ipsum tamen Regis nomine nulli bi appellat; cum tamen Mebarsapen regem fuisse mox dicat. Illud etiam opponit, quod verba illa , quae a me veluti ex Dione prolatὸ fuerant.

non Dionis , sed Theodosii sunt; neque locus ille satis sanus , or satis integer est, sed quae de Mansuro dici, deque Armenia .

O Mesopotamia Sidentur , ea ad cisroen Parthorum regem prο-pemodum certo sunt referenda . Quid enim, inquit, Manilarus se Armenia ac Mesopotamia occupatis cessurum polliceri poterat , cum Armeniae Regnum a solo Chostoe Exedari ereptum, & Parthamasiridi concessum foret 3 Certe Tillemontius a Corsino laudatus Manilarum ona Iam quidem , sed non Regem , putavit; ac Dionis locum sibi parum cohaerere dixit. cum Armenia a solo Chosroe occupata, a solo Chos roe Tra-jano offerri potuerit. Itaque, concludit Froelichius , cum Dionis Manis arus neque Armeniam occupaverit, neque Regis nomen assumpserit, nummus Regis nomine insignis illi adscribi non poterit. Haec proelichius . Ea tamen dubia facile , ut opinor , ex optimi doctique

viri . aliorumque etiam animis eximi poterunt, si res ingenue accurateque expendatur. Quis enim Dionis locum a me prolatum ea de cauila aut refellere , aut in dubium revocare unquam poterit, quod ille non inteorum Dionis contextum ,

sed sola Dionis Excerpta a Theodosio facta contineat 3 Certe Eruditis omnibus Excerpta illa maximo in pretio esse debent , ac saepissime non alio , quam Dionis, nomine citari illa solent; quemadmodum Froelichius ipse testimonia ex his Excerptis aliquando proserens , ubique solum Dionis nomen expressit,

At, inqui et Froelichius, Theodosius ipse . vel Dio nul- tibi Mani sero suo Regii nomen concessit. Quid inde 3 Si Scriptor ipse in integro historiae contextu characteres illos expressit, qui perspicue certoque vel Regem, vel Regulum , vel nasam designant 3 Etenim Manisarum Armeniam, ac Mesopotamiam, earum nempe partem, occupasse dicit Dio; bellum

27쪽

S PARS PRIMA

lum a Clios roe adversus Manisarum instructum esse testatur; Legatos a Mani sarci ad Trajanum Caesarem missos esse scri-hit, qui Caesari Armeniam , ac Mesopotamiam Minnitari nomine offerrent, ideoque cum Caesare foedus inirent et v janum Μani sero pacem , si promissa factis impleret, promisisse demonstrat. Quis e charaeteribus, di circumstantiis illis Regis potestatem in Minnisaro non agnoscat, quamvis ab Historico Regis nomen omittatur Ita propemodum Mannus non Rex , sed eodem ipso in loco a Dione vocis tur , sicuti Spartianus earum regionum dominos Toparchas appellat; nec ullus tamen dubitandi locus esse potest . quin Nannus ipse Regis etiam nomine donaretur; quemadmodum Mannus ipsius filius, aut nepos in Lucillae nummo BACΙ-AEYC MANNOC vocatur . Certe Seminus φ ipse Manum Trajano coaevum, atque Dioni memoratum, Arabum Regem

adpellat. Ac , ne plura id genus exempla persequar , Froelichius ipse , cum nummum BΛΣΙΛΕΩΣ ΣΑΜΟΥ nomine inscriptum reperisset, seliciter ipsum ad Samum Chrysogoni filium reserendum putavit, qui a Polybio memoratur ἰ quamvis Samus ille neque Rex a Polybio appelletur, neque ullum prorsus ex iis Regis indiciis praeseserat, quorum plura in

Minnisaro concurrere jam vidimus . Frustra vero Tillemontius, ac Froelichius Dionis temtum aut mutilum, aut depravatum esse suspicantur ; ideoque

quae in illo de Minnisaro dicuntur, ad Chosroem reserenda arbitrantur; perinde quasi Chosroes solus Armeniam occupauset, eamque se Trajano cessurum polliceri potuisset . Etenim, si integer Dionis locus accurate perpendatur, perspicue constabit quod ille.. qui Armenia , ac Mesopotamia cedere pollicebatur , bello a Chosroe impetebatur ; ideoque

Chosroes esse non poterat. Λccedit etiam quod Chosmes pacem solum rogavit, nunquam vero Armenia se cessurum pro-ini sit, sed eam potius Parthamasiridi fratris filio impetrare studuit; ideoque promissa illa, quae a Dione memor2ntur ,

28쪽

non ad Chosroen, sed ad alium, perspicue certoque referri debent. Quod vero Tille montio duce Froelichius opponit Armeniam a Mani sero occupatam non fuisse , ideoque ipsam a Chosroe solum promitti, vel restitui potuisse , vim facile haberet , si Dionis verba nonnisi de Armenia universa intelligi deberent, non vero si de sola quadam ipsius parte commode sumi possent; quemadmodum sane e plurimis exemplis apparet quod ubi confuse Provinciarum , vel Regni nomen exprimitur , aliqua solum ipsius pars indicatur . Ita Spartianus de Severo loquens ait, quod ipse Persarum regem Abgarum subetit, & Aurelius Victor ait subacto Persarum rege nomine Aharo; cum tamen Abgarus ille non universae P.rs dis , sed Osrhoenes solum, quae Persidis, aut Parthiae, sive accuratius Mesopotamiae pars fuerat, rex suerit; ideoque melius a Dione Τ apud Xiphilinum Ahartu rex Osrhoe ruinvocetur . Ita propemodum , ne ab hoc ipso Dionis loco ,& Trajani historia digrediar , Trajanus Caesar , cum primum Nisibim . & Batna occupasset, Parthicus a militibus est appellatus , perinde quasi Parthiam universam subegisset ;cum tamen exigua solum ipsius parte potitus esset . Nec aliunde sane factum putaverim , quod Severus , qui Arabiam ,&Adiabenem subegit, in nummis ' PARTH. ARAB. PARTII.

ADIAB. dicatur , cujus caussam Tillemontius ignorare se dixerat, nisi quod semel iterumque Severus Parthici nomen obtinuit , solaque Arabia Parthiae parte occupata Parthicus Arabicus , mox Adiebene altera Parthiae parte potitus Parthicus Adiabenicus sit appellatus . Sed quid in re perspectissima exempla alia persequar, cum Froelichius ipsct shanc explicandi rationem usurpaverit λ Dixerat Appianus si quod Antiochus IV. sive Epiphanes ἐπάνι ι ἐπὶ 'Αρταξίαν

των 'Aρμενίων Βασιλέα. exercitum duxit adυersus Artaxiam

Armeniorum regem ; cumque Froelichius 7 intelligeret in Armenia Zadriadem quoque tunc temporis imperasse, Artaxiam

B par

29쪽

M, PARS PRIMA

partis Armeniae regem vocavit, quamvis ille ab Appiano Arismeniae vel Armeniorum rex appelletur. Igitur eadem prorsus ratione Minnitarus se Armenia. ac Mesopotamia occuparis, ea nimirum ipsarum parte , quam occupaverat, se cessurum polliceri poterat.

EXinde quoque Manisarum Dioni memoratum ex Arme

Diae regum serie expungendum putat Froelichius , quod iis temporibus tum integra, tum accurata Regum illorum se ii s in Scriptoribus habeatur , qui in Armenia imperarunt; ideoque nullus aut Manisaro Dionis , aut Minnisaro meo inter Armeniae Reges locus esse possit. Certe , inquit ille . Tiridati Armeniae Regi Exedares ejus filius successit, eoque expulso Partham astris Choseois nepos Armeniam Occupavit. Itaque subdit 'i reis judicandum relinqua . Atue ulla ratione probabile , hoc rerum flatu , certo Armeniae Rege Parrhamasiri de . forentibus maxime Ciafrois rebus. Armeniam , ac Mesopotamia vi possedi Pe Manisarum nescio quem , atque de his Trajano ab se reddendis per Legatos Manisarum potius , quam Goseroem , Nollem doctissimum Virum levibus adeo dubiis, & coci. jecturis indulsiile. Quid enim prohibet quin florentibus etiam Parthorum rebus major Armeniae pars Parthamasiridi, aliqua ipsius pars Exedari expulso. alia Mani sero , alia Regulis aliis paruerit ξ Quis conjecturis locus supererit, ubi Dio nitide diuincteque testatur Manisarum Armeniam , ac Metapotamiam , hoc est , ut antea dixi, ipsarum partem occupalle , eaque de caulla a Chosroe bello impetitum Τr ani Caesaris opem implorasse 3 Certe, si Froelichii instar . his dubiis innitamur . inter Parthiae reges nullus etiam Monnesi locus su-Pererit. Cum tamen nummorum testimonio compertum sit

quod ipse certo Parthiae rege Vologese Parthiam ipsam, hoc est

30쪽

DUBIUM III. xi

est ipsus partem. occupavit , assumptoque Regis nomine nummos signavit. Florentibus Romanorum rebus Eutropio teste Armenia, ct Arabia Prου iae factae sunt; & tamen

Nannus Arabiae Rex L. Veri temporibus in nummis occurrit . & quamvis Arabia a Romanis anno S. C. 9ς8. occupata foret. Mannus tamen Arabiae Rex aut Phylarchus anno 96o. memoratur. Certo Armeniae Rege Parthamasiride Abgarus tamen Osrhoenem , Sporaces Anthemusiam occupabat , quarum utraque Mesopotamiae Pars est. Severi Caesaris aetate amno V. C. ys L. Armenia , Mesopotamia , & Arabia suis Regi-hus Dioni memoratis parebant, dic tamen anno V. C. ysa. in Atrena regione, quae juxta Stephanum Mesopotamiae , juxta Herodianum Armeniae, juxta Zonaram Arabiae pars fuit, rex Barsemes imperabat . Itaque perspicuis his exemplis ex eodem ipso Dione petitis apparet quod , quamvis Regnum , aut Provincia quaedam alicui subjecta dicatur, in aliqua tamen ipsius parte Rex , aut princeps alius imperasse potuit; ideoque , licet Armeniae Rex Parthamasiris dicatur, nihil est tamen cur in aliqua Armeniae ipsius parte etiam Manisarus imperasse non potuerit. Ita Vologeses , ac Monne ses uno , eodemque tempore in Parthia, hoc est in variis Parthiae partibus, imperarunt. Quamvis enim Valliantius existimet quod Monneses Vologesem regno expulerit, ac nummos epocha -aa, insignes cuderit. proximoque anno Vol geses, expulso vel defuncto Monnese , regnum recuperaverit, ac nummum epocha ΦΣ3. insignem ediderit; compertum est

tamen quod Monneses ipse triennio saltem in aliqua Parthiae

regione imperavit , cum ipsius nummus occurrat, in quo epocha 4as. reperitur. Ac , ne ceteris exemplis immorer,

quae facile proserri possent, Froelichiust ipse ex Sami regis nummo optime seliciterque conjecit quod Samus in aliq ia Syriae parte , sive in aliqua prope Euphratem Provincia regnaverit ; quamvis id a nullo Scriptore memoretur . & integra ac perennis Syriae Regum series in Historicis habeatur. E

SEARCH

MENU NAVIGATION