Q. Curtius Rufus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum Supplementis Jo. Freinshemii et selectis Schmiederi variorumque commentariis quibus notas excursum mappasque et indices addidit N.E. Lemaire ... Volumen prior tertium et ultimum

발행: 1822년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tentiam Bagnolo, viri illustrissimi, vix ulla est, quae Satis se nobis probet. Sed videamus de singuliS. Qui cum Pithioeo et Bongarsio Curtium, Augusto imperante. floruisse statuunt, omnia argumenta, ex ipsis Curtii verbis desumpta, negligunt, atque ad unam styli elegantiam coneinnitatemque, rationem parum susscientem, Confugiunt. Augustus enim princeps ille esse non potuit, qui, ut erat popularis, teste Suetonio Octavian. c. 53), Domini seu capitis appellationem, ut maledictum et opprobrium, semper exhorruit, dominumque se appellari ne a liheris quidem, aut nepotibus suis, vel serio, vel joco Passus est, atque

ejus modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Deinde etiam, quod jam Iustus Lipsius 'vidit,

Augustus, quum ad imperium aCCederet, non exsetinxit bellorum saces, sed accendit, non condidit gladios, sed eduxit. Neque etiam istam tempestatem subita serenitate discussisse dici potest Augustus, quum civilia bella per duodecim fere annos, ab occisione Caesaris a. U. 7II , usque ad pugnam Actiacam, 7u3, continuaret'. Et quae, quaeSO, erat illa nox, quam paene Supremam habuerit populus Romanus, cujusque nomm SiduS illuxerit Augustus p ubi erat mundus caligans, cui

Ad Taciti Annal. lib. II, not. 64. Sueton. Dctav. cap. 8 et 0.

22쪽

lucem reddiderit p ubi res publiea, quae, imperante illo, reviruerit 2 Certe nihil unquam fuit

robustius, nihil immensis viribus adeo superbiens, quam imperium Romanum tum, quum Octavianus gubernacula rei publicae prehenderet. Nam, devictis omnibus gentibus, univerat terrarum orbis domina evaserat ita, ut Florus rectissime statuere videatur, si: a dehinc, inquit, ad Caesarem Augustum, uSo anni, quibus totum

orbem pacavit. Hic jam ipsa juventa imperii, et

quasi quaedam robusta maturitaS. DAd quartam propositionem quod attinet, Augustins ex Scribonia Iuliam, ex Livia nihil liberorum tulit', quum maxime Cuperet. Nepotes ex

Agrippa tres habuit Caium, Lucium et Agri in pam , de quibus Caium et Lucium adoptavit quidem, per assem et libram emptos a patre, sed laetum eum, atque fidentem hac sobole, fortuna destituit ita, ut in duodeviginti mensium spatio amiserit ambos, Cnio in Lycia, Lucio Massiliae deiunctis. Tum tertium nepotem Agrippam, Simulque privignum Tiberium adoptavit. Ex quibus Agrippam hi cui ob ingenium sordidum ac serox abdicavit, et quid de Tiberio speraverit, vel inde patet, quod ingemiscens saepius

i Prolog. I. Suetonius, Vit. Octav. eap. 63 seqq.; Tacit. Annal. lih. I. p. 6 seqq.

23쪽

Fuerunt praeter ea, qui traderent, Augustum Palam nec dissimulanter morum eius diritatem adeo improbaSSe, ut nonnunquam remissiores hilarioreSque sermones, SuperVeniente eo, abrumperet . Saevam etiam ac lentam naturam, ne in

Puero quidem latentem, respiciens Augustus hanc emisit vocem a cubiculariis exceptam : et miserum Populum Romanum, qui sub tam lentis maxillis erit. v Expugnatus precibus uxoris adoptationem ejus non abnuit quidem, eumque haeredem Scripsit, sed ita, ut augeretur inde suspicio opinantium, imperatorem necessitate magis quam judicio ea secisse. Testamenti autem initium fuit: κ Quianam sinistra fortuna Caium et Lucium filios

mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimi

dia et sextante haeres esto. x Atque de homine, quem Augustus non electum unum, quem Plurimum diligeret, sed relictum ex omnibus, atque praelatum nequiori, inritus haeredem instituerat, Curtius scripsisset : absit modo inuidia I etc. Ausonius Popina, Iacobus Perigonius, et alii, qui ad Tiberii tempora Curtium reserunt, meris nominibus potius nituntur atque confidunt, quam auctoritate Curtii ipsius. Scilicet Curtium

Iliad. III, 4O.

24쪽

PRAEFATIO. xiii nostrum invenisse putant in Taciti Annal. XI, cto et a I, et in titulis codd. Mss. libelli Suetoniam. de claris rhetoribus, secundum quos Su tonius egerat de L. Caesetio Pisone, M. Porcio Latrone, Q. Curtio Rufo, etc. Eumdem illum no trum Curtium fuisse minime dubitant, et quum rhetor ille proxime post illos nominetur, qui sub Augusto floruerunt, Tiberio statim illum assignant, suffragante quidem Tacito, l. l. , sed vehementer refragantibus argumentis ex ipso Curtio petitis. Νam Tiberius princeps ille non suit; qui domini seu capitis titulum seque abnuenS atque Augustus, Dominus ' appellatus a quodam d

nunciavit, ne se amplius contumeliae caussa nominaret; qui, ut speciem quamdam libertatis induceret , conServatiS Senatui ac magistratibus et majestate pristina et poteState , etiam praenomen imperatoriS cognomenque patris Patriae recusaret , ac ne Augusti quidem nomen',

quamquam haereditarium, ullis, nisi ad reges ac dynastas, epistolis addidit, neque hoc alia de

cauSSa, quam quod Vereretur, ne mox majore dedecore impar tantis honoribus inveniretur. Quae autem nox paene Suprema et tum erat, quum

25쪽

principatum reciperet Tiberius 3 quas faces ille exstinxit 3 quos gladios condidit, qui summa pacis atque otii tranquillitate imperium est adeptus p

idque non vi quaesitum, Don occupatum, Sed a S natu precante , ad genua procumbente POS

quam impudentissimo mimo diu illum ludificasset', ultro ipsi quasi invitissimo oblatum. Quae

membrorum discordia, quum conSuleS, PatreS, equites in Servitium ruentes Τ, unum Tiberium, maturum annis, Spectatum bello, natum aptumque unanimo consensu declararent ud imperii tantam molem sustinendam et cuncta regendi

onus tolerandum P Seditiones, quae Statim, quum imperium recepisset, in Illyrico et in Germani uexoriebantur, minime huc revocandae Sunt; nam illae non antecedebant eius imperium, Sed Sequebantur, harumque saces non exstinxit, sed exstinguendis ullis commisit; atque isti exercitus non tumultuabantur, quum sine suo capite discordia membra adhuc trepidarent, sed mutatus princeps licentiam turbarum ostendebat, et quidam etiam principem detrectabant non a se datum V. Praeterea autem, Tiberius ipse adeo nihil secit ad sumprimendas istas turbas, ut trepida civitas incuriam

3 Tacit. Annal. lih. I, cap. I et II. Sueton. Tiber. Cap. 24. meit. l. l. Cons etiam Veli. Patore. Hist. lib. II, cap. Ia4. 4 Tacit. Annal. lih. I, cap. 36, et Sueton. Tiber. cap. 24.

26쪽

PRAEFATIO.

uS incusans conquereretur, α quod dum Patres

et plebem, invalida et,inermia, cunctatione ficta ludificaretur, dissideret interim miles; neque duorum adolescentium Drusi filii et Germanici fratris silli) nondum adulta auctoritate comprimi posset; ire ipsum, et opponere majestatem imp

ratoriam debuisse An Augustum sessa aetate toties in Germanias commeare potuisse, Tiberium vigentem annis sedere in Senatu, Verba ρο- trum cavillantem p , Caeterum rem publicam non deperditam aut oppressam invenit, Sed Summa cum cura ab Augusto administratam, maximiS viribus auctam, immensis opibus nixam, positisque olim armis civilibus, pace diutina recreatam adeo, ut, Tiberio imperante, neque revirescere, neque magis flore ullo in o potuerit. Et qua tandem fronte posteritatis diuturnae domus Tiberiae exspectationem movere, aut etiam mentionem ejus facere ausus esset Curtius, Tiberio vivo, qui in omne genus crudelitatis adeo eruperat, atque ad teterrima facinora obduruerat, ut in Omnes Suos Crudelissimus semper sum ritp Primum senim scelus novi principatus suit Postumi Agrippae fratris caedes : scilicet veret, tur ne regni semulus ille exsisteret, quum ru-

Tacit. Annal. lib. I, rase. 46. Tacit. Annal. lib. I, cap. 6 ; et Sueton. Tiber. cap. 22.

27쪽

PRAEFATIO.

mor incessisset paucos ante menSm Augustum, electis consciis, et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam: multas illic utrimque lacrymas et Sigua caritatis, Spemque ex eo, lare, ut juvenis Penatibus redderetur.

Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptivum Germanicum patria caritate ' dilexit. Ne mortuo quidem Druso perinde affectus est. Etiam Germanico caussa mortis suisse credebatur per Cn. Pisonem, legatum Syriae, eamque Suspicionem confirmavit ipse Postea, conjuge etiam ac liberis Germanici crudelem in modum asilictis. Morte horum liberorum destitutus', ex nepotibus, quorum ex Germanico tres, Neronem , Drusum et Caium, ex Druso unum Tiberium habebat, maxim natu, Neronem et DPUSum, Senatui commendaVit quidem , sed mox, omui humanitate eXutuS, quotidie magis magisque o, brutuit, atque eos non solum omnium criminationibus obnoxios reddidit, variaque fraude inductos, ut et Concitarentur ad conVicia, et concitati proderentur, Sed ipse etiam per litteras eos accusavit Τ, amarissime congestis etiam probris,3 Tacit. Annal. lib. I, cap. 5. Sueton. Tther. cap. Sa, et Tacit. Annal. lib. II, cap. 69. 3 Sueton. Tiber. eap. 54. 4 Tacit. Annal. lib. III, cap. 29, et Sueton. Tiber. cap. 54. Sueton. I. I. et Tacit. Annal. lib. IV, cap. 59 seqq.

28쪽

PRAEFATIO. xvii

et judicatos hostes fame necavit, Νeronem in insula Pontia, Drusum in ima parte Palatii.

Plures aliquanto necaturus', ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus credebatur , quum et Caium suspectum haberet, et Tiberium, ut ex adulterio conceptum; adspernaretur. Νeque id abhorret a vero. Identidem enim Tiberius selicem

Priamum vocabat, quod SupersteS Omnium suorum exstitisset. Vae adulatorii cui de isto humine augurari libuisset: Absit modo in Ha, etc. Qui praeconium, quo Curtius Principem suum illustravit , Claudio adaptant , tam Perperam

agunt, ut mirari Satis nequeam, nomina Limii, Brissonii ac Telli erit in illis esse. Tanta enim sententiae ejus est insulsitas, ut refellere eam ac redarguere, ViX Operae pretium sit, et qui ita statuere potuerunt, aut Curtii verba prorsus neglexerunt, aut uon legerunt, quae Suetonius, Dio Cassius et Iosephus de isto imperatore scripserunt. Matre Antonia ipsa teste in , non homo. sed portentum hominis, nec absolutus a natura, sed tantum inchoatus, animo simul et Corpore ita erat

hebetato, ut, ne Progre a quidem aetate, ulli pinblico privatove muneri habilis existimaretur, et diu, atque etiam Post tutelam receptam, alieni

x Taest. Annal. lih. VI, GP. 23. . Sueton. Tiber. cap. 6a lin. Sueton. Claud. cap. 2 seqq.

29쪽

PRAEFATIO. xviij

arbitrii et sub paedagogo esse deberet . Abjecta spe dignitatis ad otium concessit modo in hortis

ci suburbano, modo in Campaniae secessu delit CenS, atque ex Contubernio sordidissimorum hominum, super Veterem Segnitiae notam, ebrietatis quoque et aleae in miam subiit. Contumeliis ubique obnoxius vixit '. Si, verbi caussa , paullo serius ad praedictam coenae horam occurri fiet, non, nisi aegre et circuito demum triclinio , recipiebatur, et quoties post cibum addormisceret, quod ei sere accidebat, Olearum et Palmularum ossibus incessebatur; interdum ferula flagrove velut per ludum excitabatur a copreis. Solebant et manibus stertentis socci induci, ut repente expergefactus, faciem sibi Confricaret. Talis tamquo derisus ab omnibus homo, non nisi mirabili quodam casu ad imperium accedere Potuit, atque ita etiam sactum est . Exclusus inter

caeteros ab insidiatoribus Caligulse in diaetam ,

cui nomen erat Hermaeum , reeemerat. Neque multo post, rumore credis exterritus, prorepsit ad

solarium proximum interque praetenta soribus vela se abdidit . Latentem ibi discurrens sorte

s Sueton. Claud. Cap. 5. Id. ibid. cap. 8.

Sueton. Claud. cap. Io; Aurel. Vict. epit. IV; Dio Cassius, LX init. Ioseph. Antiqq. Iud. XIX, 3. 4 Aurel. Vict. l. l. a deformi latebra latensu; Dio Cass. l. I. ἐν γω

30쪽

PRAEFATIO.

gregarius miles , animadversis pedibus, e studio scitandi, quisnam esset, agnovit, eXtractumque et prae metu ad genua sibi accidentem imperatorem salutavit. Hinc ad alios commilitones perduxit, a quibus lecticae impositus et in castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obvia turba, quasi ad Poenam raperetur insons. Receptus intra vallum inter excubias militum pernoctavit aliquanto minore spe, quam fiducia. Nam

consules cum senatu et cohortibus urbanis s rum capitoliumque occupaverant asserturi Communem libertatem. Accitus deinde per tribunos plebis in curiam, Vi Se et nece itate teneri, respondit. Postero die, Senatu sequiore in exs quendis conatibus, et multitudine unum rectorem exP Cente, armatos pro concione jurare in nomen suum PaSSus est ; P omisitque singulis quina dena sestertia; primus Caesarum fidem mi litis praemio pigneratus. Hoc autem modo Se prs buit non puer, sed quinquaginta annOS Datus . Imperator deinde spem, quam movisset, non fefellit. In semet augendo Parcus utque civilis, praue nomine imperatoris abstinuit in . Libertis atque uxoribus addictus, non principem, sed ministrum

i Aurel. Viet. de Caesarib. III, 39, α utiu ortus Epiri ex cohortihus , quae Palatium Per UpPortunos locos Obsidebant. M Joseph. I. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION