Q. Curtius Rufus ad codices parisinos recensitus cum varietate lectionum Supplementis Jo. Freinshemii et selectis Schmiederi variorumque commentariis quibus notas excursum mappasque et indices addidit N.E. Lemaire ... Volumen prior tertium et ultimum

발행: 1822년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Subitane igitur somnitias appellari potest, quae post XVΙΙ tandem annos tempestatem discussit p ces exstinxisse, radios condidisse is tantum dici posse videtur, qui salubri ratione, ne bellum jam paratum geratur, cavet. Quot Vero praelia commisit Constantinus, antequam Imperator erat Solus p Reliquarum sententiarum nulla firmioribus nititur argumentis, indeque aetatem Curtii ignorari palam ost. Non unus Q. Curti passim apud veteres commemoratur, eX quorum numero utrum noster fuerit, incertum est; de Curtio historico ante saeculum decimum ubivis est altum silentium. Inde factum est, ut eum quidam adeo negarent antiquum osse ScriptOrem, SUPPOSitum potius ab Italo recentioris aevi.

Sed praeterquam quod Codices, qui Supra Septingentos et octingentos annos habere creduntur, exstant, aliis quoque argumentis illa sententia refutari potest; nec fuerunt inter viros doctiores , qui in eam abire mallent. nNec sane ego, licet non unus e doctioribus, in

eam abirem; illi potius, quam Ba olo et Cunete

EXPOSuere, annuerem. Caeterum, diiudicet ipse eruditus lector. Pauca nunc de hac nova editione dicere fas sit. Multi quidem et doctissimi viri operam Suam in illustrando Curtio navaverunt; quorUm Sic leherrimos modo enuntiare libuerit, Fretiis-

52쪽

PBAEFATIO. xl hemium, Heinsium , Sata tum , GronoVium, Henricum akenbus, Ioachimum Cunae, Fri-dericum Schmiader, aliaque non inferioris famae nomina roperire erit. Quae quum ita sint, haud aegre conjicere possis parum mihi laboris super-suisse, quo textus emendatior, et Phrasium Vocumque interpretatio lucidior pleniorque fieret. Si quid tamen mendosi inerat, illud, qualecumque foret, sustollere; si quid desiderabatur, hoc

addere conatus sum. Schmiederi commentarios sere ad verbum integros dedi, et quasi fundamentum habui, quibus caeterorum measque ipsius notas superstruerem, omissis tamen auctorum nominibus, nisi quum, ob singulares in utramque partem sententias, plane nece e esset. Quum enim ea tantum quae notatu digna mihi videbantur seligere, et mi Sta inter se Connectere VO-luerim , dissicile erat suum cuique reddere. Caeterum periti, quibus vulgaris est commentatorum USUS, Varios auctores haud aegre dignoscent; indoctis, quid meum, quid aliorum sit, distinguere

minimum interest. Temporum locorumque scien-

. tiam, geminum illud historiae lumen, duo amplissimi tractatus illustrabunt, nihilque in notis lectores invenient, quod ad id pertineat. Si akenhurgianum indicem vocum, et nominum totum tensebunt. Tractatum de Alexandri historicis additum esse Supra Praemonui; at prae omnibus ad id

53쪽

PRAEFATIO. xlii

incubui, ut Alexandri Magni critica historia, quanta sit, in hoc libro reperiri queat.

Omnes rerum Macedonici regis enuntiat res, apud Groecos Diodorum Siculum, Plutarchum, et Arrianum; Iustinumque apud Latinos, cum summa diligentia evolvere; quando inter se, aut cum Curtio congruunt, eorum collatis testimoniis historiae fidem confirmare: quando in aliqua parte diiserunt, varias sententias ponderare

quid in quaque valeat, quid claudicet, indicare; nihil, non apud eos modo, sed apud. philoso-

tiores praeterire, quod ad publica facta intimamque Alexandri mentem dignoscendam prodesse possit; ea omnia digerere, admotis illis philosophiae lacibus, quas nostra Patrumque NOStΓΟ-rum aetas cum tanta Iaude historiae intulit; hanc Alexandri Magni criticam historiam voco : hoc in notis atque excursibus pro meis viribus absolvere volui, salva tamen in omnibus brevitatis lege. Hujus tamen laboris quodcumque sit non

sane meum appellaverim; minimam Contra Partem debere libens profitebor tum prioribus Curtii commentatoribus, tum eruditis viris qui adornandas et amplificandas Alexandri res gestas studium suum contulerunt, interque caeteros dinctissimo libro; E meu critique des historiens d Alexandre, Par Si Croia, absolutissimo qui

54쪽

dem, nisi longior prolixiorque foret; Arrianoque illi quem gallice transtulit P. Gaussaria, notisque acuminis et sani judicii plenis amplificavit. Multa quoque alia e nostris scriptoribus deprompsi; non oblitus enim novam hanc Latinorum Classicorum Collectionem eo praecipue nomine eMe notandam, et a caeteris quas Germani,

Angli, Batavi dedere distinguendam, quod Gallico regi nuncupata, e Gallicis prelis emissa, Gallis inprimis destinata est, quicquid in nostratibus cujuslibet generis scriptoribus inveni quod ad Alexandrum spectaret, aut e quo OP portuna similitudo oriretur, hoc in ipsa vernacula lingua transeripsi, nisi quum locus longior

esset, ne sententiarum acies hebesceret, aut verborum proprietas desidesraretur , ubi in aliam linguam sententiae verbaque tranSirent.

Quicquid de Curtio superest dare VoluimuS, sed non utile credidimus Upis committere, tum supplementa ea libri decimi quae in quodam co- dioe bibliothecae Ducalis Guelpherbytanae reP riuntur, tum epistolas Curtio suppositas. De istis supplementis haec habet Cunge in suo prooemio. pag. 55. α In bibliothoea Ducali Guelphisbytana. inquit,

exstat liber decimus historiae Curtianae in membrana scriptus, et, uti videtur, satis quidem antiquus, sed vitiis scatens, et suppletis omni hus

55쪽

PRAEFATIO. lacunis, quae in caeteris exemplari hus DCCurrunt, ita Vero Suppletis, ut opus inconsideratum indocti cujusdam librarii sacile agnos as. BQuod ad epistolas attinet, transcribere Satis, quod de iis censuit vir summae doctrinae Io. Fr. Gronovius in elencho antidiatrihes Mercurii Frondatoris, p. 99 : si Quis aestimat,it scriptum nihili, cui docti viri nomen adscribitur 9 Quis epistolas Q. Curtii, Pauli et Senecae amoebaeas, Oti Sorum et putidissimorum hominum figmenta miratur, quia illustria nomina praeserunt λ n Si quis tamen quid denique sint noscere velit, sciat eas Prodiisse adjunctas editioni historiarum Curtii, Venerae, I 5o2 ; quod discimus e bibl. Barberina. Inhihi. Κielmanniana epistolas illas, Curtii nomine editas primum Regii Lepidi, I 5oo, 4', ab Ugone Rugerio, sive de Rogeriis Regiense, dominante Bononiae Ioanne ΙΙ, Bentivolo traditur. Paucis foliis constant, divisaeque sunt in libros quinque; Venditantur autem scriptae non a Q. Curtio historico, sed a Curtio longe vetustiore, duce Romano variisque aliis Romanorum et Carthaginiensium ducibus, et Senatus Romani nomine ad Curtium, et nomine Fabii, Lucii, P pyrii Consulis et Decemviri, Hannibalis, Persici, Hasdrubalis , Ariolorum , Faustini , Iambuli, Posthumii Decemviri, Quintiani Procos. Valga

rii, Euli bii, Portii, Portiae, Sertorii, Alethis

56쪽

regis Corinthi, Cincinnati, Histilli, Numae Pompilii, Sertorii, Viridiani, Ennii Montani, Masinissae, Manlii Torquati, Alexandri, Bruti Consu

lis primi, Livii, Sextii, Antoniani, Appii Claudii, Pampiniani Pompeii) Magni, Iulii, Catonis Uti

censis, Parthici majoris, Fabii Max. M.' Curii Fabricii, M. Attilii Reguli, Fulvii, Metelli, M. Marcelli, Samnitium, Scipionis Africani, Sulpicii Auguris, Cambii adolescentis, Corneliae, Lupii Liribit. Libro quarto praesagitur oratio

brevis contra assentatores et detractores. In MS. Bongarsiano apud BernenSes e saeculo XV, r

periuntur harum epp. libri tres, quarti autem tantum prima et Secunda, deinde tres aliae varii argumenti. Vid. Sinneri Catal. bibl. Beria. p. 36I Haec e Io. Alb. Fabricii bibliotheca Latina a Io. Aug. Ernosti auctiuS edita, tom. II, Cap. I7,

Textum ad sidem Codicum regiae Parisinaehibliothecae recensui; variasque lectiones, si quid dignum videbatur, quod memorarem, notis ipsis adjunxi. Duos praecipue, qui inscripti sunt 5717,o7i8, antiquissimos quidem et valde inter se similes integros legi. Unum eorum eumdem eme credo, quem commendant, Bernard de Mont mcctu, praes. ad Palaeogr. Graec., p. 3; Dan. Malch

lius, de bibliothecis Parisiensibus, p. 56; Durnallitteraire, tom. XII, pag. 95, 96; et annorum

57쪽

reserunt iis, quas dant Vossiani I et v, Bongarsianus, Palat. I, 2, in editione Siaakenburgiana,

admodum Consentaneas. Quasdam ex his lectionibus in textum recepi, quem ad fidem Codicumrodigere, et omnibus conjecturis quam maxime liberum habere volui. Vide supra, pag. XXXV.)Sod his nostris Codicibus idem, quod caeteris, accidit, nempe ut non solum duo priores libri integri desiderarentur, sest etiam ut passim et ipsis ut ita dicam, libri visceribus innumera vulnera inflicta sint. De quibus sanandis ex ipsis Codd. , quum docti viri jamdudum desperassent, quidam , ea, quae amiSSa erant, ex ingenio suo restituere conati sunt.

Sic editioni Lugdunensi anni 16 i5, adjuncta sunt supplementa, descripta e bibliotheca Sancti

Victoris, a Io. Massono Baiocensi, in Νeustria , archidiacono, Papyrii fratre, quorum auctorem fuisse Franc. Petrarcha)n notavit Jos. Scaliger, in Scaligerianis, p. 61. -- Quantianum Stoam libros Curtii supplevisse Narrat JO. FreiDShemius, ex Antonio Possevino et Iac. Gortonio, qui respexerant sine dubio libellum pretii nullius, Venetiis, 1555, hoc titulo editum : Q. Curtii Rin

Histo larum Alexandri Magni, duo Ariones libri hactenus desiderati. Sed Stoam supplementa Cum iii scripsisse, negat La Motte te V er, Iug

58쪽

PRAEFATIO. xlviiment fur les anciens historienS, tom. I, p. 3τ6. - Cristo h. Bruno deinde Curtium supplementis aurit, eaque editioni suae praemisit, quae Basileae prodiit, i 545, et subinde repetita est. - Henr. Glareanus tum notis suis illustratum edidit Cumtium, Basileae, I 575, nova distributione Curtii in libros XII, et supplemento lib. I, ex Arriano,

lib. II, e Diodoro addito, necnon et argumentis singulis libris praemissis. - Νisu majori SucCeS-que prosperiori eamdem denique aggressus estrem A. Heiushemius, qui non solum librorum Curtii desectum longe luculentius, doctius et plenius supplevit; sed etiam totum opuS, accuratius re e Situm, aptius commodiusque distinxit, ac Varietate lectionis, commentariisque doctissimis, necnon et indice locupletissimo ornavit. Crasto horus Cellarius tandem, quum sterilitatis Brunonem, prolixitatis Freinshemium incusaret, supplementa hujus breviavit et contraxit, atque ilai Curtium tabulis geographicis auctum edidit anno I 8. Inter EOS Omnes, Fretnshemium elegi, qui iterum typis maudandus curaretur. Quamvis enim huic hyperbolicae sententiae non assentiar, quam Le Tellier in sua praefatione enuntiavit: a Frein-shemium scilicet Curtio supplementa confecisse,

tanta si de ac diligontia, tam seliei industria, ut propemodum optabilis jactura sit, quam ille

59쪽

ΡREFATIO. xlviii tarn opportune resarserit; v latendum tamen est, illum pleno facilique Sententiarum Verborumque tractu fluere, Curtianamque Copiam. elegantiam , suavitatem interdum redolore. Νec tamen omnis est extra culpam. Multa sane iacta retiniit, sed quae nonnunquam laxioribus nec satis aptis inter se vinculis cohaerent. Quaedam in eo OCCurrunt, quae non sane in Curtio, si integer

superfuisset, reperires : illud, exempli gratia , Alexandri ad Hierosolymam iter, quod etiam apud Iosephum in dubium revocatur, quodque

ipse, minime ignoScendo errore temporum, Donsuum in locum transtulit. Nec minuS vituperandus, quum Arriani verba Curtio accommodans, eum Aristobuli Ptolemaeique vestigiis institisse fingit, cui Clitarchum, Onesieritum et caeteros hujusce generis historicos auctores fuisse Constat.

Ulut se res habet, in his supplementis Alexandri ortus et pueritiam; Philippum inter ludos sicarii dextra ademptum; hellum adversus Illyrios ,

Triballos, Thracas; Thebas solo sequataS; tranSitum in Asiam: pugnam ad Granicum; MemnOnis mortem; caetera denique reperies, quae ex Curtio invida aetas sustulit.

Hic praefationem illam, quae multis jam longior sorte videatur, clauderem, nisi quaedam de mappis penetSque tabulis. quihus nova haec Curtii editio amplificatur, dicenda superessent. Quum

60쪽

PRAEFATIO.

xlix

hujusce latinorum classicorum collectionis editor nihil antiquius habuerit, quam ut eam OmnibUS numeris absolutam efficeret, nullique impensae laborive pepercerit, quo tale Propositum RSSequi posset, operae pretium esse existimavit, si

hanc quoque Curtii editionem mappis tabulisque Rugeret, quas opuS ipsum postulat, quibusque

adornantur scripta, quae, viginti abhinc annis in Galliis edita, de Alexandro magno traCtRVere. Harum igitur aeneos arche pos, qui adhuc Su-Pererant, sibi aere suo comparavit; illos, qui desiderabantur , iterum excudendos curavit. Ν sane mirabitur lector, si in hunc auctorem im-PeDSaS egerimus, quum nec unus sit ex aurea illa latinitatis aetate, nec inter primos historicos annumeretur. Herois enim potius quam scriptoris

nomen ad id impulit, ut nihil intentatum relinqueretur, quod novum decus huic historiae addere posset; utque in notis, dissertationibuS, ex uT-sibus, nihil omissum est, quo illustrarentur, nouea Solum quae ad nostrum seriptorem, scd omnia quae ad caeteros Alexandri praecones Pertinerent, ita in tabulis et mappis Curtium minus quam Alexandrum spectavimus. Decem igitur tabulas addidimuS.

Prima quidem topographiam praebet Thel,

rum in Boeotia, quales, collatis veterum Scriptorum testimoniis et reliquiis, denuo aedificavit vir

SEARCH

MENU NAVIGATION