장음표시 사용
31쪽
PRAEFATIO. egit , atque etiam ita eviluit, ut PasSim et propalam contemptui esset. Expeditionem unam Omnino suscepit, eamque modicam'. Ex Vrgulanilla uxore unum filium Drusum tulit, quem impuberem amisit; unum ex Messalina, quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominavit.
Sed illo jam adulto, Agrippinae uxoris artibus deceptus, privignum Neronem adoptavit , filio posthabito. Per eamdem Agrippinam veneno de
Talis erat Claudius imperator. Abunde satis apparet, eum quaviS laude indignissimum fuisse, nedum praeclaro et magnifico illo elogio, quo Curtius principem suum ornavit. Sententia Rutgersii, Vossii, Clerici et Loccenii, qui cum Freti hemio ad Vespasianum imperatorem Curtium retulerunt, primo adspectu probabilior multo videtur, sed ubi studiosius eam intuemur, haud ita nobis arridet. Optimus quidem omnique laude dignissimus suit princeps Vespasianus, deque Tito filio et ipse et universi omnes justissimam foverunt spem. Verum enim vero, quum ad imperium accederet, discordia reipublicae membra minime trepidabant sine suo
32쪽
capite. Vitellius enim a legionibus, qui in Germania hibernabant, imperator electus , gravi exercitu urbem petierat, et quum Otho ipse se
interemisset, a senatu territo legatione' salutatus atque receptus, et ab ipso Vespasiano agnitus erat; siquidem exercitus rius duce praeeunte sacramentum Vitellio dixerat'. Itaque res publica non erat Sine Suo capite, quum moriS tum esset, imperatorem a militibus eligi. Neque etiam meliore jure Vespasianus ad imperium accessit. Scilicet Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus millia auxilio missa Othoni, postquam iter ingreSsis nunciatum est, Victum eum ac vim vitae suae intulisse, nihilo secius Aquileiam usque per-SEVeraVerunt, quasi rumori minus crederent. Ibi, per occasionem ac licentiam , omni rapinarum genere grassati, quum timerent, ne sibi reversis reddenda ratio ac subeunda Poena eSSEt, CONSilium inierunt eligendi creatidique imperatoris. Neque enim deteriores esse aut Hispaniensi eXe eitu, qui Galbam, aut praetoriatio, qui Othonem, aut Germaniciano, qui Vitellium se issent. Propositis itaque nominibus legatorum ConSularium, quot ubique tunc erant, quum Caeteros, aliUm
Tacit. Histor. lih. II, cap. 87. Id. Hist. lib. II, cap. 9o. Id. Hist. lib. II, OP. 74. 4 Sueton. Vespas. P. 6.
33쪽
alia de caussa, improbarent, et quidam e legione tertia, quae sub exitu Neronis translata e Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus serrent, RSSenSere cuncti, nomenque ejus vexillis omnibus sine mora inscripserunt. Hoc exemplum statim secuti sunt AEgyptiacus ac Iudaicus exercitus. Vespasianus ipse a regni cupiditate minime alienus, Muciani admonitionibus incitatus , vatumque responsis monitus', Civile bellum suscepit, atque ad opprimendum Vitellium copias Paratas circumquaque dimisit. δQuonam igitur modo Vespasianus gladios civium condidit Θ quas faces civilium turbarum exstinxitp - Et nihilo tamen minus non nego, multa esse in Curtii loco, quae huic opinioni admodum saveant. Sic , Verbi caussa, nullus imperatorum fuit, cujus filii omnes ac singulos ad tantam tamque justam spem excitarent quam Titus, des ire atque amor ille humani generis. Atque eadem illa
spes in cauMa erat, cur Vespasianus pater ad imperium capessendum vocaretur a Muciano, regni
aemulo, lib. II, cap. 77 Historiarum Taciti, ita
concionante : α Νe Mucianum socium Spreveris, quia aemulum non experiris: me Vitellio antepono,
te mihi. Tuae domui triumphale nomen, duo ju
34쪽
PRAEFATIO. xiii venes, capax jam imperii alter et primis militi Istannis apud Germanicos quoque exercitus clarus. surdum fuerit non cedere imperio ei, cujus silium adoptaturus essem, si ipSe imperar m. nQuae quum ita sint, equidem in verbis non amplius haererem, libenterque auctoribus hujus sententiae accederem, nisi Obstaret locus Curtii
lib. IV. 4, sin . Me judice enim, Curtius, impe
rante Vespasiano, de Tyro profecto scribere non potuisset, quae ibi legimus , quum Syria, ad quam tum pertinebat Tyrus, a cladibus belli quo respublica Iudaeorum penitus dilabebatur, minime esset immunis. Vid. Iosephus. Beli. Iud.
II. I9. et PRSSim. Multo minus vero audiendus est Is. Pontanus
qui locum Curtii ad Traianum reseri, atque inprimis praecedentem Vossit. Clerici atque Fretimshemii sententiam impugnat. Verum enim Vero ridicule sacit in refellenda illorum, et temere u git in probanda ac munienda sua ipsius opinione. Scilicet id, quod sagacissimum virum in primis Ossendit, est, quod Vespasianus ejusque filii non satis diu regnaverint. a Haerebis. inquit in epist. ad Ger. Vossium scripta) nihilominus seque iuillis verbis : absit insidia, etc. quod Vespasiani Posteritas diuturna non fuerit, et filius ejus Ti-
35쪽
PREFATIO. tus annos tantum duos, frater vero Titi, Domitianus, quindecim imperio transegerit. Quasi Curtius, si Vespasiano Vivo scripsi Met, Prae videre potuisset sata illius domus et vota sua irrita. Eodem ingenii acumine addit : α Estque notandum, quum domus ejusdem posteritatem dicat Curtius, minime ad Vespasianum hoc P serendum, cui filii successere, sed optime quadrare in Traianum, qui ex sua domo ac familia Hadrianum successorem sortitus est. n Quid,
quaeso jejunius est, tali ratiocinatione Θ Filius
non est Successor ejusdem domus nominandus,
sed potius consobrinae filius; ita enim Hadri nus junctus erat Trajano. Caeterum Traianus, qui cognomen optimi d meruit, dignus quidem fuisset, quem summis laudibus ornaret Curtius. Iustitiae enim ille, ac iuris humani divinique tam repertor novi, quam
inveterati custos erat.' Sed ea merita non erant, quae auctor noster verbis extollit. A Cocceio
Νerva in filii locum atque partem imperii adoptatus ', militum furorem motumque bellicum represserat quidem, sed bella civilia, quae sedaret, nulla erant. Plinius in Panegyrico, cap. 5:
Eutrop. lib. VIII, cap. 4. Λnrel. Vict. epit. XIII, 9.' Id. XII ,16; Eutrop. VIII, I; Iornandes de regnorum et temporum ration .
36쪽
α Talem esse, inquit, oportuit, quem non bella civilia, nec armis oppressa respublica, sed Pax
et adoptatio et tandem exorata terris numina dedissent. n Hunc locum certe non inspexit Pontanus, quum tamen diligenti lectione libelli hujus Pliniani se jactet, neque scribere Prubescat: α Nisi attendere etiam obiter libeat, quam apte verbis Curtii superius recitatis Traiani respondeat imperium, imperiique initium. De quo omnia quae velim, et suse ad hanc rem, in illustri illo suo ad hunc principem Panegyrico refert Plinius junior. v
Imperium romanum, quod vitio et inertia Caesarum quasi consenuerat, atque decoxerat, Traiano principe rursus movit lacertos, et Praeter Spem omnium Senectus imperii, quasi reddita juventute, reviruit quidem , sed filium, cui imperii sceptra relicturus esSet, neque naturalem,
neque adoptatum habuit. Sunt quidem qui putetit Hadrianum adoptionis jure illi successisse, sed solo Vopisco auctore ita statuunt, qui invita Aureliani, cap. 4, scripsit : α quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Vlpius Tra-janus in Hadriano, etc. B Attamen testimonia aliorum huic rei contradicunt. Sic Eutrop. VIII, 3:6 Desuncto Trajano AElius Hadrianus creatus est
37쪽
princeps, siue aliqua Voluntate Trajani; sed operam dante Plotina, Trajani uxore. Nam eum I x anus quamquam consobrinae filium, vivens noluerat adoptare. Idem testatur Io. Xiphilinus in ex histor. Dionis, vita Hadriani, c. 4 : α Hadrianus a Traiano adoptatus non eSt. v Idemque ex eodem Dione addit : κ Apronianus
enim pater meus, qui Ciliciae praefuit, quique res diis Hadriani) omnes cerita coguovit, mihi singula recensuit, atque illud in primis, m tem Traiani per aliquot dies in occulto fuisse, ut adoptatio procederet, idque ex literis ejus ad senatum cognitum fuisse, quibus literis non ipse, sed Plotina. subscripsit, quod in alio factum suerat nunquam. v Eadem traduntur ah
AElio Spartiano, vita Hadriani: a Nec desunt, qui sactione Plotinae, mortuo jam Traiano, Hadrianum in adoptionem adscitum esse prodiderint, supposito, qui pro Trajano sessa voce loqueretur. v Adoptionem autem istam sub ipsa demum morte imperatoris esse iactam, et inde
probatur, quod idem Spartianus, i. i. si quinto, inquit, iduum Augusti die , legatus Syriae literas adoptionis accepit. Tertio iduum earumdem, excessus ei Trajani nunciatus est. s Quae quum ita sint, omnis Pontani sententia ad irritum cadit atque resCinditur; nam Curtius vivo et regnante Trajano talia augurari nullo modo
38쪽
potuit, qualia loco saepius laudato auguratus est. Sententia Casp. Barthii, qui Theodosium M. Curtii Principem fuisse opinatur, rationibus non magis idoneis confirmatur. Scilicet caussa, Cur ad eam aetatem Curtium detrahat, alia nulla est, quam declamatorium ejus acumen ad Panegyristarum assectiones inclinatum. Ergo in auctore, quem alii, ob styli elegantiam, ad auream latinitatis aetatem evexerant, in eodem illo emunctioris naris homo contrarium olfacit, atque ad aeneam aetatem eum detrudit. Quasi ante tempora Τheodosii id orationis genus non fuisset, cujus jejunitatem jam abominatur Cicero, Cujusque OStentationem saepius incusat Quintilianus. Deinde Barthius etiam putat, verba quaedam
Curtii Theodosio potius, quam principum ulli
convenire. Illum V. e. suisse re Vera novum Si
dus, illumque in duobus filiis diuturnam posteritatem Suae domus exspretare potuisse. Ad primum quod attinet, non negandum quidem est, Theodosium rei publicae amictae maximo auxilio suisse. Aurel. Victor, epit. XLIV, merito eum laudat α propagatorem rei publicos atque defensorem eximiums; at mala ista, quibus opprimebatur imperium romanum non inde erant exorta, quod sine suo capite discordia membra trepidarent, neque etiam quod civilibus bellis disturbaretur, sed a barbaris et hostibus extem
39쪽
xxviij PRAEFATIO.nis, Gothis, Triballis, Hunnis, Alanisque tum
in stabatur, atque ad eos depellendos a Gratiano Theodosius electus erat imperator. IoΓ-Dandes, in libro de regnorum et temporum successione: a Thoodosius hispanus, inquit, Italicae divi Traiani civitatis, a Gratiano Augusto apud Syrmium post Valentis interitum factus
est imperator. Atque deinde una cum Thood filo regnavit Gratianus annos VI. v Idem testatur et Cassiodorus in Chronico : a Gratiarius itaque, quum jam XIV regnasset annis, Curra Theodosio regnat annis VI. v Fusius autem eam rem narravit Paulus Diaconus in Historia Miscella , vel potius in additamentis ad Eutropii
Breviarium Historiae Romanae lib. XΙ, his Verbis : a Porro Gratianus, quum animadverti Sset Thraciam, Daciamque tamquam genitales terras possidentibus Gothis Triballisque, atque omni pernicie atrocioribus Hunnis et Alanis , extremum Romano nomini periculum instare, eadem provisione, qua quondam legerat Nerva hispanum virum Traianum, per quem res Pu blica reparata est, accitum et ipse nihilo minus aeque ab Hispania Theodosium, faventibus cunctis, apud Syrmium purpura induit, aetatis annos tres et triginta agentem, orientisque et Thraciae simul imperio praefecit. Itaque Theodosius Alanos, Hunnos et Gothos incunctan
40쪽
ter aggressus, magnis multisque praeliis: vicit. v Quae talia imperii auspicia quonam modo Verbis Curtii possint adaptari equidem non Video. Bella deinde quidem non movit, sed invenit Theodosius. Debellatis enim hostibus externis, non deerant domestici, verbi caussa, Maximus tyrannus, qui Gratianum interfecerat, Eugenius atque Arbogastes, qui, alius post alium surgentes, secerunt, ut in ipso demum vitae sine pacem, quam quaeSi Verat, nati Cisemetur. Neque subita ergo Serenitate discussit noctem, quam paene supremam habuit imperium romanum.
Illustrissimus tandem Bagnolo in libro supra laudato Curtium Constantini M. συγχρονον fuisse multis demonstrat, ejusque argumentatio his serenititur rationibus: Si respicimus verba, quae praecedunt Curtii locum saepius laudatum, inde ab initio capitis noni et quae observationi subsequenti quasi ansam praebuerunt: a Sed jam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia. Νam insociabile est regnum, et a pluribus expetebatur. Primuin ergo collegere vires, deinde disperserunt; et quum pluribus corpus, quam Capiebat, onerassent, caetera membra deficere coeperunt, quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a