L. Caecilii Firmiani Lactantii Symposium, siue Centum epigrammata tristicha aenigmatica quae vero suo auctori post longissimi temporis decursum reddidit, ... repurgauit, suisque et Ios. Castalionis, Casp. Barthii, Frid. Besselii, aliorumque notis ill

발행: 1722년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

LACTANTII

tor. Quod erratum memoriae est, neque adeo referendum inter lectiones varian, tes. Vbique enim scriptum reperitur: meat arte. Sic 1 upra quoque de sagitta LXIV. a. dixerat noster: Rera per medium vo

lucri contendo meatu.

3. pedibus nec si cis i iJ Id est, pedes hac semita latiores sunt. der ist nichteinmahlso breit, ala die June find. XCIV.

Λ J Vnc mihi iam credas, feri quod posse

a m negatur. Octo tenes manibus , sd me monstrante ma

gistro Sublatis septem reliqui tibi sex remanebunt.

TITULVM huius aenigmatis UUlga tum omisi. Non enim soluit aenigma,

sed repetit. En illum: DE VIII. UT TOLLAS SEPTEM, ET SEX REMA

NEANT. Exstat idem aenigma sine titulo ex editioneCamerarii in Reusneriana Λ i-gmalographia p. as3. sed alii aenigmati an

tDi ilige

252쪽

s Y M Ρ Ο S I V M. IMnexum, quod plane diuersum est. Ibidem

p. 3ψ7. iterum exstat, sed itidem titulo carens sive ακεφαλον. Lorichius in suo si. bro III. aenigm. f. M. huic aenigmati hoc

lemma superscripsit: Aliud caenigma Arith

metico coniiciendum.

I. fieri quod posse negaturi Ouidius Trip.

I. 7. 7: Omnia iam fient, feri quae posse πα-gabam.

2. teneri Editum erat tenens. Sed quis non assentiatur mihi, tenes, quod & Camerarius exhibuit, veram esse scripturam.& ab ipsb aenigmatis auctore prosectam p2. Octo tenes manibu J Quid hoc sibi v hi lipIta mecum quaerebam. S anxie disquirebam, Cum in animum induxeram, totum hoc Symposium emendare & annotationibus ita illustrare, nihil ut obscuritatis VSquam relinqueretur lectoribus. Etsi enim pulchre intelligebam, non est e prudentis, multum operae studiique ponere in soluendis aenigmatibus, cum vel mulierculae valeant leuissimam quamque &ubiuis Obviam rem tam ingeniose quasi Velo quodam obumbrare, ut ne perspica, cissimis quidem viris facile sit eam peruidere; tamen hic excusanda videbatur mea inuestigatio, quippe in id unum collata, Vt totum libellum, quantus quantus est, 'Tedderem perspicuum, ne uno illo in lo-

253쪽

r44 LACTANTII

eo me desecisse videretur debita industria.

Nec vero admodum longum tempus ea mihi cura abium sit, sed, cum stati in intelligerem ex illis verbis: Octo tenes manibus, digitos innui, ac manUm meam attentius intuerer, in eandem incidi opinionem, quam infra videbis prolatam este a doctis fimo Gelnero. Non multum diuersa est solutio, quam paulo post mecum communicabat Ioan. LudoviCus Iunckerus, ICtus Isenacensis eruditissimus. Is enim per octo idem intelligi ratus, quod Ges erus, iubet septem tolli numeros Romanos, MI, qui quatuor repraesentantur digitis: quo facto sex remanere digitos necesse est. Sed utriusque huius viri solutionem nondum acceperam, cum sta- tim post meum eruditis in extrema pagina Ρrogrammatis mei de somniopoetico, non prophetico, Petri Lotichii, Vertente anno

huius saeculi decimo nono publicati, solvendum proposui istud mysterium poeticumflue problema d nosphicum hi1ce verbis: Cum

ister aenigmata illa unum fit, quartum s M-nagesimum.d quod nondum quisquam, quod sciam, interpretatus est, id interpretandum hic loci ero eruditis omniatis. Dignatus hinc est Cl. Krausius idem aenigma in Nouis suis literariis A. παλ p. s. Proponere, eruditOSque,

ut in eo interpretando exerceant inge

254쪽

- SYMPOSIVM. usnium, cohortari. Quo facto non solum per literas cogitata sua mecum communicarunt laudati modo viri, Iuncherus ac Gesnerus; quos breui tempore post secutus est Max Reu. HasaeUS, Cuius αναλυσις infra suo loco exhibetur; Verum etiam fuerunt, qui publice, idque in Nouis literariis Krausitanis, quid de vero acnigmatis sensu sentirent, exponerent. Primus fuit Anonymus, qui prouocanti Krausio scri-

, ptis Francolarii ad Oderam literis sic a r*spondit :Quod aenigma in Nouis literariis

P. 9. Ingenii exerCendi Causa praepositum attinet, indignum hoc erat , erudita opera, cum nihil sit, nisi lusus

ingenii inanibus dediti & ab omni su-

cae quaestiunculae solent. Coierant quippe octo forte iuuenes ad amicum, quod ex acrostichide NOS: pavet: quorum unus hospiti hoC aenigma proposuit: Si ex octo tolleretilem superfuturos sex. Quod cum hospiti incredibile videretur , hos tre9 Ver sus tribus chartulis separatis inscripsisse videtur, iubens praeterea hOspitem primam chartam tollerς , a Ctenere, in Tra inscriptae octo voces

primi

255쪽

6 LACTANTII primi versiculi. Tum deduxit eum

ad secundam chartulam, ac recitauit ei secundum versum, in hanc serme sententiam: octo tenes manibur, sed ipse hoc nescis, nisi me indice. Tum iussit &hunc versum auferre, in quo septem voces. Postremo verba ultimi versiculi recitans, in quo sex voceS, hoc dicit: Postquam octo tenes manibus, e se- ' pum modo Iusulisti, reliqui Aunt sex. Ita ut omnis argutia in verbo sublatis ver

tatur, quod & subtractionis speciem significare potest, & simplicem abla-

Hactenus Anonymus ille Francolarianus. Successit ei perbrevi temporis spatio Ioan. Conr. Schwargius. Gymnasii Coburgensis Professor, qui iam pluribus optimae notae libris nomen suum nobilitauit, cuius haec sunt verba in iisdem

Mihi simplicissima soluendi ratio videtur, si rem ipsam ita intelligas, ut

pueri cuiusdam digitos octo erectos manibus tuis circumplectare. Sic enim verissimum erit, te manibuS tuis . . octo tenere. Iam si septem de tuis digitis ita contraxeris, Ut eodem tem

pore totidem digitos pueri scienter

256쪽

sYMPO SI UM. Is abscondas, remanebunt digiti sex. Id quod fieri vult Symposius.

Haec erat SchwarZiana enodatio. Tertius doctissimis hisce viris se interseruit discipulus quidam meus, Bremerus nomine, cuius explicatio, etsi initio mihi non satis placebat. quia nimirum aliam ipsemet excogitaram, postea tamen explicationis illius summa simplicitate adductus sum, eam ut pro vera haberem. Certum enim est, quo simplicior est aenigmatum solutio, eo rectiorem eam eite: cum sub illorum inuolucro non soleant latitare res valde ingeniolae, sed vulgares & nemini non obuiae atque eXpositae. Sine mora

igitur hasce ad Cl. Krausium perscripsi

literas, Nouis literariis p. r/4. insertas: AEnigma symposiacum, quod rogatu meo in Nouis currentis adhu ganni literariis p. s. eruditis proposuisti enucleandum, plura excitauit melioris notae ingenia, ut aciem mentis intenderent ad pervidendum, quid istis in tenebris lateat reconditum. . Amicorum meorum duo suas coniecturas per literas mecum Communi-

Carunt , ingeniosas sane illas, sed mihi tamen ingenue fateor,) haud pro-2 batas. Duas alias interpretationes ipse nuper publicasti in Nouis tuis I

257쪽

terariis p. 76.s v. alteram Ct Schwadigii, alteram Anonymi Francos urtani: Vtrumque video tam ingeniosam protulisse nodi istius symposiaci solutionem, neuter ut sibi videatur ope ram perdidisse atque oleum. Maxime Francolarianus ille rem acu sua tam accurate se tetigisse persuasum habet, ut indignaturus videatur iis, qui Terentianum illud: Tota erras via, ipsi acclamauerint. Ego Vero nequaquam vereor explicationem eius, repudiare, cum S acrostichidem sine iusta causa fingat, & historiam narret eius generis, Ut accredere eam non possim, nisi ei, qui ipsemet interfuit octo illorum iuuenum, quos . memo t. rat, Cum hospite suo sermoni. Fa teor tamen, Casum illum, quo primus versus octo continet voces, alter se ptem, tertius sex, percommodam Anonymo occasionem praebuisse te

pidam estingendi historiam i quan quam ad eam tuendam plus quam poetica utitur licentia detorquendi verba in sensum alienum. Quis enim

assentiatur, verbis hisce i octo tene manibus,sed me monstrante magistro, hunC si besse sensiim i Octo tenes manibur, sed hoc nescis, visi me indice Hane cer

258쪽

te sententiam versus ille nec habuit unquam, nec habebit. Sed nec alte ra interpretatio, Cl. SchwarZium nam cta auctorem, propius abest a verolioctae sensu, ut ego quidem arbitror. pse quoque hariolari sum ausus, quid sibi poeta voluerit illo aenigmate. Vereor autem, Ut maiori mea Conte Etura beetur plausu. Itaque profer re eam in publicum non sustineo, nafatum, quo digna est, subeat meis imgratiis. Caeterum ne plures eruditi vires ingenii, aliis meditationibus fructosius impendendas, hic nequicquam fatigent, exhibeo interpretationem huius aenigmatis liquidissimam, quam UnUS meorum discipulorum excogitauit. Enimuero Da-uum hunc quatuor illis, quos dixi, Oedipis felicius coniectile, ac soluto scitissime nodo verum poetae sensum pervestigasse, plane mihi persuasi. Octo sic ad me inquiebat, tenes e. g. -globulos manu, imanibus enim iure poetico positum est pro manu, vel etiam A placet, manibus, id es, singulis manibus octo. En tollo septem vel septenos ex octo illis globulis. Nonne remanent sx, unus nempe globulus ta connumerandi ei quinque digiti manus globulum tenentis 3 Vide

259쪽

im LACTANTII

iam, Vir Clarissime, an non coniector hic meus dignus sit, qui non Vno, sed octo monstretur digitis, & ad quem accommodetur Metus illud: Saepe sub palliolo sordido latet spientia. Haec ego, quae antequam insererentur Nouis literariis, Gabriel Dumontius, Re- formatae Ecclesiae Lipsiensis Concionator. vir eruditi Sssimus, in iisdem p. . aliam proposuit aenigmatis illius eamque peringeniosam analysin. Audiamus eam: AEnigma Symposii non mihi, ut Λnonymo Francolartano, indignum' erudita opera videtur. Ingeniosa' sunt, quae & Anonymus ille & doetissimus Schwargius ad eius solutionem in medium adducunt. Non tamen ea aeque certa esse, aC acuta

sunt, dicere ausim. Commodissime omnium aenigma eXplicari posIe existimo ex more veterum per digitos numerandi, quem ad diuersorum scriptorisin loca enucleanda valde profuturim 1perabat Lilius Gyraldus.' ' Dialogismo secundo, ubi eam per digitos supputandi rationem breuiter Fac diluciae exposuit. Ex illo Dialogismo, ut & ex Bedae libello de io- quela per digitos, & Nicolat Smyr- naui ατσοὶ δακτυλικῆ μάτηου, in Posiani

260쪽

Io. Alb. Fabricio ante aliquot annos Hamburgi denuo utiliter publicato, Colligimus, veteres denotasse digitis manus sinistrae expansis, solo ad medio seu annulari palmae assaxo; septem, solo minimo seu auriculari ad eundem modo depresso; tandem octo iisdem, annulari scilicet & auriculari. eadem ratione inflexis. His positis . nihil facilius est, quam aenigma aperire. Etenim si manu sinistra tua, digitis annulari & auriculari inclinatis,

caeteris porrectis manentibus, octo de-sgnaueris,&, ut ita dicam, manibus tenueris, septem vero abstuleris, auriculari scilicet erecto; remanebunt

sex, hoc est, annularis digitus solus flexus manebit, qui sex indicat.

Hactenus Cl. Dumontius, cuius sententia an multos inuenerit subscriptores, ego quidem nescio. Ιmo alius vir doctus non

ita multo post, Theophilus Sigefridus

Bayerus, in iisdem Mucius literariis p. σε nouam exhibuit explicationem, his vis verbis: Habet Symposius eum ipsum versum, quem obscurissimum pauci expliCent , ex media Pythagoraeorum

numerorum commentatione. Quem, aliquan-

SEARCH

MENU NAVIGATION