L. Caecilii Firmiani Lactantii Symposium, siue Centum epigrammata tristicha aenigmatica quae vero suo auctori post longissimi temporis decursum reddidit, ... repurgauit, suisque et Ios. Castalionis, Casp. Barthii, Frid. Besselii, aliorumque notis ill

발행: 1722년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

n minat, poetam appellat e) bonum, poetam f) ingenio praesontem, poetam g acutum σέuavem. Vossius th) aenigmata haec non in uenusta esse pronuntiat, simulque oraldum reprehendit, libro de aenigmatibus i) iudicantem, esse aenigmatum illorum nonnulla frigidiuscula. Soli igitur GFratri fraudi fuit veri auctoris ignoratio. Caeteri omnes tam benignis hoc Symposiam excepere iudiciis, ut ne ipse quidem Lactantius aequiora sperasse videatur de primo hoc ingenii sui experimento.

XLII. εFauorabiles quoque se quidam Θmposio nostro praebuerunt hoc ipso, dum Lannotationes ei adscribere & quascunque ei tenebras abstergere dignati sunt. Primus id laboris in se suscepit Iosephus - Italis, sed ita eo defunctus, Ut appareat, eum non satis meditate scripsi si e ac scho- Iia sua effudisse verius, quam elucubrasse . Affert idem α προσδιονυσα non Pa Uca, eo m-Plura contra intacta omitten S, qVae nonnulla scholiorum luce perfundenda omni

no erant.

62쪽

LX PRAEFATI O. XLIII. Alter ad illustrandum hoc Symposium sese accinxit Caspar Barthius, diuersis Aduersariorum suorum locis modo emendare id agressus, modo explanare. AC fatendum cst mihi, posteriori conatu eUm non male de lectoribus meritum esse nec famae suae inique consuluisse. Verum emendationes ipsi successerunt minus f liciter, adeoque confirmant sententiam

h) eruditorum, plura a Barthio in priscis scriptoribus corrupta, quam correcta esse,

M Esse Barthium in emendando temerarium, censet Morbosius Pobbis. Iit.'lib. R. cap. I. O. o. ad quem

locum relege bypomnema CL Molieri. Paulus G. lavresius in notis adsuintilianum p. 3 8. Barthium vocat virum multae quidem leAionis, sed naris haud prorsus emunsae. Audaces quoque eius coniecturas criticas grauiter notauit Reinsius in episeola quadam, quam Baetius producis Dictio Lυ. Barthius not. R. Ipsemet in Parergis criticis p.ra . indicaui, pessi ne de Curtio meritum esse Baris thium emendationibus suis, eiusqite pleraquotimnia, quae notarit, loca non correxisse, hae foede eorrupisse. Pari modo Anoumus quidam, citius

notae ad Ausonii Cupidinem eruet assixum ona, eum Baribit aliorumque notis A. 17ra. Hagae Comitum recusae fuerunt, vid. Curici Bibl. choisie T. XXIV. p. ais. θ υι.) ostendit luculenter, vix

unquam dextre costineas suis emendationibus Baris ilium. Sic Cotelerius annot. ad Herniae Pastorem

63쪽

PRAEFATIO. LXIesse, censentium. Defuit enim profecto Barthis acrimonia iudicii, quae primas tenet in arte Critica. Scilicet Barthianum illud opus titulum Aduersariorum tueri potest haud dubie. Continet quippe utilissimas animaduersiones e diffusioris lectionis penu depromtas. Ast critici operis mensuram haud sane implet, sed potius . probat innumeris argumentis, longissime Barthium abesse a gloria magni Oedipi, nec nisi mediocres inter criticos, magnos tamen inter philologos ac polyhistores, esse referendUm. XLIV. Tertius, qui illustrare conatus est Θmposium nostrum, Fridericus Besselius est, is, cuius ad Fginbarti Vitam, Caroli M. annotationes l) exstant diligentissime congestae. Eiusdem ad Symposium nostrum notas MSS. a Cl. Βυero Regiomonto Lipsam

trans tur appellare Criticum minorum gentium, imo p. 7yy. queritur, Barthium Ienere ubique insatiabile - . curandi loca sana cacoethes. Agmen claudat, qui principe dignus erat Deo, Rich. Benueius. Is iu suis ad Horatium commentariis p. 7ρ.facile quidem Barthis concedit laudem πολυαναγνωσίας, at, eum, ad iudicium res deueniunt, inquit, breui sane arcu plerumque iaculatur, neque ad scopum pertingit.

I Postrema editio prodiit A. IIII. recensem eodem an no in Actis Erudit.p., F.

64쪽

LXII PRAEFATIO.

transmisias humaniter meCum Communicauit Cl. Krausius. Verum nec ilici multum praestitit, imo ne Castalioni quidem Barthisve potest aequiparari. Adeo & pauca &leuia sunt, quae annotauit ipse: Caetera omnia e Castalionis scholiis excerpsit, nec id diffitetur in praefatiuncula: Potissimas , i ta qui ens, ex notis Castalionis excerps-mus, quas hic subiicere vise est, sed interpolatas. Quod cum ita sit, merito suspi-Cor, non eo consilio annotationes istas a Besselio conscriptas esse, ut eas typis Vulgaret, sed ut discipulorum tantummodo Commodo consuleret, quorum in gratiam Sympo m illud viva voce interpretatus, cisqUe Castalionis notas non amplius in ossicinis venales in calamum dictitare Coactus esse, atque hanc occasionem habui lle videtur, etiam de suo non nihil inspergendi. Interim ne quis de re ignota, Ut fieri solet, magnificentius iusto iudicet, B. Helianas notas, omissis iis, quas e Castalione descripsit, infra una cum Barthii & Castalionii animaduersionibus exhi

beos

XLV.

Digna vero erant omnino haec symposiaca aenigmata, quae non periunctorie, sed summa diligentia & a librariorum mendis liberarentur, & grammaticis pariter

65쪽

Ρ R AE F A T Ι Ο. LXIII riter ac historicis explicationibus illustrarentur. Dignus item hic libellus erat, qui & auctori suo.& saeculo non ,harbaro tandem rursus assereretur, atque in censum reciperetur librorum classicorum. Sive enim dicendi genus spectes est illud, ut supra iam dixi, a C non ita , multo post luculento Perionii suffragio Comprobaui, omnis elegantiae planissi- mum; siue acumen argutiarum, quouis pignore Contendo, ne Vnum quidem, esse inter haec aenigmata, quod elegantissimo Lactantii ingenio censeri mereatur indignum. Est enim aenigma non aliud, quam ingeniosa descriptio, qua res verisDsma ac notissima conuertitur in ignotam & fabulae simillimam. Festivissi-mUm genus aenigmatum est, cum res vel notissima, vel certe adeo cognitu facilis, ut omnium oculis sit exposita, tam ingenioso circumdatur velamine, Vt nonso

lum m ignotissima, sed prorsus ἀδυνατος

videatur: cuius generis est in Symnosio nΟ- sero nonagesimum quartum. Non iam

Iibet pluribus explicare n) naturam ae-

mysteria. '

D De natura aenigmattim agit Glassius Philologiae suae lib. V. Tract. I. cap. an e Vossus Insis. ora . lib. IR. cap. XI. S.F.

66쪽

nigmatum ac varietatem item so) antiquitatem: ne digressionibus superuacuis . extendere videar praefationem, quam iam satis longam fecit earum rerUm Commemoratio, quae praetereuntem me vel leuius tractantem iure reprehensurus erat lector censorius. ,

XLVI.

Illud vero discrimen horum, quae Symposum exhibet, aenigmatum omittere non debeo, quod alia iam olim in vulgus nota, adeoque a Lactantio non excogitata, sed tantum in versus redacta fui sievidentur; alia ipsius auctoris ingenio Q- liciter emcta. Ac posterioris quidem generis perpauca sint necesse est, cum in adolescentia haec scripserit Lactantius, quo aetatis tractu nondum sua constat ingenio maturitas plenaque foecunditas.. Certe de trigesimo aenigmate ne dubitari

o Habemus aenigma de pediculis in Vita Homeri paenigma Cleobuli apud Diog. Laertium lib. I. g. pr , Virgilii duo ecl. III. ro . Dq. Habemus in Ilioris monumentis mentionem aenigmatum Simonis e Salsinonis. Etiam Gellius elegans aenigma, quo perantiquum appestat, exhibet lib. XII. cap. 6. idque explicauit Politianus miseest. eap. 3s. Multa quoque de griphis conuiualibus legere, si libet, lises in Albenaei libro X. o in Casauboni Animaduer. Aonibus in eius libri capisa σι ιε. II, ir. N. 3ν. o M.

67쪽

P R AE F A T I O. LXveari quidem potest, id esse multo vetu

stius Lactantio. Caeterorum quoque complura iam vulgo nota fui sie, e. g. I . I6. 3l. 4. per se magnam habet veri speciem. Cumque horum aenigmatum quaedam sint admodum perspicua. alia non item, prius eorum genus non temere credo fuisse iam antea notum plerisque omnibus, e. g. I. q. 9. IO. Ia. I 8. 22.28 33, 34, 37. 34. Sequitur hinc, ut duas rursus haec aenigmata diuidamus in Classes, quarum altera vulgaria siue plebeia complectatur, altera erudita atque cultioris ingenii. Vbi statim quaeri potest, viri classi aenigma XCIV. adscribendum sit. Ac fuerunt, quemadmodum infra videbimus suo loco, viri doctissimi. qui posteriorem in classem id referrent. Ego vero in priorem refero, id est, interea aenigmata, quae Lactantii aeuo lippis& tonsoribus, nuptis innuptisque puellis, nota erant omnibus. Ad erudita ut redeam aenigmata, inter haec locum utique suum merentur ea, quae homonymiam vocis occultant. e. g. a. 32. qa, ga.

Quod si quis ex me quaerat, quodnam horum aenigmatum unum omnium sit elegantissimum , quanquam dissicillima est eiusmodi συγκ' , ac praeter modo dicta etiam doctissime atque elegantissi-

E . . .. me

68쪽

me argutissiimeque essicta sunt, quae Io. Cum teneni II. 78. 89 9 I. tamen singulis inter se non negligenter collatis. 1aluo, quidem acutius Cernentium iudicio . Ra- tuere non Ver or, Omnium exasciatissimum atque optimum horum aenigmatnm, ac pretiosi lismum velut ferculum huius Symposit esse, illud de perna, quod locum occupauit octogesimum tertium.

Haec igitur aenigmata & ego G eo tempore, quo ρυρροα, Loctantium eorum esse conditorem , illustranda suscepi, &quam persectissimam eorum editionem molitus suint: de qua antequam plura proloquor, prius eorum mihi conciliare' conabor gratium, qui Catoniano quodam vultu hoc Sympositam intuiti, id vero indignum esse clamabunt ζ cui operae quiC- quam dicetur ab homine masculis studiis dedito. Fateri inquient ipsum p βο-- lium,' nugas has esse & n steria friuola. Dixi se addent ipsum sq) Gellium, esse has subtilitates ludicras. Fortaste etiam audebunt opponere nobis Paulum apostolum, ab

69쪽

- Rianis esse interdictam, contracta fronte

pronuntiabunt. Enimuero Cum ne Salomonem quidem, virum sapientia emianentis linum, dedecuerit, aenigmatibus Rium aliorumque otium oblectare, nec

nobis vitio dari debet, quod legimus ac relegimus non sine voluptatis sensu docta haec Lactantii aenigmata. Nec Adelmo vi1um est a sacra persona alienum. complura pon inelegantibus describere versibus aenigmata. Cuius institisse ve- . stigiis medio illo , quod vulgo vocant, aeuo non ita longe ab Adelini temporibus remotum Thomam quendam, libri singularis AEnigmatum scriptorem, Sigilem. εως Gemolaeensis s) me docuit: qui idem ex eodem aeuo ebreti Cuiusdam t) m

minit, scriptoris osticanorum aenigmatum, iquem sic ebertum vocavit, saeculoque XL

vixisse testatus est u) Driuenitur. Atque

Ur omittam, non parum optimae Latinitatis ex Symposio nostro haurire posse lectores, vel ob id dignus est hic libellus. qui sapientium versetur manibus, quod auctorem habet Lactantium , quem se , . monis nitorem & pietatis studium aequis

70쪽

LXVIII P R AE F Λ T Iapassibus fuisse sectatum, ipsius monumenta sole clariora loquuntur. Porro Cum animo nostro non minuS, qUam corpori, subinde opus sit rem i isione ac relaxatione quadam, qua, quaeso, in re is eXcusatius conquiescet, quam in lectione lusi1-um tam honestorum tamque liberalium psit quis tandem me reprehendat. sciceronis tor verbis ex Oratline pro Mehia poeta x depromtis aut quis mihi iure succenseat

quantum carteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum c. lebrandos, quantum ad alias voluptates, Er ad ipsam requiem Mimi Er corporis, conceditur temporis ; quantum alii tribuunt tempestuis CONVIVIIS . quantum denique aleae, quantum pilae; tantum mihi egomet ad haec aenigmata recolen

da, ad hoc Laetantii CONVIVIVM re

cognoscenduin, illustrandum, emendandum, flum sero ' Denique quicunque m Olestus esse mihi ob operam huiC Symposio nauatam voluerit, is illud Plinii velim y clementer audiat: Demus alienis oblectationibus veniam, ut nostris impetremur.

XLVIII.

Superest, ut exponam, quid in hacinea Sympossi editione elaborarim, quibusque' cx Cap. VI.

SEARCH

MENU NAVIGATION