장음표시 사용
21쪽
Respondebis i .Falsum esse illud axiomar si idquid movetur,ab alio movetur idque patet in hum,na voluntate quae seipsam, ex Molinae discipulis , movet ad actus sibi proprios. Sed contra est. I. Si quid seipsum moveret, esset secundam idem simul in potentia & in actu : in potentia quidem, quatenus posset reci pere motum, quem supponeretur non habere in actu etiam,quia,ut supponitur,seipsum move ret. Sed implicat,quod idem secunddm idem,seu, secundum eandem qualitatem v. g. simul sit in Potentia & in actu: nam quod simul est in potentia & in actu ad eandem qualitatem , eam habet & non habet simul; quod quidem contradictionem involvit. 2. Humana voluntas quae seiPsam movet ad actus liberos , ab alio , a Deo nem-Pe , accepit potentiam qui seipsam movet adactus liberos; ac proinde virtualiter ab alio movetur . In casi autem de quo est hic quaestio, seu, in casuquδd non existat primum ens movens &immobile, voluntas a nullo alio accepisset potentiam, qua sese moveret. Praeterea, dato quod anima per acceptam a Deo potentiam sese moveat ad actus qui tendunt ad finem, seipsam tamen non movet ad primam volitionem, quae est circa finem ipsum ,, seu ad primam intentionem finis, cum illa prima intentio sit actus ne, cessarius & indeliberatus; ac proinde ipsius etiam animae,ae cujusvis alterius potentiae liberae respectu, valet axioma: Omne quod movetur,ab alio m
Respondebis 2. Dato, quod valeat axioma. Omne quod movetur, ab alio movetur, non sequi quod tandem necesse sit devenire ad primum ens movens immobile: nam res quae est in motu, movetur ab alia, & haec alia etiam ab alia,& sic de caeteris in infinitum. Sed contra est . Si in causis moventibus &motis daretur progresbs in infinitum, nullus revera hic& nune fieret motus; quod sie ostenditur:
22쪽
Dissen. I. De Dei Exissentia. Is
tur: Ut fiat motus , causae moventes debent at tingere eam,quae hic & nunc movetur. v.g. char
ta quae hic & nunc movetur, debet impelli ab alia quae ipsam attingat. Atqui causae moventes sex suppositione quod detur progressus in infinitum , nunquam attingerent eam quae hic & nune movetur: ut enim eam attingerent, infinitum deberet pertransiri, multitudo nempe causarum
quarum sit progressiis in infinitum , id est, quarum una ita movetur ab alia, ut ista ab alia, & sede caeteris in infinitum ab aliis, moveatur: atqui infinitum pertransiri non potest, cum finem non habeat: ergo, &c. Secunda demonstratio desumpta ex eausa
Prima eausa efficiens, est Deus: Atqui existit prima causa efficiens: Ergo existit Deus. Major Propositio constat: nam prima causa efficiens non est producta ab alia, ac proinde habet esse a seipsa, & independenter a quavis alia: quod autem est ens a se & independens ab alio, est Deus.
Itaque probatur minor. Dantur plurima entia in rerum natura:Sed illa entia supponunt primam causam efficientem: ergo datur prima causa efficiens . Probatur minor propositio. Illa entia non
pendent a causis sese invicem efficientibus in infinitum , quia ut superius ostensum est, in causis motis & moventibus dari non potest progressus in infinitum: pendent igitur ultimδ a causa quae ab alia effecta non fuerit, ac proinde quae sit im- Producta, seu, quae habeat esse a semetipsa, & independenter a quavis alia. Hinc patet, non multum a praecedenti differre hanc secundam rationem S. Thomae. Tertia demonstratio petita ex coniangenis O nee iris. Ens summe neeessarium, seu , cui repugnat
non existere, est Deus: Atqui datur ens summὸ
23쪽
neeessarium: Ergo datur Deus. Maior patet, quia ens cui repugnat non existere, debet esse a se, improductum, independens. . Minor vero in qua sita est dissicestas, sic ostenditur. Non omnia quae existunt, sunt continge tia : ergo datur aliquod ens summe necessarium. Probatur ant. Si omnia quae existunt, sint contingentia, potuerunt existere aut non existere; contingens enim definitur, quod potest esse aut
non esse: Atqui omnia quae existunt, non Potu runt existere, aut non existere: Ergo non omnia sunt contingentia. . Probatur minor. Si quaecunque existunt, po-
tuerint non existere, supponi posset,quod revera nihil existat: illa enim suppolitio nullam implicat contradictionem, cam possibile sit, contingens non existere : atqui si supeonatur, quod nullum ens existat, nullum ens erit possibile, si que mundus erit omnino impossibilis: Ergo omnia quae existunt, non potuerunt eXistere, aut non existere. Probatur minor. Ut non ens sit
possitate , debet habere causam a qua Produci possit: sed in casu supposito, non ns nullam haberet causam, a qua produci posset: ergo nullumens est possibile.
Probatur min. Non-ens I. non haberet semet ipsum pro causa, quia res non potest esse causa
sui ipsius, seu, cum non habeat esse, illud sibi dare non potest. Non-ens 2. non haberet pro causa ens aliquod, cum suppositum fuerit,nullum omnino ens existere: ergo nullum omnino ens esset
possibile. Recurrendum est igitur ad aliquod ens necessarium, a quo entia contingentia habeant suum esse; illud autem ens necessarium,est Deus: ergo Deus existit. suarta ratio desumpta ex finiso O infinito . Ens simpliciter infinitum, est Deus, quia continet omnes omnino perfectiones: atqui existitens simpliciter infinitum : ergo existit Deus.
24쪽
Dissere. I. De Dei Existentia. 1 r
Probatur min. Existit ens finitum, ut ipsis etiam oculis patet: ergo existit ens infinitum. Probatur conseq. Ens finitum non potest esse sui ipsius causa essiciens: ergo debet produci ab ente inse
Respondebis, ens infinitum accipere suum esse ab alio ente finito , R istud ab alio , ita ut sit finis
torum series infinita. Sed contra. Illa infinita series finitorum etiniuicat eontradictionem ; quod se ostenditur :
ιod simul esset divisibile, & indivisibile , im-Plicat contradictionem : atqui illa infinita series initorum esset simul divisibilis & indivisibilis:
ergo implicat contradictionem. Probatur min. a. Illa series esset divis bilis; nam quodlibet to- tun potest dividi in partes, ex quibus constat: 2. Euet indivisibilis, nec enim dividi posset in Partes infinitas: nam illae partes infinitar, essent aequales suo toti; quod repugnat, cum non detur infinitum infinito majus: non posset quoque dis vidi in partes finitas, quia partes finitar,quantumcunque multiplieentur , non possunt constituere compositum infinitum, ut in suppositione quam consutamus , esset infinita actu series finito
suinta demonstratio desumpta ex G mentis , quae judieat de bonitate , pulebris udine ,
Bonitas, pulehritudo , veritas infinitae sunt Deus: atqui dantur ejusmodi bonitas,pulchritudo, veritas: ergo datur Deu S. . Probatur min. Mens nostra iudicat de bonitate , de pulchritudine, de veritate rerum: iudicae quoque, quaenam inter res sint meliores, sint pulchriores, sint veriores: Iudicium illud non se e tendit modo ad res sensibus subjectas, sed etiam ad spirituales, & ad ipsas etiam animas: judicamus nimirum no tantum de pulchritudine unius corporis, ptae pulchritudine alterius;non tantum
25쪽
de pulchritudine colorum,prae puleii itudine sonorum; non tantiim de pulchritudine scienti rum , Prae pulchritudine artium; non tantum de pulchritudine virtutum,pre pulchritudine scientiarum; sed etiam de pulchritudine mentium Mintelligentiarum,prς pulchritudine aliarum me tium , & aliarum intelligentiarum: atqui judicium illud supponit existentiam bonitatis, pulchritudinis , veritatis infinitae: ergo dantur ejuΩmodi bonitas , pulchritudo, veritas. Probatur min. Illud judicium supponit existentiam alicujus regulae, ad quam seratur: non enim aliud alio potest dici aut melius, aut pulchrius , aut verius, aut minus bonum, aut miniis Pulchrum, aut minus verum, nisi ex majore vel minore recessu aut accessu ad illam regulam: Atqui illa regula supponit existentiam , seu est ips metexistentia bonitatis, pulchritudinis, & veri tatis infinitae: Siquidem illud est infinitum, ex cujus accessu aut recessu iudicari potest de omni bono, de omni pulchro , de omni vero, ita ut
nullum omnino aut bonum, aut pulchrum, aut verum excogitari possint, quae ex ista regula non
judicentur ; nullumque est, ultra quod fingi non possit aliud,quod pariter non judicetur ex eadem regula: Ergo existit ista regula infinita. Quod hucusque traditum est argumentum desumptum est ex Augustino , qui lib. 8. de Civitate Dei, cap. 3. uc loquitur: Bona est terra
altitudine mistium , O temperamento colisum , O planitie eamporum , O bonum praedium amoenumsae fertile , O bona domus laribus membris dia
posita. bonus cibus suavis , atque aptus Tale rudinί....... bonum caelum eum sole , O luna Ostellis , O boni Angeli.... O bonum carmen , c
morum numeris O sententiis grave. suid plura se plura e Bonum hoe o bonum illud. Tollie hoe Alud, c= vida sesiam bonum , si potes; ita De- videbis, non alio bono bonum , sed bonum omnis iani. Neque enim ν, ' is omnibus bonis, vel PM
26쪽
Dissert. I. De Dei Existensia. 2 3
commemoravi , vel quae alia cernuntur ,,sive cogiagantur., diceremus aliud alio melius , cum vere ju
dieamus , no esset nobis impressa notis ipsius boni fecundum quod O probaremus Aiquid , ct aliud
alii praeponeremus. lQuam Augustinus loco mox laudato pros tutus est rationem , ad formam scholasticam
reducit Sanctus Thomas I .P. q. 2. art. 3.
Sexta demonstratis desumpta ex ordine, specie , O administratione universi. Eximia est species, seu, pulchritudo partium, ex quibus hoc universum constat; mirabilis est
Ordo in rerum natura ; mirabiles operationes causarum quae in hoe mundo operantur: atqui ea pulehritudo, ille ordo, eae causarum operationes, Dei existentiam supponunt: ergo existit Deus. Major propositio constat. Nam quis s lem, stellas, caeteraque immensae magnitudinis corpora caelestia, terram herbis floribus ae fructibus onustam, maria eum suis gemmis, piscibus, hominis eaeterorumque animalium corpus ex tot fibris, nervis , cartilaginibus, venis, ossibus, membris organisque compactum intueri potest, quin statim in admirationem rapiatur
Quid magis ordinatum excogitari potest solis, lunς,siderum constanti perpetuoque cursu Quid effieaeius tellure, plantis, arboribus, ex quibus tot flores , tot solia , tot fiuctus singulis annis
Itaque Probatur minor propositio, nempe, ea omnia supponere Dei existentiam.Immensa corporum moles , non nisi ab infinita potentia produci potuit. Stata illa dierum, annorum,tempestatumque sibi invicem absque intermissione succedentium series, non nisi a summa sapientia oriri potest. Ea causarum in corporum Prod ctione emeaei a causam summe essicacem su ponit. Atqui infinita potentia, summa sapientia,
causa summὸ efficax nihil aliud sunt, quam Deus
27쪽
ipse: ergo universi tum pulchritudo, tum ordotum emeacia, Dei existentiam supponunt. MDjor propositio, in quam vertitur cardo dissiculi
tis , variis momentis ostenditur. Primo. Immensa universi corpora a parte rei
nihil aliud sunt, quam materia distincta in varias figuras:Sed ea materia produci non potuit,nisi ab infinita potentia: Siquidem non est a se; si enim esset a seipsa, id oriretur vel ex eo quod sit ens,vel quδd sit,non quidem ens simpliciter,sed ens summe emines, seu infinite perfectum:atqui neutrum diei potest: Non primum,cum non sequatur,rem necessario existere, ex eo quod sit ens ; licet enim cogitatio nunc existat, non sequitur, quod antea extiterit, aut quod postea extitura sit;seu,non est connexio necessaria inter hoe instans existentiae cum Praecedente , aut cum subsequente. Alterum pariter dici non potest: nam tantum abest, ut materia sit ens inhnite persectum , quin econtra sit ens imperfectissimum,seu,ut loquuntur,tab
la rasia, quae capax quidem sit plurium persecti num , sed quae ex se nullam prorsus habeat: Empo materia habet esse ab aliqua causa extrinsecartila autem causa extrinseca debet habere pote t1am infinitam , per quam nempe superata fuerit iuuantia infinita, quae est a non esse, in quo alias erat materia, ad esse quo nune fruitur. Secunia. Ordo quem in hoc universo conspicimus, non est a casu, seu, ut aiunt, fortuito nomaccidit : nam casus ad quem athei plerumque
recurrunt, vel est ens , vel est nihil ; si nihil sit,
non potuit essicere mirabiles illas sermas, quas In caelis, terra, caeterasque corporibus intuemur: Non potuit quoque constantem illum omnium elementorum,caeterarumque orbis partium com centum operari , tum quod nihilum agere non Pollit, tum quod quae sortuito accidunt, non
emper eadem ratione, eodem tempore, eodem
ordine contingere soleant. Si econtra casus sieens, debet esse eas intelligens nec enim ab ente
28쪽
Differt. L De Dei Existentia. a
non intelligente ordinari possunt media ad finem, ut revera ordinata sunt ad illum concentum de quo agitur, cum illi concentui aptiora alia fingi cogitarique non possint. Si autem casus sit ensintelligens, necesse est, ut Deus sit, quippe in concentu de quo est quaestio, suisque aliis operbbus persectissimam sapientiam probaret. Temo. Essicacia quae in agentibus reperitur supponit causam summe efficacem, quod se ostenditur. Esseaciae illius triplex tantum causa potest
assignari, nempe aut materia, aut motus materiae, aut Deus: atqui nec materia, nec motus materia
vim illam habent. Non materia : nam ex se . seu, secundum substantiam considerata, non est Potentia activa, sed passiva tantum ; unde idea quam de ea habemus, nihil aliud dicit,quam enuaut ad passionem, aut adactionem indisserens :Non motus materiar; nam materia non habet iulum morum essentialiter & ab intrinseco,cum non desinat este materia quamvis quiescat: ergo ab extrinseco tantum & contingenter, proindeque a causa intelligente, quae motum illum impresserit materiae. Praeterea ad efficaciam causarum satis non est quilibet motus, sed requiritur motys in eam partem determinatus A qua vero causa quam ab intelligentia, ad eas partes determinari potuit ille motus, ut ex ea determinatione nata sit causa rum efficacia, v. g. in semine animalis ea partium dispositio, is motus qui aliud simile animal toties generat, quoties impeditum non fuerit ab aliqua
Quod hucusque explicuimus argumentum sdesuinptum est ex Ahgustino. Mundus sese s ait S. Doctor lib. I I. de civitate cap. 4.) ordinatissima sua mutabilitate , O mobilitate , θ' visibilium omnium pulcherrima specie , quodammodo tacitus , O
factum se e se , O nonnisi a Deo ineffabiliter atque .nvisibiliter magno Oct ineffabiliter atque invisibi- Liter pulchro fieri se potuisse proclamat,
29쪽
Septima demon stratis desumpta ex existentia enitam spiritualium. Existunt quaedam entia spiritualia : Atqui existentia entium spiritualium supponit exisse tiam Dei: Ergo existit Deus. Major propositio supponitur ex Metaphysea tibi sic Philosophi ratiocinantur. Certi ssimum
est, hominem cogitare , & uti reflexione: quamvis enim de rebus omnibus dubitet , dubitare non potest, quin cogitet, quin reflexione utatur, cum illud dubium sit cogitatio: Cogitatio autem &reflexio non possunt esse ab ente materiali , nihil quippe aliud concipi potest in ente materiali , quam materia ipsa, aut modus materiae. Materia ex se, seu, in suo eonceptu,nihil aliud dicit,quam extensionem in longum, latum , & profundum; cum ea Vero extensione cogitatio & reflexio , cum non sint extensae, nullam omnino habent connexionem. Modus materi ae vel est figura vel motus vel subtilitas : at quaecunque sgura , quicunque motus , quaecunque subtilitas fingantur in materia, nunquam efficient,ut materia cΟ-gitet, ut materia reflexione utatur.' Supposita igitur ex Metaphysica argumenti majore propositione, sic ostenditur minor. Ens spirituale non existit a seipso: Si enim ex se haheret existentiam, haberet quoque Omnes omnis no persectiones , cum id quod ex seipso habet majus, necessario habeat quod minus est in eodem genere; at revera perfectiones minores sunt existentia, cum nihil aliud sint, quam existentiae
modi. Ens spirituale non est quoque ab atomorum aut motu aut concursu, cum, ut jam observatum est, ille motus, ille concursus nihil addant materiae praeter aut figuram, aut subtilitatem, quae haud dubie materiam non rndunt capacem cO
gitationis : Ergo ens spirituale est ab alio ente spiritust infinite persecto, cui proinde per se con
30쪽
Dissert. L De Dei Existentia. a
venit existentia , cum existentia sit prima inter Perfectiones , & earum veluti radix & funda
OeZama demonstratio desumpta ex idea Dei. Inest hominibus idea Dei: de ente nimirum quod sit a se , quod sit omnium causa, Plerumque cogitant : atqui idea Dei supponit illius existentiam: ergo Deus existit. Probatur minor . Estectus supponit existentiam suae causae: Sed idea Dei quae inest homi'nibus, est Dei estectus: Ergo idea Dei supponit
illius existentiam. Probatur minor. Idea Dei quae inest hominbus, non est opus creaturae: ergo est Dei estectus . Probatur ant. Creatura non PO
tvit fingere ideam entis infiniti, quod sic ostenditur. Ut creatura fingat ideam aliquam , debet illam haurire aut ex sensibus, aut ex se ipsa: Sed creatura ex neutro illo fonte potuit haurire ideam entis infiniti; non quidem ex sensibus,cumens infinitum sit spirituale, ac proinde sub sensus non cadat; non etiam ex seipsa, cum ipsa, ut pote finita, nullam omnino proportionem habeat cum ente infinito: ergo creatura non potuit fingere Dei ideam, & consequenter est opus ipsius Dei qui eam nobis impressit.
Confirmatur I. illud argumentum. Idea Dei quae inest humanae menti, non est acquisita, sed innata & ingenita e ergo est ab ipsomet Deo . Probatur anti Mens humana ideam illam non acquisivit educatione : quod enim educatione comparatur, idem non est in omnibus: sic propter variam educationem, furtum quod bene audiit apud nonnullas gentes, Lacedaemonios scilicet,
pessime audiit apud alias. Atqui id ea Dei, seu,
hujus veritatis, Deus existit, eadem omnino est, eademque fuit semper apud omnes homines, cujuscunque regionis, temporis, ac aetatis fuerint: eam non immutarunt variae populorum inclina-viones, imPeriorum casus, temporum vicissitudo, B a cum
