장음표시 사용
31쪽
lum e contra iis rebus educatio, artes , scientiae, idiomata plerumque soleant immutari. Confirmatur 2. Id ea Dei opposita est sensibus, imaginationi, cordis pastionibus: Sensibus quidem, quatenus invaluit consuetudo id omne rejiciendi, quod non subjacet sensibus: Imaginationi , quae capere non potest,quid Deus in se ipso ageret ante mundi productionem: Cordis pastionibus, quae idea de qua agitur,omnes ferme comprimuntur; conservata est tamen illa Dei idea , remansitque apud omnes omnino gentes : uuae gens unquam fuit , aut quod ei nus homrnum , inquit Tullius lib. I. de natura Dcorum, quod on habeat sine doctrina anticipatam quamdam Deorum informationem p Ab hominibus igitur non
est, sed a Deo ipso idea hujus veritatis , Deus existit.
Confirmatur 3. Ipsa hominis conscientia demonstrat, ideam de qua agitur, non esse hominis figmentum, humani laboris istum . Nemo est qui ubi versatur in periculis, ubi doloribus angitur, oculos absque mentis reflexione non erigat
in coelum, ut opem exoret: ex Atheis ipsis hae Voces, Adsit mihi Deus , inopinato erumpunt 2 quod autem nobis invitis plerumque non attem dentibus extorquetur, non est mentis figmentum,
nec aliquid ab ea dependens. Quod dialecticorum more proposuimus argu mentum , hisce verbis prosequitur Tertullianus libro de testimonio animae. Adsit mihi Deus: O Deum Amortalem: Deus videt . Ac quis c ait θetismodi eruptiones animae non putaverat doctrinam
esse naturae , O congenitae seu ingenitae conscie tiae tacita commisa Probat hac ratione . ce te prior anima , quam litera , edi prior sermo
quam liber , prior sensus, quam stylus , O prἔor homo ipse, quam Philosephus O Poeta . 20ιnquid
σrgo credendum est, ante literaturam ct divulga-trouem ejus , mutos absque hujusmodi pronunciamrionibus τixisse . homines Et unde hae didici
32쪽
Differt. I. De Dei Existentia. ap
an a ' certe non a Philosephia , non a literis , vel seripturis , nee a disciplina ; haec enim pronuntiat nondum scholis tormata , simplex , rudis , polita , idiota , de compito , de tectiano tota rhaee a natura didicis: magistra natura , anima dia
Vtrum hac propositio , Deus est, sit per se
πια I. Ropositio per se nota , est ea , in
x qua praedicatum ita immediate coninnexum est cum subjecto, ut excludat causam natura aut ratione Priorem, per quam manifeste
t. Σ. Propositio per se nota, est triplex ;pex se nota secundum se tantum ; Per se nota quoad nos tantum ; per se nota & secundum se, ει quoad nos. Prior definitur: Propositio,cujus Praedicatum immediate quidem connexum est cum subjecto, sed ea connexio a nobis ignoratur. Altera est ea, cujus praedicatum non est quidem immediate connexum cum subjecto, sed tamen ejus veritas ita est evidens, ut non indigeat causa teu medio priore, per quod manifest tur . Ejusmodi est ista : Sol lucidus est. Si quis enim velit philosophari, facile reddet rationem cur sol lucidus sit , . ostendendo nimirum id oriri ex certo motu Partium, ex quibus componitur. Tertia denique est ea, cujus praedicatum & immediate & evidenter connexum est eum subjecto; unde non indiget medio priore quo manifestetur , sed sola terminorum penetratione , seu, cognitione essentiar,tum praedicati, tum subjecti, cujus generis est ista: Totum est majus sua
33쪽
ot. 3. Conveniunt omnes Τheologi, hane propositionem : Deus est, este per se notam secundum se . Nempe praedicatum essentialiter connexum est cum subjecto, nec illa connexio
demonstrari potest per medium distinctum , quod
ea connexione sit prius aut re aut ratione. Sed non conveniunt, an sicut ea propositio est per se nota secundum se, sit etiam per se nota quoad nos . Τhom istae negativam sententiam propu-rnant, assirmativam vero plures alii Theologi . Quid nos ea de controversia sentiamus, duplici conclusione dicetur. CONCLus Io I. Haec propositio, Deus est,
per se nota est secundiim se & quoad nos. Probatur I. Ea propositio est pex se nota quoad nos , quae non indiget medio priore &distincto, per quod nobis manifestetur et atqui ejusmodi est ea propositio: ergo est Perse nota quoad nos. Probatur minor. Illa propositio non indiget medio priore, &distincto, per quod nobis m,nifestetur, in qua praedicatum intelligitur convenire subjecto ex sola terminorum penetratio
ne : Sed ejusmodi est ista, Deus est: Ergo non indiget medio priore & distincto, per quod manifestetur . Probatur min. Qui persecte noscit quid tum Dei tum existentiae terminis intelligatur, cognoscit evidenter connexionem essentialem, quam existentia habet cum Deo : ergo ex sola terminorum penetratione evidenter intelligitur, praedicatum hujus propositionis, Deus est, essentialiter convenire subiecto. Probatur ant. Dei nomine intelligitur enspersectissimum, seu, quo nihil majus aut melius cogitari potest: omnes, inquit Augustinus lib. I.
de doctrina christianὰ cap. 7. . 'ra exeellentiat, Dei certatim dimicant , nec quisquam μνenim potes , qui hoc Deum eredat ese , quo melius alse
quid .st . Sed qui noscit, quid intelligatur nomine entis perfectissimi, cognoscit evidenter com
34쪽
Differt. I. De Dei Existentia. 3I
nexionem essentialem , quam existentia habet cum eo : quod sic probo . Nomine entis persectissimi intelligitur ens , quod habet omnes omnino persectiones: si enim aliqua ei deesset, non esset perfecti Isimum ; aliud enim eo persectius cogitari posset: Sed cum ente quod habet omnes omnino persectiones,existentia habet connexionem neeessariam & essentialem: si quidem si existentia non haberet cum eo essentialem &necessariam connexionem, ens illud posset concipi sine existentia , cum quaelibet res concipi possit absque eo quod non est ipsi essentiale: A qui ens quod habet omnes omnino persectiones concipi non potest absque existentia, cum existentia sit maxima persectio, imo radix sit & sundamentum aliarum.
Respondent adversarii distinguendo hane propositionem: Ens quod habet omnes omninh per sectiones, concipi non potest absque existentia , aut sermali,aut objectiva, concedunt; absque exi- sentia obiectiva, negant ; seu, inquiunt, Ens quod habet omnes persectiones, concipi non potest sine existentia, quae sit in intellectu intelligentis 3 sed concipi potest sine existentia, quae sit extra intellectum intelligentis, hoc est quae objecto a parte rei conveniat. Sed contra . Existentia quae sit extra intelleis Elum, seu quae objecto a parte rei conveniat, est maxima persectio: ergo si ens quod habet omnes omninδ persectiones, sine illa existentia conincipiatur, concipietur tanquam ens cui desit aliqua persectio; quod, ut patet, implicat in te
Probatur 2. Illa propositio est per se nota quoad nos, cujus veritas nobis est ingenita & innata, seu quae nec ex discursu, nec ex sensibus habetur, sed ab ipso auctore naturae est nobis impressa, ut videre est in hac morum regula , Alteri ne F eeris , quod tibi fieri non vis: aut in isto princi
pio metaphysico , suidlibet est , vel non est et B 4 Atqui
35쪽
Atqui veritas hujus propositionis,mus. ι est no . bis ingenita & innata: Ergo illa propositio , Dω est, per se nota est quoad nos. Minor propositio ostenditur i. ex scriptura . Psilmo 4. haec habentur, Ssenatum estpisper NOMIumen vultus tus Domine. Isaiae Q. Redire pro ricatores ad cor. Recordamini prioris saeculi, qMon omego sum Deus , O non es ultra Deus. Patet, scriptum tam iis in locis docere ipsum de Deo lumen seu notitiam esse nobis impressam; cuique homini, ipsi etiam praevaricatori satis esse, ut cor contulat ad consequendam Dei notitiam . Docuit igitur scrip tura, ingenitam nobis este & innatam illam
Eadem minor propositio probatur 2. eX Pa tribus Graecis. Sic loquitur Iustinus ad caput te cundae suae apologiae : Dei appellatio nomen Non est , sed Dei inenarrabilis naturae hominum insita opinio . Sic etiam Clemens Alexandrinus lib. s. .
Stromatum : Iuamobrem universa quidem senἔOrientalium , O universa quae pertinet ad occιden rem , septentrionem , O austrum , unam habet. Oeandem anticipatam notionem de eo, qui constitπις principatum. Sic quoque Gregorius orat. s. quM est de beatitudinibus : suemadmodum enim Ορή nio de numine divino naturaliter quidem insita
est omnibus hominibus , sed ignorantia Dei peccatvreontra id quod colitur. Eadem minoc propositio ostenditur 3. ex Pa tribus Latinis . Τertullianus Apologetici caPI7. ex animae ipsius testimonio sie contra Gentiles argumentatur : Vultis ex .psius animae te'
monis comprobemus , qua licet carcere corporis preseo , licet institutionibus pravis circumscripta , liceς libidinibus O eoncupissentiis evigorata, licet i
sis diis exancillata , eum tamen resipiscis , ut e*-apula , ut ex aliqua valetudine , O sanitatem suam patitur, Deum nominat, hocsoloquia proprις verus hic unus Deus , bonus O magnus . Et quod Deus dederis , Omnium vox est , judicem quoqης
36쪽
Dissere. L De Dei Existentia. 33
eontestatur illum , Deus videt, O Deo commendo . O testimonium animae naturaliter Christianae t Libro de testimonio animae idem author asserit,animam in Dei cognitione esse naturae non magistram , sed discipulam. Lib. I. contra Marcionem cap. 1 o. haec scribit: Ante anima quam strophetia. Ani mae enim a primordio conscientia Dei dos est. Idem
iisdemque verbis tradit Cyprianus lib. de vanit te idolorum. Ex iis Patrum sententiis se conficitur argumentum . Illius propositionis veritas nobis est ingenita & innata, quae natur e insita est; quae est anticipata, seu, studium praeveniens notio; quae naturaliter insita est omnibus hominibus; quam anima sibi relicta sine studio confitetur 3 quam anima ab ipsa sua natura didicit; quae omnem ominnino prophetiam, & humanum sermonem precedit . Atqui ex Sanctis Patribus mox laudatis ejus modi est veritas istius propositionis: Deus est :Ergo illius veritas nobis est innata & ingenita . 'i Respondenti adversarii , Patres ea ratione loquendi nihil aliud voluisse,nisi quis d Deus indiderit homini naturale lumen, per quod facillimum ei sit divinar existentiae cognitionem assequi per demonstrationem ex creaturis petitam.
Sed contra est r. Cognitio insita, anticipata, praecedens quodlibet studium, distinguitur ab acquisita: ergo & ab illa quae per discursum , licet
facile, comparari potest ex creaturis . Sed ex Patribus,veritas hujus propositionis: Deus existit , est cognitio insita, anticipata, praecedens omne studium. 2. Lumen naturale nobis inditum, ex 'adversariis, sine discursu satis non est ad consequendam Dei cognitionem; e contra vero insita nobis Dei opinio, sine dit cursu, illius cognitionem praebet, cum ex illius vi in repentinis casibus , gentes etiam barbarae, Deum, ex Tertulliano ,
nominent & invocent. CONCLUSIO 2. Haec propositio , Dros
est , non eo sensu est per se nota quoad nos, quod
37쪽
ita facile intelligatur sicut prima metaphysicae principiar Impossibile est, idem simia esse non esse. uuidlibet est , vel non est. Probatur. Ea propositio non ita Deile intelligitur ae prima metaphysicae principia, quae requirit majorem mentis attentionem, ac uberiorem terminorum explicationem: atqui haec propositio, Deus est, ut intelligatur, majorem re quirit mentis attentionem & uberiorem terminorum explicationem, quam metaphysicae principia: nec enim tam clare patent isti termini, Deus
est , quam isti , Impossibila est idem simul osa in
non esse e unde illius propolitionis veritas, Deus est, non potest atheo persuaderi, nisi multiplici propositionum anfractu , quae uberiorem illam
terminorum explicationem complectantur. Objicies I. contra priorem conclusionem. Prinpositio quae negari potest ab eo qui illius terminos intelligit, non est per se nota quoad nos: Atqui haec qropositio , Deus e se , ab eo negari potest, qui illius terminos intelligit: ergo non
est per se nota quoad nos. Probatur min. Illa pro positio: Deus est, revera negatur I. ab insipiente cum sui ait Scriptura psal. I t. in Dicat in cordes et, in s mus : negatur ac a viris etiam qui sapientes olim habiti sunt, a Protagora nempe, Diagora , Theodoro Cyreneo : negatur 3. abatheis omnibus, qui licet non multi sint, sunt tamen exiguo saltem numero, ut testatur Augustinus tractatu Io6. i n Ioannem, Re . ad I. neg. min. Ad a. dico r. inmpientem, de quo psaltes Regius loquitur , non negare Dei existentiam speculative, sed practi ce tantum I seu , licet de Dei existentia con scientiam habeat , illius tamen sensimi extin guere , illi ux testimonium praesecare nititur , ut libidini ac distolutae vitae tranquillios serviat unde in laudato Scripturae loco non dicitur quod non credat Dei existentiam , sed quod statuerit illam non credere , seu quod ensetatur s
38쪽
Dissert. L De Dei Existentia. 3 s
tatur, ut illius ideam ex sua mente abiiciat. Dico a. philosophos qui negarunt Dei exissentiam, non satis attendisse ad istius termini Deus , ideam , seu non comprehendisse, ad quid sese extendat; id vero contigit, Deo ut ait Au-I ustinus 3 spargente poenales caecitates super ilicitas eorum philosophorum cupiditates. Idem dicendum est de atheis , si qui sint speculative athei, seu, qui vere negent Dei existentiam; ne Pe perditis moribus excaecati sunt: unde laudatis ex psalmo verbis haec subjiciuntur : cireupti sunt O abominabiles facti sunt: id est inquit Augustinus in Psal. 13. ) Dum amant hocseculum, O
non amant Deum: νUaesunt assectiones quae corrumpunt animam , Osic excaecant, ut posset etiam diceve imprudens in eoiae suo: est Deus. Objicies 2. Propositio quae potest demonstrari, non est per se nota quoad nos, ut patet in hoc principio e stu'dlibet est, vel non est: Atqui haec propositio Deus est, potest demonstrari, excreaturis nimirum : Ergo non est per se nota quoad nos.
Resp. dist. maj. Si subjectum propositionis
nullos habeat estectus, conc. maj. si aliquos habeat, neg. majorem. Dist. pariter min. Atqui haec Iropositio Deui est , potest demonstrari , R itinius subjectum, Deus nempe, habet aliquos es- sectus, conci min. & nullos habet essectus, negomin. & conseq. Ηmeque patet, cur hoc principium , uuodlibet est, vel non est, demonstrari non
possit ; id enim accidit, quod illius subjectum
nullum estectum extra se producat: quod quidem de Deo dici non potest. Objicies 3. Ideo haec propositio Deus est, diacitur per se nota quoad nos, quδd terminus iste Deus, concipi non possit sine reaIi existentia: sed . id falsem est: ideo enim eoncipi non posset sinex Ii existentia, quod Dei nomen includat omnes omnino Perfectiones. Atqui nulla est ea ra- tio , nam , quamvis idem nomen praeter CXia
39쪽
stentiam includat quoque omnes alias persectiones, cum Dei nomine id intelligatur, quo melius cogitari non potest; Deus tamen sine aliquibus perfectionibus concipi potest, ut videre est in iis qui licet illius existentiam admiserint, negarunt tamen cum . Epicuro illius providentiam , aut vim Anthropomorphitis illius smplicitatem, aut cum aliis illius immensitatem: ergo Deus concipi pcitest sine actuali & reali existentia; proindeque haec propositio, Deus est, non est per se nota quoad nos , seu, potest demonstrari per causam
natura priorem S ab essentia divina distinctam ,
saltem virtualiter. Resp. ad I. & 2. neg. min. Ad 3. dato antecedente, neg. conseq. Ratio disparitatis est,quia per errorem multi existimare possunt, providentiam
qua Deus se se ad res vilissimas demittat; simplicitatem qua si expers corporeae substantiae; immensitatem qua obscoena &iniquissima loca repleat,veras non esse persectiones:sed nemo potest id fingere de existentia, cum omnibus, vel rudioribus, sit evidens, eam esse primam omnium Pe sectionum, earumque esse veluti radicem & sun
Desumpta est ea solutio ex Augustino qui lib. I. de doctrina Christ. cap. 7. docet quod liceromnes fateantur Deum id esse, quo nihil meliussit atque subi imius, non conveniant tamen, quid meliori atque sublimioris nomine intelligendumst; unde prout homines sunt astecti, melioris,illius atque sublimioris boni ideam sibi animo fingunt : Sane inquit) quoniam diversis moventi rhonis, partim eis quae ad corporis sensum , partim eis quae ad animi intelligentiam pertinent di illi qui dediti sunt corpo s sensibus, aliquid lucidum imaginant- , aut hismani corporis figuram cogitant: siti autem qui per intelligentiam pergunt videre quod Deus est, omnibus eum naturis visibilibus O corporeis , intelli bilibus etiam ct spiritualibus , omni
40쪽
Disserti L De Dei Axistentia. 37QUAEsTIO IV. Mirum Dei exsentia inrincibiliter ignovi rari possit.
Not. I. v X dicendis in tractatu de actibus do humanis, ignorantia duplex est , invincibilis nimirum & vincibilis.Prior est ea quarnec naturae viribuS, nec gratiae ordinariis auxi-1iis vinci potest ac superari. Altera est ea quae aut naturae viribus aut ordinariis gratiae auxiliis superari potest. Illa tum in se tum in causa est pro sus involuntaria, proindeque in culpabilis, ac excusat a peccato: Ista vero est voluntaria aut in se aut in causa; unde culpabilis est, nec a peccatoe
Nol. 2. Duplex distingui debet Dei cognitio ;demonstrativa scilicet, & maxime probabilis :illa generat certitudinem metaphysicam; ista vero generat moralem.
Nol. 3. Status quaestionis in tituIo propositus , non est, an quis invincibiliter earere possit demonstrativa Dei cognitione, sed tantum an ca rere possit ita probabili, ut contrarium judicio viri prudentis nullomodo probabile sit. Ratio curse intelligi debeat status quaestionis, petitur eX eo quod ad operandum non praerequiratur necessarib certitudo metaphysica, sed moralis suisciat: ac Proinde non eximitur a peccato, qui carens illa certitudine metaphysica , & habens moralem ,
4. Aliqui Geologi ausi sunt scribere
nonnullos homines potie per totam vitam in vim cibiliter ignorare Dei existentiam, se mendo ignorantiam non tantum pro carentia cognitionis demonstrativae, sed etiam pro carentia cognitionis maxime probabilis . Alii dixere, ejusmod, ignorantiam per longius aliquod tempus non posse quidem reperiri,sed per breve tantum.
