Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

48 Instit. Theolog. Pars I.

ministras venerari, aut saltem Augustino testolib. Io. contra Faustum) agno icebant unum omnium Deorum patrem: Pagani cinquit multos suos deos ex una substantia asserunt.

DISSERTATIO SECUNDA .

De Essentia Dei.

Nol. I. πN terris, imo nec in eoelis, persecta x & comprehensiva divinae essentiae cognitio haberi non potest , neque enim mens creata cum finita sit, ens simpliciter infinitum capere Potest ac comprehendere, ut agentes de Dei visione suo loco contra Eunomium, Eunomiique discipulos demonstrabimus: non est igitur,quod lector hic expectet accuratam divinae essentiae definitionem.

ol. 2. Hic in via, licet persecta haberi non possit divinae estentiae cognitio, impersectam tam ea duplici ex sonte, revelatione nimirum S ratione, haurire possumus. Revelatio autem & ratio a Deo nonnulla removent , aliqua de eo amrmant: unde duplici via ad illius cognitionem nos deducunt, hoc est per negationem & a firmati o-1iem . Illet isti haud dubie praeserenda est, quippe quod facilius ac tutius cognoscamus, quid non sit Deus,quam quid sit: uuisquis deum ita cogitat inquit Augustinus lib. s. detri n. cap. I. orsi non dum potest omnino rnvenire quid sit, pie tamen caveis quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit . Unde quamvis quippiam positivum mcde divina essentia dicturi simus, multo majora Per negationem suppleri debent. Ol. 3. Quamvis omnia quae sunt in Deo, sint

unum realiter actu,ubi oppositio relativa non OC. currit; nonnulla tamen sunt qaze in eo Per m

dum essentiae ac naturae concipimus, alia Vero Pex

52쪽

Differt. II. De Dei 'sentia. 49

per modum qualitatis, seu perfectionis, seu a tributi, seu relationis. Ratio est, quia nonnulla sunt in Deo,quae secundum nostrum concipiendi

modum ex aliis sequuntur, quemadmodum in rebus creatis persectiones, operationes, modi, ex natura jam constituta emanant, aut ei jam constitutae adveniunt.Non sunt haec figmenta scholast,

corum, nempe Patres meminerunt qualitatum, Pr Prietatum, notionum, quae divinae essentiae Per mentis operationem adveniunt: sualitates

inquit Basilius lib. I. contra Eunomium ὶ Opr prietatum differentias , quas circa substantiam rati ne cogitationis Atelligimus. Nol. 4. De essentii Dei, eo quo jam iam dictum est modo sumpta, quaeritur, in quo posita sit, seu quid sit illud, ex quo secundum nostrum conci piendi modum attributa , caeteraeque divinae perfectiones emanant,hoe est ut alii loquuntur λquodnani sit formale constitutivum divinae essentiae, prout ab attributis caeterisque qualitatibua Praescindit. s. Circa quaestionem sie propositamquatuor sunt scholasticorum sententi a . Prima, quae passim tribuitur Nominalibus, docet, essentiam Dei constitui per actualem cumulum , seu Percongeriem omnium perfectionum. Altera, quae

est Seoti & ejus discipulorum , contendit, con Bitutivum essentiae divinae esse infinitatem radicalem, seu, exigentiam omnium persectionum. Tertia, cui subscribunt plures Homistae, censet essentiam Dei positam esse in intellectione. suamia denique vult, eam positam esse in Aseitate , seu in independentia, ita ut Deus sit Deus praeesse quod sit ens a se, & independens a quolibet alio. id ea controversia sentiamus, duabus quaestionibus aperiendum est.

53쪽

3o lassit. Theolog. Pars L

UAEsTIO PRIMA. Vtrum essentia divina posita si is cumulo perfectionum, an in infinitate radiacali, an in intellectione.

CONCL. I. v Ormale constitutivum divina essentiae non est cumulus actualis, seu, congeries perfectionum.

Probatur. Quod post aliud conet pitur, & fluit ex alio , non est de essentia subjecti; nam essentia est id primum , quod in re aliqua concipitur ,

quodve apprehenditur tanquam aliorum omnium causa & sundamentum: Atqui persectiones divinae non sunt id primum quod concipitur in Deo: siquidem illud non concipitur primum in Deo , quod de Deo praedicatur in quale : sed pedi sectiones praedicantur de Deo in quale: Ergo non sunt id primum quod in Deo concipitur. Major

constat, cum ex logicis prius sit quid rei, quam vale rei; seu, prius sit rem habere esse , quam h ere qualitatem: sic prius est hominem esse,quam esse aut pium aut impium. Minor quoque evi dens est , per bonitatem v. g. per sapientiam,non

dicitur quid Deus sit, sed qualis.

Objicies. Actus purissimus concipi non Potest sine cumulo actuali omnium omnino Pe sectionum: si enim ei aliqua desit, etiam securi. dum nostrum concipiendi modum, erit in Potentia ad illam : proindeque non erit actus P rissimus, eui essentiale est , ut omnem Potenti, litatem excludat: atqui Deus est actus purissimus : ergo concipi non potest sine cumulo actuali omnium persectionum : Sed id sine quo res concipi non potest, est de illius essentia: ergo cumulus actualis omnium omnino persectionum est de essentia Dei. Resp. I. argumentum nimis probare; si mini

54쪽

Dissert. II. De Dei Essentia. 3I

valeret, probaret,nullam dari distinctionem, nequidem rationis, inter naturam, seu essentiam divinam,& ejus attributa ; hoc est, probaret esse tiam esse de sormali, ut loquuntur , conceptu atm tributorum ; & vicissim attributa esse de formali conceptu essentiae : quod tamen est salsum , ut demonstrant Theologi agentes de Attributis in

communi.

Resp. neg. maj. Ad cujus probationem distinguo ant. Si naturae desit aliqua persectio esse tialis, conc. ant. si accidentalis , subdistinguo: Et

id oriatur ex desectu naturae , natura non erit actus purissimus, conc. ant. si id oriatur ex eminentia ejusdem naturae, neg. ant. Quod essentia divina sine attributis, seu persectionibus conc, Piatur , id non oritur ex desectu essentiae divinae , Ied ex illius eminentia, in eo posita, quod sit veluti radix tum persectionum, tum attributorum, quod peream & persectiones & attributa probentur , ex eaque necessario sequantur. Ratio autem cur id, cui propter eminentiam aliquid deest secundum nostrum concipiendi modum, sit tamen actus purissimus, petitur ex eo, quod eminentia

rei efficiat s sicut inserius dicetur ) ut res illa aequi valeat alteri realiter distinctae; ac proinde intellectui praebeat fundamentum eam sine altera

concipiendi . . v

CONCLUs Io a. Formale constitutivum divinar essentiae non est infinitas radicatis. Probatur. Id non est sermale constitutivum divinae essentiae, ante quod aliud concipitur in Deo: Atqui aliud in Deo concipitur ante infinitatem radicalem: siquidem infinitas radicalis est exigentia omnium omnino persectionum : sed ante exigentiam omnium omnino persectionum aliquid aliud in Deo concipitur, nempe causa illius exigentiae: quaelibet enim naturae exigentia oritur ab aliquo priori ; sic ex motu partium, eX

quibus sol constat, reddi potest ratio, cur soleXigat Producere calorem & lucem. Si quis vero C x res-

55쪽

s a . Instit. Theolog. Pars I.

respondeat, exigentiam omnium persect onum in Deo oriri ab ipsa divina natura, non satisfaciet ;ab eo nempe quaeri rursus poterit, unde fiat, quod divina natura ejusmodi habeat exigentiam λObjicies . Deus consideratus in esse physicoeontinet actu omnes omnino persectiones: ergo consideratus in esse metaphysico, exigit habere

Omnes omnino persectiones. Re .conc. ant. disting. conseq. Ergo considerutus in esse metaphysico,exigit mediate omnes Omninh persectiones, cone. conseq. exigit immediate neg. conseq. Deus consideratus in esse meta- physico, exigit quidem mediate omnes omnino persectiones, quia dicit hunc conceptum, nempe esse a se, ex quo ut infra dicetur) sequitur hujusmodi exigentia. CONCLus Io 3. Constitutivum formale divinae essentiae non est intellectio. Probatur . Intellectionis nomen sumi potest tantum aut pro facultate intelligendi, aut pro intellectione actuali: Atqui nee facultas intelligendi, nec intellectio actualis sunt formale constitutivum divinae essentiae: ergo &c. Probatur min. Ut aliquid si constitutivum alicuius rei tria in eo requiruntur: Primum, ut nihil aliud

prius supponat: Secundum, ut omnes rei persectiones ex eo fluant: Tertium, ut ita sit proprium illi rei, cujus est constitutivum, ut alteri comm nicari non possit . atqui neutrum ex his tribus convenit, aut facultati intelligendi, aut intellectioni actuali. ' i

Non peimum : siquidem intellectio actualis

supponit ante se facultatem intelligendi,quia operatio supponit principium, seu, facultatem, a qua oriatur: prius est enim, secundum nostrum concipiendi modum, naturam habere principium ope- Tationis, quam ipsam actualem operationem: ipsa vero facultas intelligendi supponit ante se nat ram jam in suo esse constitutam: nempe prius intelligitur rem este, quam habere facultate operadi.

56쪽

Differt. II. De Dei 'sentia. 33

Non secundum; nec enim bonitas,infinitas,&e sequuntur aut ex facultate intelligendi, aut ex ipsi intellectione actuali, cum non valeat hoc argu mentum: Deus habet facultatem intelligendi , aut actu intelligis: ergo est bonus: ergo est in initus'. ergo est immutabilis , Oc. Non denique tertium; quippe certum est, tum intelligendi facultatem , tum actualem intelle ctionem poste convenire, & de facto convenire alteri quam Deo, nimirum cuilibet menti creatae sive angelicae sive humanae. Mi Objicies I. Essentia Dei debet constitui perfradum intelligendi , ergo & per actualem intelectionem. Ant. patet ex eo , quod essentia Dei debeat constitui per perfectissimum ex iis gradibus, qui naturam , seu essentiam aliquam posisimi constituere; solus autem gradus intelligendi est huiusmodi: nempe persectior est simpliciter tum esse, seu eo per quod res est extra causas, tum .vivere, seu ente quod habet Primum gradum vitae, ut plantae, vel secundum,ut bruta. Itaque proinhatur conseq. Estentia Dei debet constitui per id

quod est persectius in gradu intelligendi i Sed actualis intellectio est ejusmodi: ergo si Dei essentia constituitur per gradum intelligendi, debet

constitui per intellectionem actualem. Resp. I. neg. ant. Ad cuius probationem dist. min. gradus intelligendi est persectior esse, praecise& in te sumpto, cone. ant. esse Ase, & indepenter ab alio, neg. ant. Ratio est, qui a s ut quaestione sequenti dicetur esse a se, est radix tum gradus intelligendi , tum aliarum omnium Persectionum a

Resp. 2. neg. ant. Ad probationem, dist. maj. Estentia Dei debet constitui per gradum perfectissimum ex iis gradibus, qui naturam aliquam constituere possimi, si ille gradus sit primus , si sit proprius , si ex eo emanent quae sequuntur ex Dei essentia, conc. maj. si nec sit primus, nec Proprius , nec radix aliorum quae ex Dei essentia

57쪽

1 Instit. Theolos . Pars I.

sequuntur , neg. mai. Ejusmodi vero non este gradum intelligendi, ostensum est in probatione nostrae conclusionis.

Objicies L. & simul instabis. Essentia Dei per

id eonstituitur, quod est ultimum complemen tum naturae divinar spectatae ut natura est: sed

intellectio actualis est hujusmodi : ergo constituitur per intellectionem actualem. Resp. I. neg. ant. Intellectio nimirlim non peditinet ad naturam, sed ad operationem, saltein secundum nostrum concipiendi modum. Resp. a. dist. maj. Si sit ultimum complementum naturae spectatae, tum in esse physico, tum in esse metaphysico, cone. maj. s in esse physico tantum neg. maj. Ante intellectionem natura divina est

ἀompleta in esse metaphysico , quia ut jam 4bservatum est habet id, ex quo emanant

tum intellectio , tum cetera attributa, quae ad Deum spectant. Objicies 3. Perillud natura divina constituitur, quod Verbum divinum recipit ex vi suae proces- fionis. Atqui Verbum ex vi suae processionis recipit intellectionem actualem: ergo per illam natura divina constituitur. Major patet, quia Verbum divinum per id,quod recipit a Patre vi suae procesi fionis, constituitur filius: non potest vero constitui filius, nisi per communicationem naturae: itaque sic ostenditur minor. Verbum vi suae Processionis recipit esse Verbi: sed esse Verbi est intellectio actualis: nam illud est intellectio actualis

quod est illius terminus: atqui Verbum est termianus actualis intellectionis, cam Pater intellige do semetipsum producat Uerbum: ergo.

Τerminus intellectionis est persen aquae peream Producitur , sicut in humanis terminus gener tionis non est ipsa generatio , sed persena quae generatur: ea vero Persona dicitur filius, eo quod a Patre procedat Per actionem, intellectione

58쪽

Dictri. II. De Dei Essentia. s

icilicet,quae ex se est assimilativa generanti. Hine patet cur Spiritus sanctus non dicatur filius P, tris: id nempe contingit, quod filiatio dicat processionem viventis 2 vivente in similitudinem n turae : ea autem processio in similitudinem natu. rae non convenit Spiritui sancto, quippe procedit per amorem, qui ex se non est , scut intelle,ctio, assimilativus principio producenti. UAEsTIO IL

Vtrum essentia Dei constituatur . per ens a se.

Couex. Π Ssentia Dei constituitur per ens Lia a se.

Probatur I. argumento negativo . Quatuor sunt tantum, per quae secundum nostrum concia

Piendi modum essentia Dei constitui potest , nempe cumulus divinarum persectionum, infitas exigitiva, intellectio actualis, & ens a se, seu ut loquuntur, astitas: atqui per tria priora non constituitur 3 sue ostensum est ) ergo per ult,

mum tantum.

Probatura. Ex dictis, tria requiruntur in eo per quod essentia divina constituitur, ut sit primum, ut sit proprium, ut sit aliorum radix &fundamentum . Atqui tria illa conveniunt entia se, seu, aseitati. Et quidem I. ante ens il se nia hil prius in Dei natura concipitur ; si quid enim esset prius, foret ipsum esse simpliciter, seu esse abstrahens ab esse a se, aut esse ab alio: Sed esse simpliciter in Deo non est prius esse a se , cum esse simpliciter sit maxime imperfectum, utpote indifferens ad esse aut a se, aut esse ab alio. 2. Enga se est maxime proprium Deo: scilicet ita naturae divinae convenit, ut non possit commun cari naturae creatae; ereatura enim est essentialis

59쪽

ues Instit. Theolog. Pars L

aer ab alio, eo quδd ipsi essentialis sit dependentia. 3. Ens a se est in Deo radix & sundamen tum omnium, quae sunt in Deo; quod enim a seipso habet existere , seu esse , habet necessari, Ea omnia, quae sunt ipso esse substantiali minora, hoc est, persectiones quae sunt modi ipsius entis substantialis. Confirmatur argumento, quod se Iet intorqueri adversἡs atheos. Si per impossibile creatura aliqua sibi dedisset esse , illa creatura dedisset quoque sibi omnes omnino persectiones: qui enim dat sibi majus, dat & sibi quod minus est in eodem genere. Probatur 3. Essentia Dei eonstituitur per id quo ipse Deus eam expressit: atqui Deus suam essentiam expressit peressest se; nam interroga tus a Moyse, quis esset, se Exodi 3. respondit :MO sum qui sum: sie dices siliis Israel: uui est, mi

Ar me ad mos. Quae quidem verba R. Moses Masemonides sic apud Petavium interpretatur: πι- siens , qui est existens; quasi diceret , sui necessar ρ existit. Confirmatur. Voces istae: suis, designant esse, quo entia destituta, sunt quasi nihil. Sed esse quo entia destituta, sunt quasi nihil, est esse a se, teste Hieronymo in tertium caput Epist. ad Ephe sos, ubi haee scribit: Loquitur in Exodo Dominns sic: Ego sum qui sum . 2 unquid flus Deus erat so caetera non erant ρ utique angeli , caelum , rer

ra , vel maria, ct ipse Moses eui Dominus loque batur , erant , O quomodo nomen eomm ne sub stantiae sibi proprium vindieat Deus ' Illa ut diximus causa , quia caetera ut sint, Dei sumpsere be neficio. De s vero qui semper est, nee habet aliun

de principium , O esui origo est , suaeque cavomantia , non potest intelligi aliunde hisere, quod

pit. Objicies r. Per id non eonstituitur essentia divina, quod imbibitur in omnibus Dei persectio nibus: atqui esse a se, seu, ut loquuntur, asei tas 'imbibitur in omnibus Dei perfectionibus ἰ

60쪽

Differt. II. De Dei Esentia. 37

ergo essentia divina non constituitur per esse a se. Major constat, quia id per quod constituitur aliquid, essicit, ut ab aliis omnibus disterat; sic

quod rationale hominis ellentiam constituat, efficit, uthomo a caeteris omnibus entibus creatis disterat: e contra ratio entis non potest alicujus rei peculiaris essentiam constituere, eo quod reperiatur in omnibus aliis rebus, &in omnibus

ipsiusmet rei persectionibus: itaque probatur minor . Illud imbibitur in omnibus Dei persectionibus, quod de iis vere praedicatur: Sed esse a se , seu astitas, de omnibus Dei persectionibus praedicatur : verae sunt enim istae propositiones, Bonitas est ens a se, justitia est ens a se, & ita de caeteris: ergo ratio entis a se imbibitur in singuliν

Dei perfectionibus.

Resp. ad I. concessa maj. nego min. Ad a.

dist. maj. Illud imbibitur in omnibus Dei per-ctionibus , quod de iis vere praedicatur, & secundum conceptum implicitum , di secundum

conceptum explicitum,conc. maj. secundum conin

ceptum implieitum tantum, nego maj. Dist. Pariter min. Sed esse a se de omnibus Dei pers ctionibus vere praedicatur , tantum secundum conceptum implicitum,conc.min. secundum conceptum explicitum, neg. min. & conseq. Ens a se praedicatur de omnibus Dei perfectionibus secundum conceptum implicitum, eo quod singulae Dei persectiones sint realiter idem cum essentia divina, cui convenit esse a se ; proindeque qui concipit unam persectionem , implicite concipit Dei essentiam : non praedicatur vero secundum conceptum eXPlicitum,quia conceptus explicitus persectionis in eo positus est, quod sit talis modificatio divinae estentiae r at reduplicative, prout est modificatio divinae essentiae, seuentis a se , non est ens a se, sed ab eos ut suo loco dicetur)virtualiter distinguitur; proindeque praebet fundamentum conceptus diversi ab eo, per quem ipsum esse a se concipitur . . '

SEARCH

MENU NAVIGATION