Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

8 Institi Theolon Pars L

autem non omnes aversos trabis aliquos , Ueste sint omnes aequaliter aversi; quidem IN GENERALI potest a ignari , ut scilicetin illis , qui

non trahuntur, appareat se refulgeat ordo dλλα -- pisi i ta illis autem, qui irahuntur, immensitas diavinae miserisordiar uuare autem IN SPECIALI - trahat hunc , O illum non trahat, non est ratio aliqua , nisi beneplacitum voluntatis divinae. Si quis

pro distinctione, de qua est quaestio, clarius aliquid desideret , lucem in ipso sole desidera

bit.

f. V.

Guid rationibus theologicis statui post de

reprobatione negati . CONCLUSIO . Rationibus theologicis suadetur, reprobationem negativam non fuisse factam independenter a demeritorum praevisione. Probatur I. Deus ut hujusce articuli paragra pho I. observatum est) vere odit eum quem re probat: Esau autem odio habui: atqui Deus neminem odit, nisi tropter peccatum: ergo reprobat etiam negative, Propter Peccatum. Probatur 2. Reprobatio negativa quorum damhominum non fuit sacta ante electorum praedestinationem, ut superius dictum est: atqui electorum praedestinatio facta est post peceatorum Praevisionem; neque enim facta fuit ante Christi praedestinationem: praedestinatio autem Christi supponit Praevisionem peccati, eum ex Augustino , S S. Thoma, si homo non peccasset, Vedibum incarnatum non fuisset. Probatur 3. Creaturae rationali innocenti, saltem in statu in quo res sunt, elevationis scilicet ad finem supernaturalem, beatitudo coelestis negari non potest independenter a demeritorum praevisione: ergo nee sne ea potest reprobari re-Probatione etiam negativa.

502쪽

Differt. IV. De Attribui. in specie. 499

Probatur ant. Creatura rationalis innocens,cui negaretur coelestis beatitudo, esset summe mis ra: atqui creatura rationalis innocens non potest esse summe misera: ergo, saltem in statu in quo res sunt, beatitudo coelestis negari non potest creaturae rationali innocenti. Minor propositio expressὸ traditur ab Augustino lib. I. operis imperfecti: Sub Deo justo , inquit miser esse quisequam , nisi mereatur , non potest: id nimirum vetat lex aeterna, quae feodem Augustino teste jubet, ut omnia sint ordinatissima. Major vero sic ostenditur. Summa est creaturae miseria non con sequi finem , ad quem condita est, & cujus vehemens experitur desiderium: uni appelli ait Augustinus lib. de moribus Ecclesiae cap. 3. quod ad pisei non potest , eruciatur . Creatura scui negaretur beatitudo coelestis, vel amaret Patriam , seu coelestem illam beatitudinem, vel non amaret: Si primum, non potest, quin sit summe misera r S. amatur patria sinquit Augustin. Serm. I . de verbis Apostoli cap.6. in magna poena. Si secundum, coecitas & obduratio sunt Poenae, ac proinde miseriae, ipsa beatitudinis privatione

graviores: Si autem ait ibidem S. Doctor non amatur patria, mjor est eordis poena.

f. VI.CHUnam peccati praevisionem supponat r

probatio negati . Not. I. Certum est, reprobationem in parvulis supponere praevisionem solius peccati originalis : alterius enim rei esse non possunt, qui sine baptismo, Deo sic disponente , moriuntur. 2 t. 2. Apud eos omnes quibus placer,praedesti tionem non esse gratuitam, hoc est, ante Provisa merita, reprobatio, etiam negativa, Pen

det ex demeritorum, tum originalis, si nusquam

503쪽

3oo Instit. Theolog. Pars I.

remitti debeat , tum actualium, in quibus reprobus moriturus est . .

Mi. 3. Inter eos qui docent, praedestinatio nem esie gratuitam, duplex est sententia circa dissicultatem de qua agitur. Nonnulli docent Peccata actualia praesupponi reprobationi,etiam negativae, praesupponi reprobationis decreto, eorum homi num respectu,quibus peccatum or ginale per baptismum remitti debet. Alii e contra censent, solum peccatum originale praesupponi reprobationi negativae, sive illud peccatum quoad culpam aliquando per baptismum remitti debeat, sive nusquam debeat remitti . CONCLus Io . Reprobatio negativa non praesupponit praevisionem alicujus actualis peccati , sed solius originalis, sive aliquando remitti debeat, sive non debeat remitti . Probatur I. ex Scriptura. Reprobatio negativa non praesupponit praevisionem peccati,quod Scriptura ex prelse excludit a reprobatione negativa Esau; in eo quippe sui suo loco dictum est

Apostolus omnium hominum reproborum tDpum expressit : atqui Scriptura ab Esau reprobatione . negativa expresse excludit quodlibet actuale peccatum: cum inquit in nondum nati fuissent , aut aliquid boni erissent aut mali Iacob dilexi , Esau autem odio habui. Probatur 2. authoritate Augustini. S. Doctor versans haec Pauli verba ad Rom. 9. cum nondum

nati fuissent, aut aliquid boni egisent aut mali, as serit, solum peccatum originale suisse causam odii Dei in Esau: suid inquit epist. Ios.) od rat in Esau, antequam feeisset aliquid mali, nisi Originale peccatum atqui odium Dei & reprobatio , etiam negativa ut hujusce articuli para- graph. I. ostensum est ) idem sunt: ergo solum

peccatum originale est, ex Augustino, causa reprobationis negativae. Confirmatur. Ex Augustino,reprobatio negativa est derelictio in massa corrupti , sicut praedesti-

504쪽

destinatio est diseretio ab eadem massar atqui , ex eodem Augustino, masi, corruptae nomine intelligitur ea,quae per peccatum originale sic es- secta est Merito autem,s ait S. Doctor epist. I D. ad Optatum in videretur injustum, quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam

massa damnata: ergo, &c. Probatur 3. eXS. Thoma. 2. 2. quaest.2. art. s.

ad i. docet, Deum in poenam peccati originalis quibusdam denegare auxilium necessarium ad fidem & ad charitatem. Quaest. 6. de veritate art. 2. ad 9. scribit, rationem reprobationis esse in hominibus peccatum originale . In commentariis c. 9.epist. ad Rom.pluries docet, tum praedestinatos tum reprobos in instanti rationis ante actum divinae voluntatis involvi in massa,quam primi parentis Peccatum corrupit. S. Doctoris textus hujusce articuli f. III. descriptos legere est. Probatur 3. ratione theologica . Illud solum est causa reprobationis negativae, quod est unica causa primi effectus reprobationis negati Var: a qui solum peccatum originale est causa primi es- sectus reprobationis negativae : siquidem primus effectus reprobationis negativae est denegatio auxilii ad credendum,' ad diligendum Deum, ad Perseverandum necessarii, sive illud auxilium sit auxilium,quod nonnulli recentiores vocant Ver fatile, congruum; sive sit auxilium, quod in Tho-mistarum schola dicitur auxilium per se & ab intrinseco efficax : Atqui solum peccatum originale est causa, cur quibusdam denegetur illud auxilium : nam I. id expresse ut ex dictis patet) as

serit S. Thomas. 1. Idem ante S. Thomam docuerat Augustinus lib. 2. de corrept.& gratia cap. 7. ubi asserit, non solum eos, qui non audierunt euangelium, aut qui, eo audito, non crediderunt, sed etiam justos, qui in finena usque non Perseverant, non este ab illa conspersione discretos quam constat e se damnatameimtibus omnibus ex uno

505쪽

so a Institi Theolossus I.

Objicies I. Deus non potuit propter solum peccatum Originale hominem lapsum non eligere ad regnum coeleste: ergo reProbatio negativa non supponit praevisionem solius peccati originalis. Probatur ant. Ea non electio habet ratio nem poenae in homine ad finem supernaturalem condito: atqui Deus non potuit decernere Poenam propter solum peccatum originale ; nam Deus propter id non potuit ab aeterno decernere Poenam , quod Per baptismum remissurus erat in tempore: atqui Deus per baptismum peccatum originale remissurus erat in tempore; quippe multi reprobi in infantia baptiZantur, ac Proinde peccati originalis remissionem consequuntur: Si quis ait Concilium Tridentinum sess.s.can.s.)per Iesu Christi Domini nostrigratiam, quae in

baptimare eonfertur , reatum originalis peceati remitti negat, anathema siti eam vero fidei definitionem sacra Synodus confirmat ex Apostoloqui ad Rom. 8. scribit, nihil e ste damnationis i squi vere consepultisunt eum Christo per baptisma in mortem. Addit laudata Synodus, in baptiZatis nihil prorsus esse, quod eos ab ingressu caeli remore

tur .

min. Ad 3. dist. maj. Quod remissurus erat tum quoad culpam, tum quoad omnem poenalitatem , conc. maj. Quod remissurus erat quoad aulpam, & non quoad omnem poenalitatem , neg. maj. Distinguo pariter min. Atqui Deus Peccatum originale in aliquibus reprobis per baptismum remissurus erat in tempore quoad cubPam, & non quoad omnem poenalitatem, concimin. quoad eulpam & omnem poenalitatem,neg.

mina

Ratio solutionis est, quia licet Deus vere Pec

catum originale nonnullis per baptismum remi sat quoad culpam, non remittit tamen quoad omnem Poenalitatem:nempe duae sunt prς ci Pua

Pinnalitates, quae ex peccato'originali profici

506쪽

Dissert.IU. De Attributis in Jecie .so 3

scuntur, concupiscentia nimirum, & privatio perseverantiae , quae ex Concilio Tridentino, sest .6. can. I 2. est ex speciali Dei auxilio. Prior remanet in omnibus baptizatis, sive sint praedestinati, sive reprobi: Manere autem sinquit Concilium Tridentinum se Iss. 9 in baptivatis eoncupiscentiam vel fomitem , haec sancta Synodusfatetur sentis , quae eum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus non valet. Altera in iis omnibus habet locum, qui non sunt ex praedestinat rum numero, etiamsi baptizati suerint. Id aperte docet Augustinus lib. de dono perseveranti a cap. s. ubi quaerenti, eur quibusdam, qui Deum coluerunt bona fide , perseverare usque ad sinem non dedit, respondet, perseverantiam non esse debitam naturae, sed esse gratiam quae potest negari ; cur autem negetur, tradit capitis initior Ex uno quippe inquit) omnes in condemnatronem non

in justitiam judicati sunt ire , fedjustam . sivi ergo

liberatur , gratiam diligat; qui non liberatur , d

bitum agnoscat.

Instabis . Vel reprobus, qui in insantia baptis

mum recepit, damnatur propter peccatum originale, vel non damnatur propter peccatum Originale . Si primum, salsa erit Apostoli sententia: Nisiis damnationis, cte. Si secundum, Pecca

tum originale non erit causa reprobationis quod e si contra suppositionem. Resp. ree robum, de quo agitur, non damnari proxime O immediate propter peccatum originale , sed remote tantum se radicat terr non damnatur proxime, quia nulla peccati originalis culpa remanet in reprobo,qui in infantia baptizatus est , nec unquam reditura est culpa, quae bapti Gmum praecesserat: sed damnatur remote O radiaealiter propter idem peccatum originale, quatenus , eo lieet quoad culpam perfecte dimisso, remanet tanquam poenalitas privatio specialis auxilii, quod in statu naturae lapsae ad actu perseverandum requiritur. ε

507쪽

so Instit. Theolog. Pars I.

Confirmatur solutio ex eo, quδd argumentum a baptismo reprobis in infantia dato petitum, Semi-pelagiani Augustino proposuerint: Scilicem, teste Prospero, haec erat secunda Gallorum adversas S. Doctorem objectio: si uod ab eis, qui non sunt tradestinari ad vitam , non auferat percepta baptismigratia Originale peccatum: non alia vero ratione solvit S. August. solvit S. Prosper,

quam ea, quae mox a nobis relata est. Non alia

etiam ratione se luerunt Patres Africani,in Sardinia exules: sic enim in epist. synodica cap. 7. loquuntur: In Esau vero judicium justae severitatis Ostendis r qui sacramento quidem eiseumcisionis octavo die secundum tenorem divinae constitutionis aecepto , reatu peccati originalis earuit , sed per nequitiam eordis in hominis terreni vetustate permansit, illius ibi judieis derelictus , qui gratis si

vat, justeque damnat . Objicies 2. Eodem modo ratiocinandum est de homine innocente, ac de homine lapso: atqui homo innocens privatus non fuit speciali pers verantiae dono in poenam praecedentis alicujus Peccati: ergo nec homo lapsus eo privatur in poenam originalis peccati . . Resp. I. illud argumentum olim a Sem, pelagianis objectum suisse Augustinor risque enim

ajunt in epist. Hilarii ad Augustinum in diei potest . εὸ non accepisse quia non est diseretus a massi

perditionis Dratia largitate: nondum quippe erat Ela in genere humano perditionis massa, anteqisam peccasset, ex quo tracta est origo vitiata. Inde V ro colligitur , Semi-Pelagianis persuasum fuisse quod Augustinus in poenalitates peccati originalis, etiam quoad culpam dimiss1, refuderit privationem specialis doni, ad actu perseverandum requisiti. Resp. 2. neg. maj. Ratio disparitatis est, quia homo innoeens non indigebat ut tamen Pro- Pter infirmitatem ex originali peccato contracta

indiget homo lapsus ) dono aliquo speciali ad

508쪽

Differt. IV. De Attribui. in eis. so s

perseverandum: satis ei fuit, propter integritaatem qua pollebat, auxilium versatile ex se indis. serens, & a libero Adami arbitrio determinandum ; quemadmodum revera determinatum fuit ab angelis, qui in justitia perseverarunt. Hine patet, falso supponi , qudd Adamus innocens privatus fuerit aliquo dono sibi ad actu perseverandum necessario : Si autem c inquit August nus lib. de correet. & gratia cap. II. hoc a jutorium vel angelis vel homini, eum primum facti sunt , defutet, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio poset manere si vellet , non utique sua eulpa cecidissent a adjutorium quippe defuisset , sine quo manere non pose sent . uno autem quibus deest tale adjutorium ,

jam poena ne si est c originalis haud dubie,

ut patet in justo , qui primum lethaliter peccat 9 quibus autem datur, secundum gratiam da

tur s

objicies 3. Defendi non debet opinio, quae Perraro in scholis auditur et atqui ejusmodi est ea, quae docet, peccatum originale in baptismo aliquando dimittendum, esse causam reprobationis negativae: imbreperire est theologos, qui eam gravis censurae nota perstringunt: ergo,

Resp. quidquid sit de majori propositione, do

qua Plura diximus harum Institutionum priore tomo, agentes de locis theologicis , neg. mire. Nam I. trita est ea opinio in schola S. Τhomae; suse de ea disserit, multisque eam probae Ioannes Baptista Gonetus tomo 4. Clypei Tho mistici disp. s. art. 3. ubi plures sui ordinis scho lasticos pro ea laudat: x. Extra S. Thomae scho lam propugnatur a Suareae in I. p. lib. s. de re Probat. cap. s. a Didaco RuitZ disp. I . de praedestin. sectione 4. & sequentibus: Omnibus aliis Societatis Iesu theologis defendenda proponitura. reverendissimo Patre Claudio Aquaviva totius Societatis Praeposito Generali, haec enim habet

509쪽

pag. I4. libri de ratione studiorum Meletalia editi Romae m. Is86. Reprobasionis, qua eater. h mines exeidere ab nu;mo fine permis sunt i ea afuit peeratum originale . Hinc Pater, quantum teis meraria si quorundam recentiorum in sente tiam, de qua agitur, censura: serit nimirum illa censura non tantum scholasticos, quos modo re-eensuimus,sed ipsum etiam Augustinum,qui eam doctrinam asseruit epist. ad Sixtum Ioct ad Pa linum, Is . ad optatum, in Enchiridio e. 98. lib. 2. ad Bonifacium cap. 7. Ferit quoque Pubgentium, a quo etiam defenditur lib. I. de verit.

praedest. & gratia; Prosperum ad septimam o jectionem Gallorum, Astieanos patres in Sardinia exules epist. Sydonica cap. 6. S. Τhomam iis omnibus in locis, quae a nobis Parag. superius laudata sunt.

CAPUT III. De essectibur reprobationis.

I. Viner effectus reprobationis recens I ri possunt, permissis Peccatis. exea catio, induratio, damnatio aeterna, & tandem plura peeeata actualia et hie igitur quaerendum est, num ea omniavere & de facto sint κprobati

mi. 2. Reprobatio eonsiderari potest vel in angelis , vel in hominibus lapsisῆ ac Proinde ex pendendum est,utrum in utrisque Peccati permDMo, Peccatum ipsum, & aerema damnatio, ntini essictus reprobationis Nox. 3. Tria nequiruntur, ut siquid hi caulareprobationis: Neeeta est I. ut sit a Deo , qui Pe Deus , qui objicit & condemnat reprobum vest causa emetens reprobationis: χ. ut ad rePro bationis finem conducat: 3. ut ad eum finem conducat ex Dei intentione.

510쪽

DissertJU. De Attributis in eis. so

CON Lus Io I. Permissio peecati originalis

non est estectus reprobationis. ' ι

Probatur. Quod est eausa motiva reprobati nis, non est illius effectus , quia causa motiva rei alieujus est prior ipsa re, cum e contra effectuvfit ea posterior: atqui peccatum originale, c uecapite superiore ostensum est suit eausa motiva reprobationis: ergo non est illius estectus. CONCLus Io 2. Permissio peccati actualis non fuit in angelis essectus reprobationis. Probatur. Illud non suit effectus reprobationis in angelis , quod praecessit reprobationem angelorum; nam estectus non potest esse prior sua causa: atqui permissio peccati praecellit re probationem angelorum: quippe ut superius

ostensum est o angeli a Deo reprobati non fuerunt, nisi post praevisa eorum demerita. CONc Lus Io 3. Permissio peceati actualis, quod nusquam debet remitti, est estectus reprohationis . Est contra plures recentiores, quibus Placet, ejusmodi peccati permissionem reduci alprovidentiam generalem ordinis superuatura. Iis.

Probatur. Permissio peceati actualis, de qua

agitur, habet omnes conditiones requisitas,ut sieessectus reprobationis. Nam r. ea permissio est a Deo: 2. confert ad reprobationis finem: 3. ad eum finem confert ex intentione divina. Confirmatur ex S. Thoma , qui hic art. 3. ita corpore sie loquitur: Leut praedestinatio . ludio volunta*em conferendἰ gratiam , gloriam , ita reprobatio ineludit voluntatem permittendi aliquem eadere in cullam: quibus quidem verbis S. Tho- mas asserit, peccati permissionem in reprobationis negotio se habere, sicut respectu praedesti-, nationis se habent gratia & gloria: Atqui gratiare gloria sunt estectus praedestinationis: ergo , ex S. Thoma , in reprobis permissio peecati actualis nusquam remittendi est erictus repro

bationis. V .a

SEARCH

MENU NAVIGATION