장음표시 사용
481쪽
Respondent adversarii,illud quidem decretum supponere pra sionem demeritorum,quod .suP- ponit odium positi νe sumptum , seu prout est actus Dei respuentis & abjicientis,iuxta illud S, pientiae i et . Odio sunt Deo impius O impietas ejus :secus vero si odium negative tantum sumatur: sic autem ad Rom.9. sumi contendunt: unde docent haec verba: Esau autem odio habui, nihil aliud significare, quam meram non dilectionem in Ordine ad vitam aeternam.
Sed variis argumentis impugnari potest ea responsio. Primo, aperte repugnat Augustino , qui conceptis terminis asserit, Deum reprobantem Esau , in eo odiste peccatum originale: nempe lib. I. ad Simplicianum, quaest. a. explicans laudatum Apostoli textum,scribit,Deum odio habere non Esau hominem , sed Esau peccatorem. Haec etiam habet epist. ios. uuid oderat in Esau, antequam se-
ei set aliquid mali , nisi originale peeeatum ' Pluras milia loca laudabuntur inserius. Secundo, vo ces istae, Odia habui, Dei sunt respuentis & abiicientis ; nimirum, Augustino teste , sunt derelictio in massa per peccatum corrupta, ut inserius ostendetur. Tertio, mera non dilectio in ordine ad vitam aeternam, ex suppositione elevationis creaturae ad beatitudinem coelestem, habet ut suo loco dicetur rationem poenae 3 ac Proinde supponit odium positive sumptum: neque enim Deus , cam sit summe justus, potest poenam albquam creaturae innocenti infligere. Probatur 2. Id per quod Deus iram suam manifestat,praesupponit peccati praevisionem: νε-
quid iniquus est Deus cinquit Apostolus ad Roman. 3. qui infert iram ' quas dixisset: injustus
esset Deus, si absque praecedenti creaturae cubPas in eam irasceretur: Atqui per reprobati nem Deus manifestat suam in ereaturas iram:
lens ostendere aram , O notam facere poxentiam
Dam, Astinuit in mucia potentia vasa irae , apta in
482쪽
Dissertim. De Attributis in specie p
iaterisum; ut ostenderet diseitias gloria suae in vasa misericordiae , Oc. Respondent qui nobis' adversantur , Deum ostendere iram suam in reprobatione positiva quae dicit inflictionem poenae aut damni aut sensus, non autem in reprobatione negativa, qua
quidem ut ajunt) est mera non electio ad vitam
Sed inanis est ea solutio: 'nam r. Apostolus de reprobationelloquitur eodem tensu, quo locutus fuerat verbis ea, de quibus agitur, immediate praecedentibus: atqui verbis ea, de quibus agitur, immediate praecedentibus Apostolus locutus suerat de reprobatione negativa: An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam λ iis nimirum verbis ipsi etiam adversarii utuntur, ut negativam reprobationem in merum Dei in creaturas dominium refundant. 2. Apostolus de ea reprobatione loquitur, Per quam Dei in praedestinatos misericordia commenda tur: Vt ostenderet divitias glo ae sua in vasa miserisordiae , quae praeparaxit in gloriam: atqui per re-Probationem negativam maxime commendatur
Dei misericordia in praedestinatos: quippe ut aiunt philosophi 9 contraria per contrariorum oppositionem illucescunt. 3. Apostolus agit de
ea reprobatione , per quam nonnulli fiunt vasa in contumeliam : Aliud quidem vas in honorem , aliud in conmmeliam: atqui per reprobationem etiam negativam reprobi fiunt vas in contumeliam; nec enim inter vas in honorem & intervas in contumeliam Apostolus aliquod tertium statuit. Ex iis quae tum in hae secunda tum in priore nostrae conclusionis probatione dicta sunt, patet, his verbis: Esau autem odio habui , Paulum non minus agere de reprobatione negati Va squam de positiva: ac proinde merito concludi
tur, illam non minus quam istam, Praesupponertia
483쪽
in Apostoli systemate, demeritorum praeviso
Objicies r. Apostolus docuit, reprobationem negativam non praesupponere demeritorum pra visionem: ergo, Sc. Probatur ant. Apostolus non minus demerita excludit a reprobatione, quam merita a praedestinatione: cum inquit ) nondum nasi fuissent,
aut aliquid boni egissent aut mali ...... non ex oper bus , sed ex vocante dictum est: uuia major serviet minori, Musseriptum est Iacob dilexi, Esau autem odio habus. firmatur ex eo, quδd si Apostolus voluisset excludere merita a praedestinatione, & non excludere demerita a reprobatione, satis ei fuistet dicere : Cum nondum aliquid boni egissent, nec debuisset addere: aut malν. Resp. ad T. neg. ant. Ad 2. dist.ant. Apostolus non miniis demerita, quae sumuntur ex Peccatis actualibus, excludit a reprobatione, quam me rita excludit a praedestinatione, conc. ant. dermerita, quae sumuntur ex peccato originalis neg. ant. Ratio est, quia Apostolus loquitur de demeritis,quς Per proprios operantis actus com Parantur 3 unde, ut ea exprimat, utitur verbouissent: sie enim habet: cism nondum nati fuissent , aut aliquid boni exissent aut mali. Augustini est ea solutio: Hulla sinquit epist. Ios. ) in Iacob O Uau Opera propria bona , vel mala , sed
uterque νlli uni obnoxius erat , in quo omnes pec carerunt , ut omnes ta illo morerentur. Vam in quo erat natura commmnis , ab ejus vitio nullus
est immunis ; sed ambo qui nondum propria veι
bona vel mala operabantur, rei tamen ex origine nascebanitar.
Objicies a. Paulus reprobationem negatiYam manifeste refundit in solam Dei voluntatem: ergo est omnino independens a demeritorum Praevisione. Probatur ant. Ubi contra factam a
Deo quorundam reprobationem objecit sibi, ea ea
484쪽
Dissert.IV. De Attributis is specie . q8s
ea eolligi posse, Deum esse injustum: cuid ergo dicemus nu-quid iniquitas apud Deum nota respondet c quod tamen respondere debuisset yideo Deum reprobantem non esse injustum, quod attendat ad reproborum demerita ; sed objectionem solvit confugiendo ad Dei voluntatem, seu ad supremum Dei in creaturas dominium : Absit: c inquit θ M si enim dieis r Miserebor cujus misereor, O misericordiam praestabo cujus misere
Ex illo autem veteris Testamenti loco concludit, reprobationem & praedestinationem nullo modo pendere ex hominum meritis aut demeri tis, sed ex absoluta Dei voluntate: Igitur ait non volentis , neque eurrentis , sed miserentis essDei. Eam illationem eonfirmat Pharaonis exemplo quod legitur Exodi 9. Dieit enim Scriptura Pharaoni r uuia in hoe ipsum enitot te , ut ostendam
in te virtutem meam , O ur annuntietur nomen
meum in universa terra. Quasi dixisset: Pharaotypus est reproborum: quemadmodum igitur calamitates, quibus per Moysem Pharao oppressus est, non aliam, ex Scriptura, habent causam , quam Dei voluntatem , nec ob aliud inflictae sunt illi.Principi, quam ut in illo Deus suam potentiam omnibus manifestam faceret : ita reis. Probationis negativae non debet alia quaeri ea 1a, quam Dei voluntas, quae quidem nonnullos non elegit ad gloriam, ut manifestum faceret λsuum in creaturas dominium . Apostolus ipse eam sui metipsius explicationem aperte tradit hisce verbis, quae immediate subjicit petito ex Pharaone exemplo: Ergo cujtas vult mistretur , O quem vult indurat. Suam responsionem idem Apostolus confirmat instantia, quam movet adversus solutionem hujusce quaestionis: uuid ergo dicemus numquid niquitas apud Deum ς Sic autem habet ea i
stantia : Si reprobatio peti debeat ex soli Dei
485쪽
voluntate, non est, cur Deus conqueratur de ireprobis, qui non dant operam comparandae sa- Iuti: Dieis itaque mihi , quia adhuc queritur , eum laomo non possit impedire divinar voluntatis effectum '. Voluntati enim ejus quis resistis Sic vero respondet ad illam instantiam : Fateor, nemo divinae voluntati resistit; unde is quem Deus re-Probavit, non consequetur salutem ; sed tamen Mon injuste conqueritur de reprobis: nec investiges rationem, cur juste de eis conqueratur: satis
est,ut scias,Deum aliquid velle, ut certus sis id ju- se fieri: O homo , tu quis es , qui respondeas Deos
Ius reprobationem refundit in solam Dei volum
talem tanquam in causam ProXimam, conc. ant. tanquam in causam remotam, neg. ant. Dei v
luntas est quidem sola causa proxima reprobationis ; sed non est causa remota: nam ideo, dum quosdam homines per summam misericordiam eligit ad regnum coeleste, alios per summam j stitiam ab eo excludit, quod in massa per Peccatum originale corrupta reperiantur. Augustini est
illud responsum: mi inquit lib. ad Bonifaciunt
cap. 7. ὶ dicitur: Cujus vult miseretur , se quem vult indurat; qui faeis aliud vas in honorem , aliud is contumeliam: bonum quidem immerito O gratis datur , quia ex eadem masa est , cui datur: malum vero merito O debitum redditur , quia in Masa perditionis malum malo non male reddiis
Cum eo responso facile conciliantur, quae ab adversariis urgentur. Nam supposita perditionis massa, quae tum praedestinatos, tum reprobos complectitur, eductio ex illa masta per praedestia nationem, derelictio in eadem massa per reprobationem , non sunt volentis neque currentis hominis, sed Dei solius aut miserentis aut Puniemtis e cur autem verba sunt Augustini lib. de praedestinatione SS. eap. s. 9 non omnibus depur fides , fidelem movere non debet , qui credit, ex tino omnes
486쪽
Disseres V. De AttribAtis in specie. 48 3
se in eondemnationem sine drubitatione justissimam ,ria tit in nullo Dei esset justa reprehensio , etiamsi
nullus inde lAeraretur et unde eonstat, magnam eis
se patiam , quod plurimi liberentur , O quid
sibi deberetur , is eis qui non liberant- , V
In eadem suppositione, massae nimirum per Peccatum corruptae, Apostolus meri id consere reprobos cum Pharaone: nam quemadmodum in Pharaone impio & indurato Deus suam potentiam fecit manifestam Per calamitates, quibus juste in eum saeviit: ita in reprobis eandem Potentiam manifestat,relinquendo eos in massa cor- 'ruptionis, puniendo aeterna tum damni tum sensus Poena, & peccatum originale & actuale, in quae prolabuntur. Igitur, eum Deus reprobet, nee separet a perditionis massa , ex qua tamen posset eos cum electis separare , merito ait Apostolus : cujus vult miseretur , quem Tuix
In eadem pariter suppositione idem Apostolus
merito asserit, reprobum non posse de Deo reprobante conqueri, nee illum injustitiae arguere: si enim reprobus attendat ad perditionis massam in qua involvitur, statim occurret illi ratio, cur injustum non sit latum in se reprobationis decretum: O homo , tu quis es, qui respondeas Deo sthoc est, attende ad peccatum, cujus cum caeteris hominibus reus es, & statim evidens erit ti- bi, Deum non immerito te a cglesti gloria exclusisse.
Objicies 3. Apostolus probat, reprobationem Pendere non ex reproborum demeritis , sed ex mero Dei beneplacito,probat inqua exemplo petito ex figulo, qui ex eadem luti massa pro libito facit vas aut in honorem aut in contumeliam . Se habet Deus cargumentum est Apostoli respectu suae creaturae, quam Praedestinat aut reprobat, sicut figulus respectu luti, ex quo vasa conficit ; & vicissim creaturae reprobatae aut X a Prae
487쪽
praedestinatae se habent respectu Dei sicut vasa respectu figuli: ergo quemadmodum sola volun istas figuli est eausa, curvas aliquod sit in contumeliam ita sola Dei voluntas est causa , cur nomnulli reprobentur: ergo etiam sicut vas de figulo conqueri non potest, quod factum suerit in contumeliam ; ita nec reprobus de Deo conqueri potest , quδd ab eo fuerit reprobatus : Num
quid c ait Paulus P dicis figmentum et , qui se
finxiii uuid me fecisti sie ' An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud qu
dem vas in honorem , aliud vero sn contum
liam ρResp. dist. ant. Se habet Deus in praedestin, tione & reprobatione , sicut figulus respectu luti
corrupti, cone. ant. respectu luti minime eo rupti,neg. ant. Quemadmodum ex luto corrupto
figulus pro libito facit aliud vas in honorem , aliud in contumeliam: ita ex hominum massa per Adami peccatum corrupta Deus pro libito alium praedestinat , alium verd reprobat: Ex Adam. origine damnata inauit Augustinus lib. I s. de civit. Dei cap. 1 r. 9 veluti massa una meritae damnationi tradita , Deus seest alia in contumeliam vasa irae , alia in honorem vasa misericordiae
Quae hue-usque datae sunt solutiones ad argumentum ex Paulo deductum, sic compendiose reseruntur. I. Apostolus c inquiunt qui nobis adversantur in non minus excludit demerita a reprobatione, quam merita a praedestinatione. Resp. distinguendo e Demerita per peccatum
s actuale contracta, conc. contracta Per Peccatum originale, nego. 2. Idem Apostolusreprobationem relandit in solam Dei voluntatem . Resp. dist. Τanquam in causam proximam, conc. tana quam in causam remotam , neg. 3. Postquam
Apostolus objecit sibi, ex reprobatione sequi , quod Deus sit injustus, non respondet, ideo in eo non elle injustitiam, quod reprobatio demerita.
488쪽
Differt. IV. De Attribui. Aspecie . q8s
praesupponat. Resp. dist.Non respondet explicite, conc. implicite, neg. quipPe adducit exemplum Pharaonis, in quem Deus non saeviit, nisi post illius inobedientiam, & voluntariam obdurationem in malo. 4. Apostolus ast erit,reprobum non debere investigare rationem, cur in Deo reprobante non sit injustitia. Resp. dis .Rationem, quae sit extra seipsum, seu aliam a peccato Originali, conc. quae sit intra se ipsum, neg. s. S. Paulus comparat Deum cum figulo. Resp. dist. Cum figulo , qui operatur ex luto contaminato sconc. ex luto incontaminato, nego.
Addendum est, Apostolum toto capite nono Epistolae ad Roman. agere de reprobatione comparativa , seu quaerit, cur Esau potius, quam Iacob, qui aequaliter reus erat, reprobatus fuerit 3 cur Iudaei potius, quam Gentes , reprobati fuerint. Ea autem comparativa reprobatio non aliam habet causam, quam Dei voluntatem: absoluta Vero, seu ea qua Petrus v. g. nulla facta comparatione cum Ioanne aequaliter reo, est e reproborum numero, causam habet ex parte Petri, peccatum nempe, quod Deus ab aeterno in eo praevidit . De ea distinctione reprobationis comparat, vae & absolutae legenda sunt, quae dicentur inserius ad argumenta, quae adversarii ex Augustino
Ouid Augustinus senserit de reprobations
negativa. CONCLus Io. Augustinus docuit, reprobationem , etiam negativam , Praesupponere demeritorum praevisionem. Probatur r. Ille docuit, reprobationem, etiam negativam, praesupponere demeritorum Praevisionem , qui asseruit, praedestinationem eam sup
489쪽
tionem praesupponere demeritorum praevisionem: ergo, Sc. Major propositio constat: siquidem si reprobatio non supponeret meritorum praevisionem , quam tamen praedestinatio supponit,ii qui repro bantur, non potuissent praedestinari: nempe facta suisset eorum reprobatio, antequam eorum praedestinatio fieri potuisset. Praeterea, ex Apostolo, idem omnino est lutum, ex quo figulus facit aliud vas in honorem, aliud vas in contumeliam; ae proinde reprobatio non minus supponit luti corruptionem , quam praedestinatio; itaque pro, hatur minor. Decretum liberandi praesupponit miseriam , quae in creatura rationali non aliud est quam peccatum, aut id quod sequitur ex peccato: atqui praedestinatio est decretum liberandi ι
quippe c ut suo loco dictum est θ ab Augustino
definitur, Praescientia ae praeparatro beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque tib
Confirmatur variis nominibus, quae ab eodem Augustino praedesti nationi tribuuntur ; nempe pauim eam vocat discretionem, electionem, Propositum discretionis &electionis ex communis damnationis massa: uuieumque s inquit lib. de corrept. & gratia cap. 7. se ab illa orix nati dam. natione , illa divinae gratiae largitate discreti sunt , non est dubium , quod O procuratur eis audiendum
euangelium , Oc. MConfirmatur iterum argumento, quod ex adventu Christi desumitur. Quod praesupponit adventum Christi, praesupponit peccati praevisionem : atqui hominum lapsorum praedestinatio
praesupponit c in intentione divinaὰ Christi adventum : ergo praesupponit quoque peccati Pra visionem. Major expresse docetur ab Augustino: Si inquit Serm. 8. de verbis Domini cap. 1. Phomo non periiset , filius hominis non veniset . Idem repetit Serm. s. cap. I. Nulla eausa fuit veniendi christo Domino , nisi peccatores salvos
490쪽
Differt. IV. De Attributis in specie. 487
facere: nec mirum, nam Christus est medicus animarum : Tolle morbos , tolle vulnera , O nullaedusa est medisina. Minor vero sic ostenditur.
Illud, in intentione divina, pra supponit adventum Christi, quod fit per Christi merita; nam essectus supponit causam: Sed hominum lapsorum praedestinatio fit per Christi merita: Esse enor c ait Apostolus ) in ipso ante mundi eo itinxionem , ut e semus sancti se imma dati in eo peetia
Probatur 2. Ille docuit, reprobationem negativam pra supponere praevisionem peccati , qui omnes ae singulos illius estectus explicuit per non liberationem a massa perditionis: atqui Aii-gustinus omnes & singulos reprobationis effectus explicuit per non liberationem a massa perditionis: ergo, &c. Probatur minor. Tres sunt prae cipui effectus reprobationis; in nonnullis in fide. litas ; in aliquibus non perseverantia usque ad ianem; in omnibus reprobis sive parvulis sive adultis exclusio a regno cylorum : atqui Augustinus tres illos estectus explicuit per non liberationem a massa perditionis: imo illos estectus, quatenus dicunt denegationem gratiae efficacis ad fidem,ad justitiam, ad perseverantiam actualem absolutὰ necessiari , ad eam non liberationem tanquam ad causam & radicem reduxit: Ate per hoc inquit lib. de eorrept. & gratia cap. 7. in edi qui
euangelium non audierunt, O qui eo audito su melius commutati , perseverantiam non acceperunt ἰO qui eredere noluerunt; qui per aetatem star mulam nec credere potuerunt, sed ab originali nova filo possent lavacro regenerationis absolvi, quo tamen non accepιο , mortui perierunt , non sunt ab
.lla eo νersione discreti, quam eonstat esse damua-
tam , euntibus omnibus ex uno in condemnatio
Probatur 3. Se habet reproborum hominum reprobatio, sicut se habuit reprobatio Esau: nam
