Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A S. Joannis Baptistæ conceptione usque ad tertium pascha a Christo post baptismum, celebratum

발행: 1760년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

a . De Reliquiarum, & maxime Capitis S.

Praecursoris, quod Romae veneramur, translationibus, alii Scriptores sunt adeundi. II. Cladem exercitus Herodis per Aretam Arabum Regem tribuerunt Iudaei caedi Ioannis Baptistae b . Aliquot annis post, cum Herodias virum suum merum esse Tetrarcham aegre ferret, quando Agrippa suus ipsius frater Rex appellaretur , auctor illi fuit, ut Romam proficisceretur, quo & illa perrexit, ut regium nomen a Caio Imperatore impetraret. At nedum postulata reiecit Caius, verum etiam Tetra ςhia spoliatum exulare iussit Lugduni e). Herodiadem, Agrippae fratris gratia, ornare volebat Imperator ; at illa virum exulem sequi inter aerumnas maluit, quam fratris sortunae quicquam debere. Μiserrimo mortis genere M lomen etiam periisse tradunt nonnulli Scriptores d). Haec, inquiunt, patrem & matrem in Galliam secuta ruerat; cum vero iussu Impera toris in Hispaniam ipsis transmigrandum esset, concretas gelu aquas Salome pertransiens, fracta sub pedibus glacie ad collum usque clemersae est; eaque iterum coeunte , evulsum est a reliquo corpore caput; illaque aliud plane choreae genus egit, quam quo Herodi placuerat. Hae tamen vix hum iis Conciliarentur, quae resert

osephus, Salomen scilicet Philippo patruo suo

212쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. I97 nuptum traditam, cum ex eo liberos non tulisi

set, nupsisse deinde Aristobulo, suo ipsius consobrino, filio Herodis Regis Chalcidis, cui Herodi frater erat Agrippa, Herodias vero soror; ex quo liberos plures procreavit . aJ De morte Salomes nihil apud Josephuin inveniaS . . ', ΙΙΙ. Interim Iesus decurrebat regionem, mi- Ctristis raculorum sitorum , ubique, in urbibus potissi- nonnutiasmum ad mare Tiberiadis, vestigia relinquens; quare illarum incredulitatem pluribus redarguiteXprobrans futurum, ut, si Tyriis & Sidoniis Sc omitisque ea affulsissent prodigia, quae incolis Bethsaidae, Coroetaim, & Capha'ai, diu antea rectum virtutis & poenitentiae tramitem tenuissent . . Duriua proinde acerbiusque illos manere iudicium, . quam alios, qui 'alidissima haec gratiae adminicula P cum .n ..ha buerint, nonlpreverunt Munere suo funal Apostoli . ad Jesum redierunt, certiorem de omnibus illum iacturi . iLaeti narrabant, se ade' Ihiraculorum gloria coruscasse , ut & ipsos quoque malos spiritus suo imperio habuerint morigeros . Quibus auditis Patri suo gratias egit iesus quant maximas, quod . evangelica d malai n . prindentibus & sapientibus stolis , rudibus honinibus, sit hilarum revelavit. Pater, adjecit, o,pium .scienti alta mihi ostendit; mysteriorum vero maxIrnum atque obscurissimum est Patris & filii eb nitio rquam nemo nisi per me habere potest . 'mani obrem accedite , qui Patrem dc Caelestia nos se cupitis, sine ullo vestro labore a me instruena

213쪽

. HISTORIA

di. Pro Legis iugo Evangelium accipite, quod altero sane levius est ac suavius. Hoc autem cum primis praecipio, ut lenitatem meam huis militatemque, qua unicus ad quietem & selicitatem patet aditus, imitemini a . Heroder Phodigiorum Christi fama ad aures He-pμ ' 3 rodis Antipae perlata, haesit incertus de iis,

,h cI In populum ferebantur, cum Jesum alii

Ellam redivivum crederent, alii Joavnem Ba - ' ptistam, alii quemdam ex antiquis Prophetis. In Ioannem nihilominus inclinabat iRex, deis putabatque illius animae miraculorum gloriam , quae in Christo micabat b . Quamobrem ipsum

Videre in votis maxime habebar. Celeberrimi Hebrae'rum Doctores animorum transmigratio nem defendunt, contendentes , Pythagoram, Platonem, Virgilium, ceterosque Veteres Sapientes id a Prophetia accepisse . . Quo detorquent illud Iobi: me omnia operatur D us tri pus vicibus per singulos e) ; veluti his insinuaretur Hultiplex animarum in corpora reditus ;sum tarnen exprimatur, Deum a discrimine caros sibi homines iteratis vicibus, sive non una ratione, liberare. Porro duplex transmigrati

nis genus apud Judaeos reperire licet. Primo; eum anima corpori suo iam spiritu vivificato supervenit, ut illum sibi comparet perfectionis gradum i cui adhuc iselait, vel ut adjumento ut priori animae implendis operibus, quae Deus reposcit .. Hanc revolutionem prae oculis habe- . bat

214쪽

UTRiUsQUE TESTAMENTI . I99hat Herodes. Altera revolutio illa est, eum anuma remeat in corpus recens formatum, nullosue adhuc spiritu vivificatum, Hunc errorem in captivitate Babylonica, vel post ipsam ex commercio cum Ethnicis Iudaeos sibi adoptasse , crederemus , quo ipsimex Josephus, & Philo insecti fuere a . U. Cum audisset Iesus ea quae de se ab He- IUM

rode cogitabantur, cumque affluentibus undique quinqMe turbis adeo premeretur, ut ne capiendi quidem milita εο- cibum opportunitas daretur, in deserta loca se- missum curitatis oc quietis ergo secedere decrevit. Oc- 'cidentalem igitur oram lacus Genesareth, ubi morabaxur, relinquens, una cum Discipulis suis ad alteram lacus oram venit in solitudinem Bethsaidae. Haec ad superiorem Galilaeam pertinebat, & ad ditionem Philippi, cui Herodes uxorem Herodiadem abstulerat. Populus, ubi illum conscenso navigio lacum trajecisse intel lexit, pedestri itinere lacum circumagens, ac pome vel lintribus Iordanem transvad ens, ad eum venit, imo & praevenit, cum Bethsaidam, sive Iuliadem de Iuliae, sive Liviae Augustae nomine dictam pervenerit, antequam ille eo appelleretur cib). Iesus e navi descendens montem subivit ; cumque innumerum populum ad/ se venientem vidisset, miseratus illorum, ait

215쪽

Christi s

nariis emerentur, vix singulas singulis, bucellas posse distribui. E monte deinde , descendens, factusque turbis obvius Salvator, primo aegris valetudinem restituere, tum 'populum doctrinis imbuere coepit. Post concionem, Jesum monuere Discipuli, diem in vesperam declinare, quamobrem dimittendam esse multitudinem , quo

singuli ad vicinos vicos divertentes de cibo sibi providerent. Iesus autem, nihil esse dixit,. cutarent; sumcerent ipsi singulis cibos: interrogavitque simul, quot panes in promptu haberent ΘCumque ab Andrea , quemdam puerunI qui que tantum panes hordeaceos, duosque pisces habere, renuntiaretur , iussit Jesus, ut illi sibi asserrentur, Sc populus interim per centenos de quinquagenos distributus super senum discumberet. Panes deinde ac pisces in manibus tenens, Deum a laude & gratiarum actione exorosus, ut multiplicarentur, exoravit; fractisque confestim illis, ac inter Apostolos distributis ,

ut singulis ex eo commeatu sufficerenturneeessaria, praecepit. Erant autem quinque virorum

millia , praeter feminas & pueros, quos fames ivexabat ; tan aeque multitudini pauci illi panes& pisces nedum suffecere, sed ex reliquiis duodecim cophini impleti sunt. UI. Viso tanto miraculo, turbae dicebant: Hie es vere Propheta, qui venturus es in Mundum, scilicet Propheta a Moyse praedictus α)ymutuisque consiliis decrevere illum in Regem eligere, excusso Heiodum. R Romanorum Ι-

. Deuter. XVIII. II.

216쪽

perio. Cum illi Messiam , in universo Israeler naturum, absolutaeque libertatis auctorem Praestolarentur, autumabant, Jesuin , ea digni- rate insignem, id solummodo expectare, ut illi conspirarent, futurum deinde conspirationis Du- . .cem, conceptasque animo victorias, & Regnum acquisiturum . Ea erat&.Apostolorum persuaso,

quae illos ad Spiritus sancti usque illapsum occupavit Porro Iesus probe noscens eorum consilium, jussit Diihipulis, mare, conscensa navi, iterum, trajicerent, se se Bethsaidae expectat xi ; dimissisque turbis, in montem , unde descenderat, fugit, ubi maximam noctis partem Mando exegit. Cur autem delatam ultro dignitatem fugiet Nonne facilius ille Judaeos convertisset, si illorum Regem se se diceret, impleretque ideas de temporali Messiae Imperio, quibus innutriti fuerant 8 At cessassent inimicorum odia, idque Dei consiliis contrarium fuisset, illud volentis,' ut morte dc sanguine Messiae

Mundus expiaretur, & laboribus & patientia . . Ecclesia conderetur. Ad haec docere voluit eXemplo. modestiam, fugamque : dignitatum; vitare denique quicquid seditionem saperet, ne constituta a Deo Imperia detrectare Videretur VII. Apostoli in medio lacus contra refluen-tes ventos, aversosque fluctus versus Bethsaidam nequicquam tendentes, iter vertere ad Tiberiadem . coeperunte. Non longius a litore, qu m . 23. vel 3 o. stadiis aberant, cum circa quartam noctis vigiliam hominem mare pedibus obambulantem, ipsosque praetergredi conantem, vi

dere sibi visi sunt. Phanta a suspicati, contu

217쪽

so Η I s T R I Anuo ingentem emiserunt vocem. Sed Iesus sa esse ostendens, illos confirmavit. Tunc Petrus rogavit, ut ad illum super aquas venire permitteretur, Annuente Iesu, ille viam inivit; sed mox immanis cuiusdam fluctus seu verticis objectu turbatus, undas statim sub pedibus recedere sensit ; quare Μagistrum, ut opem sibi ferret, postulavit. Jesus autem statim accurrenS, Por rectaque illi manu laborantem restituit, si mutique imbecillioris virum fidei increpavit. Rogan-ribus autem discipulis, navigium Jesus una cum

Petro constendit, quem nautae omnes, ceterique praesentes adoraverunt , Μessiam fassi: Vere Filius Dei es; statimque cessante vento ad lit tus, ubi erat Genesareth, sive Tiberias, delati sunt omnes. Quod ubi indigenae rescier uni, aegros omnes undique conquisitos ad Iesum addux ,runt, rogantes, ut fimbriam vestimenti illi tansere permitterentur . Nemo autem fuit qui tangeret, & non sanaretur a . C. 'M VIII. Interim multitudo, quam p verat Chri-

. stus, ea persuasione, quod ipse in des reo Beth.

s. perstitisset, quippe quae noverat illum eum AK; istin, Distipulis in navim non introiisse, nec alia na-a DA O vi uti potuisse, locum scrutabatur, ut inventum

cantur. tandem Regem constitueret. Certiores tamen. facti a venientibus Tiberia de , illum eodem per-yenisse, actutum conscensis navibus, mare traiecerunt, ut ad illum pergerent. Verum eo temporis spatio Iesus Capharnaum perrexerat; qua- ire ad urbem illam itere & ipsi direxerunt; nactumque Magistrum,in Synagoga, qui illuc ve-

218쪽

nisset, interrogarunt. Quibus ille respondit: Ut

me quaeratis, cupiditas spes ciborum a me vinbis exhibendorum impellunt, non fides dc amor, quibus promovendis prodigia palam edidi. Mesequentes, non moitalem terrenumque panem ac cibum quaerere opus est, sed incorruptum caelestemque , quem ego, a Patre miraculorum gloria insignitus, vobis parabo. Rogantibus autem , ecquid exigeret , ut illius pane digni essi. eerentur ἰ Uolo, inquit, ut me a Deo missum in Mundum credatis . Tum illi: Quid prodigii edidisti, quo tantam fidem ex nobis extorqueast Nihil adhue tale fecisti, quale Moyses in deserto, cum caelesti Mannae pane patres nostros per annos quadraginta aluit. Refellit Imdaeos Christus docens, Marina non a Moyse, neque e Caelo majoribus ipsorum datum, ted a Deo, & e nubibus; nunc vicissim a Deo, a que e Caelo ipsis revera panem exhibitum, ex quo vitam sumere possint non illi tantum, aut una & altera gens, sed Μundus universus. Da nobis, exceperunt Iudaei, non semel, aut bis, sed semper panem nunc Manna nobiliorem. Et Jesus: Praesto est panis; qui mihi adhaeret, meamque suscipit dominam, is absolutissime satiabitur, ut amplius non esuriat, neque sitiat. Panem princto in me habetis, uti monui, sed illum non manducatis, quod in me non creditis . Idcireo autem mihi fidem adhibere detrectatis, quia ex illis non estis, quos mihi dedit Pater. enim essetis, accederetis utique, nullumque ego reiicerem, cum in Μundum ven rim, ut illius voluntati per omnia obsequar.

219쪽

2- HISTORIA

Certissima autem Dei voluntas est, ut omnes , quos ipse tradidit mihi, ad resurrectionem usinque deducam , dc vitam aeternam consequantur a . Advertunt hic Theologi, neminem exculari posse , si ad Christum non convertatur; Pater enim omnibus sua auxilia praebet, omnesque ad Fidem vocat ; sed plures ex illis negligunt. Unde illa querela e Vocavi, oe renui iis b). Potest ille quidem omnipotenti sua virtute refractarias omnium voluntates frangere ; sed tantum beneficium nemini debetur, eo'ue Praeterea indignus est animus pervicax , & ingratus. Una est etiam omnium Catholicorum vox, Ecclesiam ex electis reprobisque coalescere, inque illius agro triticum lolio admixtum succrescere, donec alterum ab altero secernatur e . . Quid igitur colligendum p Nullum ex iis, quos a Patre praedestinatos accepit Filius, periturum I ce'teros vero ob suam ipsorum culpam damnandos.

te, Itiz ο, Judaei, quod . Christus se seos istis ' panem e Caelo papsum, majoremque Moyse

ν proh a P dicaret, de parentum, & originis, illius humilitate obloquuti sunt. Obloqui autem vetavit Christus, adjecitque: Nemo unquam mihi fidem adhibebit, nisi Pater caelestis illius cordis duritiem emollierit, ejusque ignorantiam Dei

Spiritus depulerit. Nec tamen expectandum Propterea vobis est, ut corporea sub specie sese ipse Magistrum exhibeat. Ego dumtaxat illum vidi, communemque cum eo scientiam, habeo. are si ipsum audire, optatis, me audite, suturumque certissime spondeo, ut qui in me ere

dit,. vitam consequatur aeternam . 1 X...

220쪽

' X. Postquam docuit turbas Christus, se pa- Cbrsus nem esse vivificum, e caelo lapsum, exposuit- Fuchar que, qua ratione animorum cibus fieret, dum facit ad alterum nutriendi modum, mul- 'to persectissimum ac sublimissimum , quam quem hactenus explicavit; veram scilicet Corporis & Sanguinis sui comi stionem in Sacramento, quod ipse sub panis & vini speciebus

in suprema coena instituturus erat, nobisque relicturus . Sermonem igitur suum prosequens Iesus: Quantumvis, ait, magnum mannae prodigium , quo majores vestri pasti sunt in deserto, minimum certe est, si cum eo comparetur, quod ipse in hominum mihi credentium commodum edam. Manna enim homines mortis expertes non faciebat; qui contra panem a me oblatum, ea qua decet animi praeparatione Comedent, nedum animae robur , quo ad vitam aeternam beatamque in Caelis pervenitur , sed etiam immortalitatis principium, radicemque resurrectionis corporis in eo invenient. P nis, quem ego dabo, caro mea es pro Mundi υλta . Albertinus aliique Novatores caelestis Panis nomine Institutiones Christi, Fidem , Evantium, Gratiam intelligunt, omnia ad figuram,& allegoriam referentes. At Panis, quem promittit Christus, est sua ipsius caro, quam daturus est in Crucem pro Mundi vita. Hanc dubio procul figurate non dedit ; eamdem igitur figurate non promittit. Ad haec, turbae auditis Christi verbis dicebant alter ad alterum: Quomodo potes carnem Dam dare ad manducandum so) Z

An se ipsum in frusta concidet Z iis humana

carin

SEARCH

MENU NAVIGATION