장음표시 사용
201쪽
186 ΗIsTORIA bos remedium a ). Porro mulier illa haemor rhagia , & sanguinis fluxu, vel , ut alii volunt, haemorrhoidum morbo laborabat . Sunt oui de assiduo atque inordinato' menstruorum nuxu interpretentur ; quod vero simillimum est . Dum Haemorrhoissa sanatur, nuntiatum est Iairo, filiam suam expirasse,' quamobrem ne molestiam Jesu saceret , ut domum veniret . Sed Iairus orare pergebat, ut puellani mox defunctam incolumem restitueret: cujus fidem confirmans Iesus: crede, dicebat, neve te moveant, quae audisti . Ad domum cum Venisset, turbam mulierum lamentantium, di tibicinum, ad funeris caeremoniam paratam ,
offendit, quibus ait: Abite hinc : non es em mmortua puella, sed dormit ; hoc est, mox Vivet iquasi e somno excitata . Cum vero haec illi minime intelligerent , perspectumque haberent, puellam obiisse, ipsum deridebant. Sed Iesus pussis omnibus patrem matremque puellae testes solummodo adhibuit , ac tres Ap stolos, Perrum, Jacobum, bc Ioannem: cum quibus cubiculum , in quo puella iacebat, ingressus, apprehensaque illius manu, ut se ewmno excitaret, elata voce praecepit. Paruit
illa, surgensque e lecto ambulare coepit. Cibos tunc ad puellam asserri iussit Iesus , ut
illam nedum revocatam esse in Vitam , sed etiam incolumitati restitutam omnes intelligerent. Praecepit tamen simul, ne cui prodigium narrarent; seli tam illustris miraculi fama un, Versam late regionem implevit,
202쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI. I 87X. Egressum e domo Jatri Jesum , ut Nazaretham versus iter haberet , duo caeci pro- daem secuti, ut valetudini restituerentur, rogantes , πιμέμis inclamabant : Miserere nWiri , Fili Daυid . 'His proiecto insinuatur, caecos loco Messiae Dium habuisse i eo enim nomine Iudaei ejus aetatis Messiam designabant. Iesus , num ere derent , sibi virtutem esse morbum illum cu- loandi , interrogavit, affirmantesque manu sua tetigit ; nec mora, valetudo secuta est . Iubenti vero ne rem proderent , parere recusarunt, longe lateque famam prodigii evulgan-' tes . Secundum haec , daemoniacus quidam , loquendi facultate privatus , a Christo valere jussus, ansam praebuit turbis Salvatoris virtutem admirandi , laudandique , Pharisaeis vero . iterum obtrectandi, accepta a Beel-zebub vi tute illum miracula patrare si . rn XI. Ingressus in Synagogam Nazarethae pro concione populos ita allocutus est , ut omnes . obstupescerem, invidisque interrogationibus in ' vicem sciscitarentur : Unde tanta sapientia , tantaque patrandorum prodigiorum potestas
Nonne is r est, & fabri filius t Nonne ipsius
matrem Mariam, fratresque , Iacobum , Josephum , Simonem , & Judam , sorores re omnes noscimus t Unde haec omnia , quae ex institutione, & exercitio habere non potuit 'Colligendum sane erat , sapientiam Virtutem - . que miraculorum ex dono Dei esse, ipsum vero Jesum esse Prophetam & Messiam. At con- Ira scandalizabantur in eo, quasi id praestigiis ,
Dae. Marc. vI. I. Matth. IX. 27.
203쪽
Daemoniorumque artibus tribuendum esset . Iesus autem dixit illis, neminem e Prophetis in patria sua probari s curatisque paucis tantum aegris, quod multos illi non exhibuerit civium Nazarethae incredulitas , urbem , numquam regressurus , dimisit ; discurritque deinde per universam Galilaeam , ubique praedicationum suarum , & prodigiorum monumenta relinquens a . XII. Cum studio verbi Dei audiendi teneri
populos Iesus intelligeret, misericordia motus, decrevit Apostolos ad illos mittere, selix Evangelii nuntium, & a morbis simul incolumitatem allaturos . Accitis igitur illis ad se significavit, uberem quidem messem suppetere, ea autem laborari messorum paucitate , ut , quo
novos etiam atque etiam mitteret, Dominus messis enixe esset rogandus . . are illos pellendi Daemones, morbosque curandi potestate praeditos in universam Judaeorum regionem misit, mandatis oneratos, ut annuntiarent Adventum Regni Caelorum b) . Porro Regni
Caelorum nomine plura intelliguntur . I. Or.
tus , praedicatio , oc manifestatio Messiae; In Vindicta Dei in Iudaeos pervicaces , per Romanu infligenda ; III. aeterna Beatitudo ;IU. Vocatio Gentium , exclusis Judaeis ; U. Praedicatio Evangelii, dc Ecclesiae institutio ἔVI. Imperium in animos mentesque hominum a Christo obtinendum ; VII. Suprema Iudicii dies . Messiam praestolabantur Iudaei ceu R Matth. xii r. s b) Matth. I x. 37 X.
204쪽
gem , Israelitici Imperii restauratorem , cujus
nutibus Terra omnis esset obtemperatura .
Porro Iesus , ut praejudicatis illorum opinionibus morem gereret , illaesa tamen veritate , instituendi mox a se Rigni meminit , Re-. gnumque Caelorum promittit y quos tamen simul docuit , suum ipsius Regnum ex hoc Mundo non esse a . XIII. Ea occasione pluribus monitis Ap Monit stolos Christus instruxit . Praecepit igitur ne Apsstiis
secum ferrent arma , non vestes mutatoriaS ,
non gemina sandaliorum paria , non pecuniam , non peram , aut aliquid commeatus , cum Deus illis esset consulturus vel sua ipsius Virtute, vel aliorum animos movendo, ut qui- 'hus opus esset , illis suppeditarent . Vetavit etiam , ne Regni. Caelestis arcana Hoderent Gentilibus , dc Samaritanis , sed pronciscerentur ad errante& Israelis oves , easque in rectum iter reducerent. Id serrasse cavit prudens Μagister , ne invidiae causa daretur I daeis, neve illi irritarentur, ubi salutis verba ad hostes ferri, dc cum iis communicari vidissent . Ad haec , aeterno Dei consilio, Evangelium tunc denique Ethnicis praedicandum erat, ubi illud respuissent Iudaei . Hos primo quae rens Iesus , ostensurus illis erat , se verum. esse Messiam salutis ipsorum comparandae gratia missum . Edixit praeterea Iesus ut beneficia, quibus a Deo gratis cumulati duissent , gratis pariter in alios diffunderent ; dignissimorum, religiosissimorumque domos adirent ,
205쪽
t9o ..1 1 Is YoRt, i ibique non dissultorio modo ex una in aliam difluentes, quamdiu in loco moratentur, con-sderent , appositisque dapibus uterentur . Ubiu aliquam domum ingressi fuissent , nulla prae satione , statim bona omnia omnibus familia ribus precarentur vulgari illa formula: Pax voa . his , sive Pax huic domui : exquisitiori praefatione opus non esse , ut hilari animo excipiantur, & cum fructu audiantur ab iis , qui in id a Deo electi fuerint . Secus si accidisset sanimo ne conciderent ; cum Pater caelestis , . qui hominum facta non ex eventu , sed ex anumo & voluntate metitur , praemium nihilominus illis esset largiturus . Excuterent vel ipsumo pulverem e calceis adversus illos , a quibus eloco quopiam prohibiti fuissent , egressique
ab eis, quos major poena manet , quam SO- domorum & Gomorrhaeorum cives, alio dive terent. Excussio illa pulveris haec facile innue. bat : Frustra pro veitra salute laboravimus , atque ingens δc molestum iter suscepimus :testis est pulvis. calceis inhaerens : hunc super vos excutimus , testem suprema Iudicii die exibita vestro futurum .
o mori XIV. Venturas Apostolis calamitates praealamita- dicens: Vos, ait, ovibus similes in medio lutei perse' porum suturi estis ; quos propterea instructos eu oportet serpentis prudentia , & columbae simplicitate . Si quis igitur vos odiis & injuriis exagitet , constanter ferte , nulla indignatione , dolo, nequitia , vindicta , instar columbae . Cavete altem ne columbam in eo 'imitemini quod consilio caret , seque suosque
206쪽
pullos aucupi permittit. Serpentis artibus utenodum est, ut persecutionem vitetis. Coram Judaeis Ethnicisque producendi estis , caedendique, Evangelii meorumque dogmatum asse tores , in quos Iudicii die testimonium feratis . Nolo vos nimium solicitos esse , ut ad ipsorum interrogationes apte respondeatis. Quod vestrum est , ne negligatis ς cetera Spiritui sancto , qui in vobis loquetur , permittite . Omnia in vos adeo movebuntur, ut fratrem frater , pater filium , filius patrem prodat iurgeatque ad mortem , unius dumtaxat rei causa , quod scilicet meam doctrinam , meique nominis honorem tuemini . dumquam hostibus cedendum , ut Victoriam , salutem , praemium reportetis . Permitto tamen , quin& jubeo, ut imminente persecutione vestrae incolumitati consulatis ex una civitate in aliani atque aliam fugientes, quo gloriae meae melius serviatis, & persecutoribus male agendi oppo tunitatem subducatis . Iudaei omnium maxime vobis tepugnabunt ; id auteni vos non terreat, quia non .consummabilis civitates Israel , donee
meniat Filius Hominis a , hoc est : Ant quam omnes Iudaeae urbes praedicando peragraveritis , veniam ipse, meamque indignationem in incredulos exeram . Sua dictis fides; nam excitato Romanorum bello Christus vindictam in Iudaeos exercuit, anno circiter go. ab ipsius morte, cum scilicet plures illius Discipuli adhuc superstites essent. Alii ita explicant: Nondum absolutum a vobis erit per omnes Iudaeae
207쪽
192 HIs TORIA urbes iter, cum ad vos venero, & quae memperitis, absolvam a) . En tertia interpreta . tio et Antequam Judaei omnes ad Evangelium convertantur, adfuturus est Filius , Hominis , ut supremum iudicium exerceat . Iudaeorum
comversio futura quidem est b); at maxime sera de dissicilis, cum scilicet ad finem Mumdus properabit. XU. Μeliori conditione, sequitur Christus, non est servus , quam dominus: quare si me Iudaei odiis, injuriisque exagitarunt, si me
Beelzebub, diabolum k atque a Daemone actum appellavere, mitiora ex iis expectanda vobis non sunt is Inimicorum minas, pessimamque Voluntatem ne timeatis: patebunt denique illorum calumniae, fraudesque, ac mala consilia frustrabuntur. Quaedam non numquam Vos docui absentibus turbis; vos autem palam Prae dicate, constantissime , nulloque metu . Inimicis vestris in corpus saevire datum, minime vero in animam ; ille iure timendus qui utrumque igni inextinguibili addicere potest . Cum autem vos illius causa laboretis, nihil vobis metuendum est ex hostium injuriis. Fieri ne potest , ut hostium furori vos deserat is qui vel minimarum avium saluti consulit, numerumque capillorum vestrorum tenet Z Qui meum Evangelium professus suerit , huic ego Patronus futurus sum coram Patre meo; quem Vero nominis mei puduerit , illum ego rejiciam vicissim.& coram Patre non agnin
208쪽
UTRIUsQUE TESTAMENTI. I93scam. Cum praedico Evangelium, bellum praedico , quo privatae etiam familiae intestiniqdimidiis scindentur . Perfidiam a domesticis , odium & persecutiones ab amicis experiemini. at me parentibus filiisque non praeseri, quive sua onustus cruce mihi, crucem pariter baiulantῖ, non adhaeret, hunc ab amicorum numero expungo . Si temporalem vitam & quietem tueris, fidei, veritatis, ac debitae Deo fidelitatis dispendio aeternam in mortem laberis aeternamque calamitatem : manentem Vieissim vitam consequeris , si fluxam amiseris ..Quamvis autem multi erunt, qui vos male exceperint non deerunt tamen qui vobis opem serant , uti meis , ac mei causa : quos eadem merces praemiumque manet , ac si me ipsum caelestemque Patrem excepissent . Si autem aliqui ita vos foverint , uti Prophetas, virosque sanctos , non vero uti meos Discipulos , quod nondum mei notitiam habuerint, non deerit tamen merces par dignitati hominum , quos se excepisse rati fuerint, optimaeque illo-xum voluntati. Inopiam ne causent: si ea laborant angustia, ut nec hospitium .,.. nec sti-Pem , nec calidam possint exhibere, frigidam saltem largiantur; id enim satis erit, ut meris cede non careant. Hisce Apostoli instructi a Christo praeceptis, regionem undique discurreis xunt, praedicationibus ubique suis, & prodigi
vim gloria clarescentes . Sequebatur autem,
eorum veluti relegens vestigia, Jesus, ad eas urbes discurrens, quas illi antea percurrerant.
209쪽
HISTORIA Joannes Baptista net; tradituν. Quid Herodes δεJesu suspicatus fuerit. Chrsus quinque hominum miιlia pascit. Petrus stiper aquas. CHι-sus se panem dicens, Eucharisiam promittit. C A P. RANN Nterim Herodias verita ne Ioannes Ba- ΠηVI ptista, suae impudicitiae impavidus casticii, sti Herode tandem aliquando dimitteretur e carcere, occasionem, qua illi mortem inferret, aucupabatur ca o Cum itaque nati. Uulctaris Vitatis suae die recurrente , hilari convivio He-28. rodes excepisset amicos, Salome ipsius Her
S. D. Ba- diadis ex Philippo legitimo coniuge filia, Ampti ta n , Iam ingressa, scita saltatione Regis & convi- Mur. varum oculos adeo cepit, ut Herodes , quidquid postuIasset, etiamsi Regni sui dimidium,le ei daturum , iurejurando pollicitus fuerit. Quare iIla de matris consilio Ioannis caput in disco, quem manu tenebat, efflagitantem, Rex Praecursorem, dolens licet & invitus ν ne violati iuris iurandi reus haberetur, necari iussit ν euius capur cum filia detulisset ad m, trem mater impia linguam ejus crinali aeudicitur persedisse. Haec gesta sunt in arce Μachaeruntis, trans Iordanem, prope locum ubi amnis in Mare mortuum influit b I. Audita Magistri morte , obtruncarum cadaver Discipu
a 3 Matth. x Iv. I. l. 3. c. II. Ioseph. Antiq. Mare. ζI. I 4. Lue. I x. 7. l. 18. c. 7.
210쪽
it sepulcro condidere, remque , uti gesta erat , Iesu Christo nuntiarunt. loco conditum fuerit 1oannis Baptistae corpus, i oratur. Sunt qui Sebaste, alio nomine Samariae , sepultum arbitrentur . At simultas , quae tunc temporis Judaeos inter & Samaritanos erat, id absque optimae fidei testibus credibile esse non patitur. Neque satis argumenti est , ouod sacra ipsius lypsana quarto Ecclesiae saeculo ibi culta fuerint ; sortasse enim eo delata fuere vel ipso Romani in Iudaeos belli tempore, vel eo absoluto. Ibi igitur aperto illius sepulcro, Iuliano 'postata imperante, eius ossa pleraque flammis fuere absumpta; quod reliqui erat, ad Abbatem quemdam Hierosolymitanum, Philippum nomine . delatum est a). His denique reliquiis ab eodem philippo S: Athanasius donatus , in quodam muro, donec aptiori loco conderentur, eas locavit; quas deinde Theodosius in Templo, quod eodem in loco ubi Serapidis delubrum everterat ι , S. Joanni Baptistae magnifice condiderat, inserendas curavit .
Pristinum tamen Samariae tumulum populorum semper frequentia venerationi ha it; eumdemque etiam Deus plurimis extulit miraeulis Templum S. Joannis Baptistae Damascenum celebre est religione non Christianorum tantum, sed & Turcatum & Zabaeorum, a quibus exestatum fertur ; quorum etiam opera suspensume tholo caput Praecursoris servatum dicitur. AEAE