장음표시 사용
181쪽
166 HIs TORI Astando , praeludere potuisse . Sed utra melior
sit expositio , alii viderint. VII. Assertores trium mulierum priorem ibiam sententiam his evertere conantur π . possessio , inquiunt , cui potissimum adversa .rii fidunt , numquam satis quieta & in tuto mansit. Graeci enim & nonnulli etiam ex Latinis, duas saltem mulieres diuinxerunt . Historias Sanctorum, Martyrumque acta, quibus Ecclesia in suis Officiis utitur, tamquam umdequaque veras assertasque defendere numquam in te illa suscepit ..Id non abs re poneretur , Ecclesiam scilicet singulari ossicio noluisse tres in unam confundere, sed trium' memoriam una simul die celebrare . Agitur de facto historiaco; diserte satis ab Evangelistis relato , quo tres personae, tribus inter se distinctis nomini. bus de lignantur. Una enim feminae peccatricis nomine appellata est; altera Mariae Magdalenae , tertia Mariae Laetari & Marthae sororis. Singulae etiam diversis rebus gestis clarent. Quo igitur inter se confundendae demonstremtur , non praesumptione tantum agendum est , neque Congruentiis. aut testimoniis Auctorum
ab ea aetate longe petitorum . Petita ex ipsa re documenta , nec ambigui testes promendi sunt. Adde, S. Μariam Magdalenam , quam Jesus a septem Daesionibus liberaverat , teste Modelto Patriarcha Constantinopolitano
post obitum B. Virginis , Ephesum petiisse,
182쪽
UTRIusQUE TESTAMENTI. I 67tiisse, ubi eum S. Ioanne Evangelista substitit,
ac tandem Martyrio Uirginitatem coronavit . Ibidem obiisse, Graecorum Menaea tradunt ;unde ipsius Reliquias Leo Sapiens Constantinopolim transtulit. Tandem traditio satis accepta fert, Μariam Μagdalenam , Martham,& Laetarum, navi sine malo impositos , Dei providentia Massiliam appulisse . An de una eademque semina haec omnia veri sicari posisunt 8 Omitto, quosdam scripsisse, Mariam &Μartham Hierosolymis ad mortem usque perseverasse a . VIII. Qui inter utramque sententiam medii incedentes , duas mulieres asserere malunt , quod facit Calmetus , autumant , Mariam Magdalenem unam eamdemque esse cum se mina non optimae famae, quae in domo Simo nis Pharisaei Iesu Christi pedes lavit. Id auatem ex eo evincere nituntur, quod S. Lucas post narratam historiam feminae peccatricis statim addit, Iesum per Galilaeam discurrisse eo. mitantibus nonnullis mulieribus ab eo curatis, inter quas Maria Magdalene, de qua septem Daemonia ejecerat, omnium prima memor tur . In hanc sententiam S. Irenaeus, orige nes , S. Macarius, S. Jo. Chrysostomus, Themphylactus, Euthymiqs, Beda, Alculnus , RPetrus Damianus, S. Bernardus, S. Thomas , di S. Bonaventura laudantur. IX. Tribus hisce opinionibus relatis, dicendum , quaestionem hanc de illarum numero
esse, de quibus post longam prolixamque dis-L 4 qu,
183쪽
168 H. I S T O R I Aquisiitionem numquam satis perspecta haberi potest veritas, nec certa satis & asserta pro . menda sententia . Laudandi proinde SS. Ambrosius & Hieronymus, qui hic haerent suspensi . Quibus addi potest & S. Augustinus; licet
enim hic Doctor aliquando mulierem peccatricem cum Maria Laaari 3c Marthae sorore confuderit ir) , aliquando tamen rem versat am
X. Si quis tamen primo loco propos tam opini nem seligeret, systema a P. Peetronio felicissime conceptum, Perpetuaque rerum serie comstans , illi sequendum proponeremus . Maria Magdalene, ait ille, non secus ac Lazarus 3c Martha, e Galilaea repetenda est, cujus agnomen a vico quodam Magdalo appellato accedistur e . Maria liberioris vitae licentiam. cuta est y non tamen adeo, ut rupto pudoris freno impudicitiae se daret. Deus autem revocandae ad saniora consilia mulieri, in potestatem Daemonum, quibus infestaretur, illam permisit. Inter haec, fama imiraculorum Iesu Christi commota , ad ipsum in aedibus Simonis is domui eiusdem feminae familiaris, convolavit . Nec mora , a gemino hoste, crimine nempe, & Daemone, liberam se experta est .
Ιtinerum Iesii Christi deinceps comes accessit. Aliquanto post Christus vicum adivit , cui fortasse Lazarus dc Martha imperabant id . . Ibi a) De Consensu e. e) Ioseph. de vita
184쪽
Ibi vero Μartha de sorore sua convesta est , quod Μagistri sequelae penitus addicia, domestica munia parum curaret OxTunc Iesus consilium suum deserendi nempe Galilaeam prodens , sororibus & fratri in causa fuit, ut in Bethaniam, vicum non longe a Hierusalem, transimigrarent. Cum La Earus e Galilaea secessisset, idem praestandi auctor fuit Simoni Pharisaeo , qui deinceps, sacile ex leptae. morbo, Lepreos dictus est . . Eo saepe conveniebat Jesus, qui l eum Laetari resurrestione inclytum. fecit. Nec alibi etiam Maria soror. Laetari caput & pedes Jesu OChristi, apud , eumdem Simonem Lep- sum coenantis pessiidit unguento; quod pium officium erga defunctum ejusdem Salvatoris corpus iterasset , nisi Christus resurgendo occasionem abstulin et a . Ceterum quod Maria Magdalena Ephesii. non obierit , e t Polycratis
Urbis illius Episcopi literis apud 'Eusebium
servatis infertur. Is enim commemorans magna lumina , quae in Asia extincta fuerant , nominat Ioannem - Evangelistam, Philippum Diaconum, .& eius filias . De Magdalena vero ne verbum quideῶ. Forte aliqua alia Μa-xia Magdalena ι quae Ephesi Martyrium suta ierit, sucum Modesto fecit. Traditionem de appulsu Μassiliam S. Mariae Magdalenae acce-Ptamus ; agente enim Carolo ialerni Princi-Pe, anno I 279. Corpus illius in villa, S.Μa.
ximini dicta, repertum fuit b) .
Marc. XIV. S. xv I. I. a. Iordan. Ptolom. LucenL
185쪽
C A P. IU. I. ost emensam Galilaeam iterum Iesus 1 Capharnaum venit, ibique ingruent,
bus turbis ita opprimebatur , ut vix cibos C pere permiteretur . Quis ut eius consanguineis renuntiatum est , venerunt NaZaretha ,
vel ex privatis domibus ejusdem urbis Capha nai, ipsum inde erepturi, illud interim disti. tantes : In furorem versus est a . Cnatobullus haec ad populum torquet Neeessarii scili. cet Jesu venerunt ut populum toercerent ;multitudo enim insanire dicebatur. Uerum teteri omnes de ipso Christo dictum interpretantur, alii tamen alite. . Quidam enim inditari volunt. Extra se raptus es more Prophetarum . Nonnulli: Passus est deliquium. Ceteri vero Sc quidem frequeptiores . In mit. Μirum autem videri non debet, quod ita da Christo ipsius necessarii sentirent. An insueta res est, ut ii qui aliter quam teteri loquuntur ρ vel agunt , insaniae accusentur Z Quod tamen dimim sit de aliis Christi necessariis , non autem de Maria, illius parente; quae licet in ea urbe tune adesset, quid illi pararent ac molirentur, fortasse ignorabat. i. H.
186쪽
UTRIMQUE TESTAMENTI. I III. Eodem in loco Daemoniacum loquela &oeulis captum sanavit. o miraculo viso , statim populus Messiam suspicatus : Numquid , dicebat, hie es Filius Duυid a Porro eam famam inique ferentes Scribae & Pharisaei spat-gebant in vulgus , Beelaebub, Daemonum Primcipis, ope sutilium Iesum adversus Daemones
invalescere. Veterem hanc calumniam reli uere Rabbini recentiores, novamque ccmfingentes, aiunt, Iesum, cum in Templum surtim venisset, surripuisse inessabile propriumque Dei nomen Iehova, quod olim Μoyses in prodigi is sua vi a inseriptum gestarat; idemque imter carnem & cutem in femore celasse ; cuius virtute tanta patraverit , quanta in Evange- gelio leguntur. Ineptiae t Sed esto vera sint . Ergo Deus nominis sui vi, Christi missionem comprobavit. Qui igitur Impostorem appellant Porro BeelZebub erat Accaronitarum Idolum , de cuius forma & qualitatibus disceptatur . Tenent nonnulli , genuinam ab Accaronitis datam Numini suo appellationem fuisse Beelzebach , Deus sacrificiorum , Vel Beei zebaoth, Deus exercituum s ven Beel smim, Deus Caelorum ; Iiniaeos vero mutatis paulo literis de ridiculo illud traduxisse , nuncupam tes Beeι zebub , Deus Μuscarum , vel Beelze - θαι , Deus immunditiae . Alii id nominis Id lo tributum volunt, quod a muscis liberaret. Elati sane Iovem muscarum Venatorem col bant
187쪽
et et HISTORIAbant σ) ς a qua religione non abhorres antRomani Iovi muscarum Tutori adolentes b). Sunt tandem qui malunt , Accaronitis Μωscam, sive Scarabaeum, vel hujus insessi figmram , Deum fuisse , non secus ac 2Egyptiis c) . Cur autem Iudaei Beeletebub Daemoniorum Principem appellarent, non satis constat. Fortaue in causa fuit affinitas nominum Accaronis, ubi colebatur Beel zebub , & Ach/rontis , quem Graeci sedem Plutonis , inferiorum Daemonum Principis , constituunt . P tuit etiam Beel.zebub ludibrii causa Princeps Daemoniorum appellari ; vel quod Judaei Accaronitarum Numen. revera Inferorum Principem e sis censerent . Ex tota denique Iudae, Tum . argumentatione colligimus , Judaeos putasse, quoddam ordinis genua inter Daemones, ita ut minores maioribus pareant, quemadmodum inter Angelos usu venit ; cui quidem opinioni favet Scriptura , cum Luciferum tenebrarum , o potesatum aeris Principem ap
III. Inimicorum corda pervadens Iesus, secretasque eorum blasphemias intelligens , ita refutat . Nequaquam fieri potest ut Daemonum Princeps iubeat minores Daemones ex o cupatis coreoribus facessere, atque adeo ut ego Daemones ejiciam Beel.gebub nomine & au
188쪽
UTRIUSQUE TESTAMENTI . I73ctoritate; cum nullus sit Princeps , qui e ministrorum sitorum manibus victorias, praedanque eripiat , foveatque intestinas seditiones , quibus Regna omnia , omnesque Respublicae ad exitium urgentur. Adjuratores vestri malae fidei vos in silpremo Iudicii die condemn bunt; ii enim , vobis non diffitentibus , Daemones pellunt , nomine Beel-2ebubi minime invocato. Iniquum igitur est us scelus tam immane uni mihi tribuatis , temere prorsus, nulloque argumento sitffulti . Alludit Christus ad artem e3iciendi Daemones quam nonnulli eius aetatis Iudaei profitebantur adjurationum ope, invocato Deo Abraham i , Isaaci, & Jacobi, & quarumdam herbarum , sive radicum
odore, naribus energumenorum admoto a) .
Patres tamen plurimi illa Christi verba: Filii vegiri in quo ejiciunt 8 de ipsis Christi Ap stolis interpretantur ; quas diceret : Si Apo- soli mei Daemones pellunt , & meo quidem
nomine, non Beel-Zebubi: cur me invocati illius Daemonis nominis damnatis Z Minor ne mihi virtus est , quam Discipulis meis P Porro si veris ego prodig is clareo , si Daemones ejicio Dei Spiritu, quo impleor, prosecto Dei Regnum inter vos est. Nedum autem nullum foedus inter me & Daemonum Principem est , sed & illum in ipsamet eius arce aggressum
mihi iam stibiugavi , abstulique quidquid ha-
bebat pretiossimum, publicanum, meretricem, alios- a Ioseph. Antiq. l. apud Cylmetum in Matth.
189쪽
374 HISTORIA aliosque in vitiis enutritos homines. Qui fieri potest ut secreto foedere jungar cum D mone, cuius imperium evertere laboro ivero is mihi faveat, cum nihil intentatum relinquat , ut Evangelii progressus impediat tSimul ne & mecum erit, ἐχ mihi inimicus tSi ea quae objicitis , me solu nodo ferirent , aliquis fortasse excusationi & veniae locus s ret . Cum autem in Spiritum sanctum obloquamini, ipsius virtute patrata prodigia, Dia- li operationi tribuentes, moneo , haec flagitiosissima omnium esse, veniaque tum in hoc saeculo, tum in altero indignituma , nec ulla ratione expianda . Quamvis Iesum esse Μe siam , inique Filium plura comprobarent , non ita tamen erat manifestum , ac prodigia ab eo edita Spiritum sanctum habere auctorem . Quare nonnisi ex summa nequitia Imdaei haec ignorare, aut negare poterant. Haec autem malitia nullo pacto scilicet aegerrime, expianda dicitur , tum ob ipsius gravitatem , tum ob dissicillimam hujusmi i hominum conversionem , quippe qui Spiritum sanctum irritant, virtutique gratiae , qua ille mentes eorum illustrat , & corda movet, quammaxime resistunt . Aut me bonum esse , adjecit Christus , concedite , si salubria praesto, aut esse deterrimum , si mala, ex fructu enim arbor dignoscitur . Veneficum me esse dicitis. Talia ne, qualia ego facio, facturus est hujus naturae homo P Μale de me loquimini, quod male animati, invidiaeque
veneno corrupti in me estis, measque operationes;
190쪽
UTRiUSQUE TESTAMENTI . 173nes; cor enim sermone proditur. Si ipsa verba otiosa d/mnat Deus; quanto severius in
vos, qui mendacia & blasphemias loquimini, animadvertet tIU. Nonnulli ex Scribis & Pharisaeis, alii fortasse ab iis, quos hactenus Christus
rat, illum tentarunt, prodigium e Caelo. PO- stulantes a); quos , ceu impurum genus ., S spurium, atque a maiorum fide degeneres mtimo Salvator reprehendit, nullumque, dixit, ipsis etiam im expectandum signum, praeter signum Ionae Pro- habitat. phetae. Tres, ait, dies in sepulcro agam, quibus elapsis, in vitam restituar; quemadmodum Ionas in ventre ceti eodem temporis spatio commoratus, deinde incolumis evasit. Judaei signum in Sole, Lunω, vel Stellis idcirco sortasse postulabant , quod in Caelum nullum esse Daemoni imperium putarent. Uerum Christus morem gerere noluit , facile quod sciret , gloriari Ethnicos, se se carminibus, Daem. numque ope sistere Lunam, & Stellas posse , easque tenebris obducere , atque ad nutum m
rigeras habere b . Resurrectionis signum illis
pollicetur , cui repugnare prorsus nequeant . Daemon mortuos in vitam non revocat s &mortuus homo Daemoni non imperat . Hoc Prodigio & argumento cetera prodigia & a gumenta confirmabantur . Denuntiavit deinde
Christus , adversarios suos a Ninivitis & a Regina Sabae in die Iudicii arguendos ; quod illi Jona praedicante poenitentiam egerint, haec