Angeli Dalla Decima ... De facultatibus remediorum recte investigandis specimen

발행: 1813년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8αδ morbos plurima Veluti certa, ac specifica praedicentur remedia dissimilibus, et saepe adversis saeuitatibus praedita , ac propterea si ea, quae aliquando utilia re ipsa extiterunt, alias valde noxia comperta

sint. Itaque summa cautione opus est, ac omnia sedulo perpendenda, ne quod in remedii praepostera administratione peccavimus, id immerito illius ignaviae vitio vertamus. Perspectis illis a naturali statu aberrationibus , quae ex quodam morbo humoribus nostris accedunt, nonnunquam haud di melle erit praenoscere suturam mutationem , quam inde actiochimica adhibiti remedii capiet; si remedium eo eve- Nire queat, ut cum humore vitiato societatem ineat. Hippocrates, Galenus, aliique antiqui medici urinae

praesertim, sordium alvi, et eorum, quae EXCreantur, sensibus magis patentes varietates sedulo considerarunt. Istorum scilicet notaverunt colorem, tenuitatem, vel densitatem , odorem, quantitatem , mutationes . In urina praeterea adverterunt, si qua ad superficiem innataret materia, si qua suspensa teneretur, si qua ad fundum, vel ad latera secederet, et quinam

istarum esset color. Illorum autem, quae ex ore e X- cernebantur, aliquando etiam saporem, semper autem

genus distinguebant, nempe an Sanguis esset, an muccus, an sali Va, an pus, an istorum plura inter semista. In vomitionibus copiam rerum ejectarum, g

Dus, ac colorem praecipue observabant; in sudoribus, Diqiligod by Corale

82쪽

an ex univεrso corpore manarent, an tantummodo ex

aliqua ejus parte, an frigidi essent, an calidi. Adliaec

sedulo animadvertebant , quo morbi tempore ista contingerent, quaenam aliae Corporis turbae, aut mutationes illis sociae adjungerentur, utrum inde morbus levaretur, an ingraVesceret. Obscuriores, . ao penitissimas mutationes neglexerunt, in quarum porro exploratione recentiorum chimicorum,' ac medicorum studium, atque solertia plurimum profecerunt. Multa quidem de sanguinis, bilis, aliorumque humorum animalium a naturali, sanoque statu aberrati nibus in nonnullis morbis a clarissimis auctoribus

Prolata sunt. Enimvero jam pridem plures phosphas calcis in saliva eorum, qui arti itide laborant, illustris Moscati de Physica, ac de universa Medicina optime meritus in phthisi plurimum muriatis sodiae, praestantissimus chimicus Brugnatelli acidum Oxuli cum in syphilide detexerunt. Quid de urina dicam, in cujus exploranda natura adeo recentiorum chimicoruin, et praesertim Scheel, Ruellii Iunioris, Cruichshans, The nard, Fourcroy, atque Vauque lini ingenia laborarunt, ut nihil reliqui futuris investigationibus se- Cisse videanturi Quae vero quantaeque in illa ex morbis mutationest Quamobrem quanquam illorum

circulatoriam , qui ex sola urinae contemplatione morbum internoscere gloriantur , jactantiam , atque impudentiam, summopere improbare oporteat, atque

83쪽

eorum ars plurimum Vanitatis, ac vaniloquentia. pro elo contineat, tamen sententia illa non adeo ex omni parte absona ac rejicienda videtur, ut . nullum

nobis aliquando naturae morbi inditium sacere posse' arbitremur. Habet scilicet aliquid peculiare urina e rum, qui ex diabete melite aegrotant; harit urina generali hydropisia laborantium ; habet urina ra-ehiti eorum; ' habet urina podagricorum ; habet urina hydropicorum ex hae patis aegritudine. Neque vero

hic singulas humorum ex morbis mutationes recensere est animus, sed aliqua tantum exempla asserre aequum esse putavi, ut doctrinam generalem aliquo modo .illustrarem . Caeterum diversis ejusdem morbi temporisbus istae humorum secretiones et copia, et facie, et

eompositione ipsa disserre solent, quare urina, quae, inclinato jam morbo, excernitur, plerumque valde abhorret ab illa, quae aut initio morbi, aut, eodem 1am ingravescente , ejicitur. Quae cum ita sint, oportet remedium diversis modilii temporibus experiri , et solerter sis , quae inde sunt, partem detrahere, quae ad morbum, atque ad alia fortuito:adjuncta, scilicet ad animi motiis, ad cibos assumptos, ad haustos liquores, ad aeris conditionem , ad anni tempestatem pertinent . Praeterea sedulo distinguenda sunt, quae ex partium vel co sensu, vel contraria actione ab iis, qnae ex ipsius rem dii sive chimica, sive animali potestate ortum Prori

84쪽

me duxerint. Ad chimica in actionem e Xplorandam aliquando maximam opem ferre potest cliiiiii cae oratu, quae excernuntur investigatio. Ita illorum, qui ni edicantentis ex serro petitis utuntur, urina plerumque serrum continet, quod facile cognosci potest, affuso acido prussico. Verum enim Vero cum adeo implicata sit de remediorum facultatibus inquisitio, et adeo multiplex captionis occasio habeatur, idcirco neutiquam in uno alterove periculo acquiescere debemus, sed necesse est eandem rem pluries e X periri, nam quo major erit tentaminum copia, eo facilius fraudes, sallaciaeque, si quae subsint, patefient.

Hisce de ignotarum facultatum exploratione animadversis, reliquum est, ut de pervulgatarum existimatione, et judicio generales aliquas normas. brevissima oratione complectar. Tota autem ista res in eo potissimum vertitur, ut attento animo perpendantur et Auctorum diligentia , et . historiarum, quae prolatae sunt, descriptiones, atque numerus. Nam si auctores aliunde veros esse, atque solerti ingenio praeditos,

neque ullum sibi aut lucri, aut gratiae finem proposuisse constiterit; si historiae naviter expositae, si perspicuae si simplices sint; si nihil in ipsis aut ambigue scriptum sit, aut contrarie; si plurima pericula iacta suerint; si publice, aut coram pluribus ad judicandum severis hominibus; si omnia cum allata remedii facultate consenserint; si pluribus in locis

85쪽

pliares navi , cati, atqlae accurati viri eadem experti sint , nullaqile inde controversiarum carassa extiterit; si de an iam nihil eo rom, quae modo Diei tota vi, aut in istis historiis, ant in earum auctoribus d sideretur, de illari in historiarum veritate ritillus relictus erit

dubitandi locus. Tum denique illud restat, ut videamos, Utrum hac occasione auctores illi ea omnia ut sedulo experirent rar, c araverint, quae snpra de EX-

plorandis ignotis remediorum facultatibus indicavi ;qriae si accurate consecta suisse intelligamus, iacultates illas veras, penitusque probatas habebimus; at si quid hac in re aut peccatrina suerit, aut praetermissum , nec Pss Prosecto erit vitia emendare , quae vero desurit, ad extremum pri sicere. Vertim tamen animiis caveamus oportet , neque enim in hiuleis quaestionibus omnino acquiescere debemus, neque iis, quae satis perspecta sunt , nosmet abstinere , quod aliquid adhuc obscuri , atque nondum penitris enucleati contineant. Nam quamvis remedium aliquod qnadam facultate instrui longa experientia omnino constiterit, tamen vel aliquid aliud cum illa saeuitate aliquando conjunctum erit, vel ista iacultas arit

vi, ant agendi ratione disserre potest a simili potestate, qua aliud remedium praeditum est; quare duo illa

remedia non adeo aequaliter ad quendam mDi baan, arit ad qiaandam opportianitatem accomodata sint, ut nullas detur optionis locus. Verumtamen dum omnes

86쪽

industriae nervos intendimus, ut rectitas quandam remedii facultatem ex omni parte definiamus, illud quod minus persecte de illa cognoscitur, haud penitus negligendum, neque Gempli gratia si leni alvi purgatione opus sit, illud nos ab adhibenda cassia absterreat , quod fortasse ignoretur, an ipsa ad illius

morbi naturam omnium maxime conve uiat, ita ut caeteris omnibus lenibus catharticis praeserri debeat, Ex attenta omnium istorum, quae adhuc exposui, consideratione satis patere arbitror , densis quidem tenebris, magnisque impedimentis remediorum disciis plinam teneri , at multa nobis praesidia suppetere, quibus si recte utamur, et sallacias detegere valeamus , et magnum ex hoc studio in medicina sa-cienda fructum percipere . Quamobrem ex iis etiam obscuris , dubiisque rebus, , quae isti doctrina. objiciuntur multa atque maxima identidem auxilia emere possunt ii, qui ad haec studia sedulum attenderint animum. Hisce sane licet prolatas remedio in riam aes limare virtutes, errores tolIere, nova cognoscere, et omni tempore hano medicinae partem amplificare. In pervestigandis autem, atque recte deter minandis remediorum facultatibus illud, ut principio mont i, caveamus oportet, ne aut plus aequo doctrina aliqua generali confisi diligentiam in periclitandomini amus, aut sola experientia, atque eventuum comtemplatione contenti omnem generalem doctrinam

87쪽

penitus negligamus: sed danda nobis est opera, ut d pliei via eodem tempore ejusmodi quaestiones aggrediamur, quamobrem doctrinam generalem, quoad ejus fieri potest, probabilem, cum sedulis remediorum tentaminibus conjungamus . Doctrina quidem ita comparata esse debet, ut et nihil contrarii conti- .neat, et clara sit, et ex diligente, atque exquisita

plurimarum observationum collectione effecta, et ad eventuum explicationem, quam maxime accomodata. Pericula autem et numero plurima esse debent , et genere Varia , et electione opportuna, et consectione accurata, correcta, elaborata, persecta. Itaque generatim quatuor sedulo curare debemus, Primum ut ne ab aegrorum, pharmacopolarum , aut aliorum operariorum fraude, aut ignavia decipiamur; secundo ut pericula tum ex sanis, tum ex aegrotantibus hominibus itidi versis morborum generibus,et diversis cujusque morbi temporibus faciamus ; tertio ut ea, quae ipsius morbi propria sunt, aut ex partium consensu, atque Corporis, animique adversa actione, aut ex aliqua alia caussa, quae neque ad morbum ipsum, neque ad remedium pertinet, scilicet ex aere, ex hora diei, atque ex pluribus aliis, oriuntiar, ab illis quae unice a remedii actione fiunt, secernamus; postremo rit magnam adhi-heamus diligentiam, quamobrem chimicas remedi rrim actiones a potestatibiis illis, quas animales, at-

88쪽

que vitaIes nuneo pavi , accurate distinguamus. Neque vero difficile erit primum harum facultatum gemis ab altero internoscere; nam actio chimica ipsa Per se nonnisi partes, quas proxime tangit, asscit; at

potestas animalis in universi corporis partes permanat, ita tamen ut modo aperte aliquas deligere, atque petere appareat, modo obscure atque occulte; quorum

postremum dupliciter fit, vel quod abdita prorsus ratione illas asscit, qui est earum mos , qnibus vulgo 3peciscis cognomen est, vel quod partem aliquam

valide aggreditur , quae latius in universum corpus diffunditur, quare caeterae ab adhibito remedio essectae mutationes a praepotenti illa vi ita occulentur, ut remedium omnes aequabiliter assicere videatur. Praeterea cum ex usu alicujus remedii dissimiles effectus in diversis partibus aut stinctionibus existunt, ipsos neutiquam dissimilibus remedii facultatibus a tutum adscribere debemus, nam plerumque vitalis remedii potestas simplicissima est, atque istae varietates ex turbata a remedio vis vitae distributione proficiscuntur. Fostremo de chimica actione meminisse oportet, ipsam interdum ignavam omnino esse nisi vitae vi adjuvetur. Quibus omnibus si sedula na- Vetur opera, atque solertia, ut par est, adhibeatur, et nimia in commentandis novis remediorum facultatibus licentia tandem aliquando haenabitur, et ea

89쪽

riam, quae inventae demum erunt, doctrina adeo certis , firmisque sundamentis sulcietur, ut neque aetate, neque ulla unquam opinionum varietate deleatur , aut obsolescat.

SEARCH

MENU NAVIGATION