장음표시 사용
21쪽
eontradictoria sit probabilis , quia fieri potest .
quod pro una parte sint rationes graves, nulla vero ratio pro altera, vel si quidem adsit , ab alterius partis tamen rationibus enervetur , Melidatur ita , ut nihil ei roboris remaneat ad constituendam probabilitatem . Sic probabile, vel probabilius esse potest, hanc v. g. hostiam esse consecratam , non tamen hinc probabile oppositum, nempe non esse consecratam . Ne que verum est in rigore ipso frammaticali, quia ne dum nomina positiva , sed etiam compar tiva usurpari in sermone possunt , ac solent sive id. fiat proprie, sive figurate nihil attinet relate ad diversa supposita cum exclusione positivi: cuius rei exempla etiam apud Latinos aureae aetatis Scriptores inveniuntur . Vere enim
dici potest. Abel es sanctior Cain: Iacob lenior au e etsi Cain non fuerit sanctus , sed malus , dc Esau lenis, sed pilosus. a. Dictum est in disersis subjectis, quia in e
dem collectio legitima est. Recte etenim rati cinamur hoc pacto. Opinio A est probabilior, mianus probabilis ; tutior, minus tuta . Igitur Opinio A eji probabilis, tuta. Homo es sanctior. Ergo essansius: cum constet , augmentum, vel decrementum formae, quod fit in subjecto , quodque comparativo nomine exprimitur, supponere io mam ipsam iam in eodem subjecto prius positive existentem. 3. Porro additum est etiam simpliciter , ct per se ad significandum, id verum esse praecisis, seu minime consideratis. aliis circumstantiis . Nam si aut aliquod aliud verbum in antecedente adii- elatur, aut aliqua circumstantia accedat, unὸee1 positivo, vel comparativo positivum in alte
22쪽
ro extremo deduci posse videatur, illatio legia tima esse poterit. Sic si dicatur. Opinio A est probabilis e vel es tantum probabilior o vel es prolabilior: est tamen motivum grave , ac solidum etiam pro opinione opposta B: recte inferri poterit. Igitur Opinio B contradictoria est probabilis. Hoc enim modo aequipollenter dicitur . Opinio A es probabilis, aut probabilior: e ' opinio B F-μ ita es probabilis. Idem multo magis, vel saltem dicito, si , cum opiniones Gepositae schol stice a Dolitoribus discutiuntur, simulque com- Parantur, vel expresse ab iisdem assirmatur, vel ex modo censendi, ac iudicandi de ipsis, vel ex verbis relativis, quibus utuntur, vel ex natura materiae, vel ex alio capite colligi potest , eas opiniones probabiles esse. Tunc enim a positivo, aut comparativo ad positivum etiam in separ tis , oppositisque subjectis procul dubio tenet consecutio. Plura hujus doctrinae exempla Parte
NONNULLAE definitiones ad ipsius quaestionis
substantiam propius pertinentes potissimum ad Probabilistarum sensum formatae sunt . Ad illos etenim , quippe Defensores , spectat verae quaerionis intelligentiam determinare, ideoqueoninia ad eam pertinentia supponere, atque prae scribere, inter quae praecipue sunt Definitiones; ad Probabilioristas vero, quippe Aggressores, his acquiescere, & stare, atque Adversarios juxta propriam illorum sententiam impugnare. a
23쪽
PROBABILIs Mus I I. In Definitionibus rerum non semper utimur stricto, ac rigoroso definiendi more, cum id ne cesse minime sit , neque definitiones subtilius usurpamus, sed dumtaxat, ut ad rem praesentem opus est, id unum praecipue attendentes, ut verae, ac certae sint.III. In Axiomatis secundi generis minus comm nibus , ac notis , in quibus lux maior aliqua , aut firmitudo desiderari potest, ea licet non ne cessaria, ad doctrinae tamen cumulum, ac Lectorum eruditionem , completamque persuasi nem , ex Principum Scholasticorum auctoritate , quantum fieri poterit , adjicietur . Quod etiam in aliquibus peculiaribus Corollariis , &in Suppositionibus fiet , tametsi & illa ex evidente deductione , & istae ex hypothesi certae
Jam vero Scholarum Principes sunt praesertim D. Thomas, D. Bonaventura, Scotus, Egidius Romanus, Henricus Gandavensis, Joannes Ba chonus, ψkamus, Suarius, Uasquius. Sed hi duo omissi sunt, quia constat Probabilistas esse. His Doctoribus adjecimus Albertum Magnum, Alexandrum Alensem, S. Raymundum. Uerum de his hic satis. Nam in secunda Parte brevis istorum historia ad Lectorum utilitatem, Operisque illustrationem pertexetur , stimulque declarabitur , quamobrem horum tantum veterum auctoritate potissimum usi sumus. Ni
24쪽
ΜΕΤΗ. ΜΑΤΗ. DEMONsT. P.I. III V. Nihil non certum , & exploratum adhibebitur . Constat enim aliter demonstrationem esse non posse. Porro cum certum dicimus, non de uno tantum certitudinis genere intellectum v lumus, sed de multiplici, ut patitur natura diversarum rerum, quae in huius disputationis censum necessario ingrediuntur, quemadmodum apparebit . Cui etiam certum ex suppositione , vel nostra, vel Adversariorum addendum est. Et intelligitur potissimum in iis, in quibus demonstrationis fundamentum , ac robur continetur ;nam in aliis, quae ex abundanti afferuntur, nomnulla fortasse incerta esse nihil refert.
In toto ere omnes quidem Probabiliorista-Tum responuones, evasiones, oppositiones praeoccupatae , & explosae sunt , ut Lector anima Vertet, non tamen omni modo, quo potest, &quo in vulgaribus Libris fieri solet quid enim confert λ cum praesertim multa inibi incerta sint λ sed tantum demonstrative , idque ne a rigore Mathematico recedamus. Quod etiam in causi est , cur in consutandis multiplicibus Advers riorum hallucinationibus neminem speciatim iris digitemus, aut exagitemus. Non enim cum aliquo res nobis peculiariter est, quippe non Critici, aut Scholastici, sed Mathematici sumus. V I. In hoc opere multa fortasse a nobis dicta, aut saepius, quam oportebat, replicata sunt, quae pr pterea omnino omitti poterant. Sed hoc factum,
25쪽
i4 PROBABILIS MUS tum ad Doctrinae Methodum, amplioremque rex demonstrationem, tum ne minus periti aliquid ad perfectam quaestionis intelligentiam, ac solutionem desiderare possent. Haec omnia Docti
res poterunt praeterire. Quod si vero contra alia
quibus quippiam desiderari videatur, id in altera operis Editione apponi poterit.
CONTROUERSI IE STATUS. QUAE Ri R. An cum de sola actionis bonit
te, aut pravitate, seu de licito, vel illicito agitur, liceat inter duas oeiniones in conspectu postras, quarum altera legi, altera libertati s veat , & vel utraque sit aeque probabilis, vel f vens libertati tantum probabilis, favens vero legi probabilior: an inquam liceat, ac sine peccato
eligi, & ad praxim deduci possit tum probabilis libertati favens, relicta seque probabili favem te legi, tum etiam tantum probabilis favorabilis libertati, dimissa favorabili legi probabiliore. Hic est verus, & genuinus quaestionis sensus, quem hic in limine universe proposuisse sufficiat,
ut iis, quae dicenda sunt, aditus aperiatur. Nam in calce primae partis iterum cum omnibus necessariis modificationibus, exceptionibus, limitationibus diversimode proponetur, atque evolutis prius analytice omnibus aliis peculiaribus quaestionibus, in quas resolvi potest, ad purum, praecisumque contentionis filum revocabitur.
Itaque probabilismus duas partes habet , seu duas Quaestiones involvit. Altera. An lieeat sequi opinioneis probabilem libertati faventem in conflictu aeque probabilis laventis legi, seu tutioris.
26쪽
Altera . An liceat sequi probabilem, stantem pro libertate , etiam in conflictu probabilioris stantis pro lege, seu securioris . . Qui utrumque assirmant licitum Probabilistat, qui nesant licitum Probabilioristae vocantur . Quare isti in hac lite Aggrestares, & oppugnatores, illi Defensores sunt. a . a per Iam vero Argumenta Probabilistarum ex his Con. q.
universim locis eruuntur,1 Ex Permissiua Ecclesiae approbatione 2 Ex Scholae Doctrina, ac Praxi. 3 Ex Prudentia operationis. 4 Ex operationis securitate. 3 Ex Incertitudine Praecepti, quae in rebus ad probabilismum spectantibus continetur.5 Ex Defectu in his rebus existentiae Legis obligantis. Ex. Defectu saltem sussicientis promulgationis .
8 Ex Ignorantia invincibili. 9 Ex Possessione libertatis.1o Ex Suffcientia moralis persuasionis ., II Ex Submissione proprii Iudicii alieno i dicio ista Ex Paritate in speculativis. I3 Ex Paritate in rebus Fidei. 14 Ex Defectu existentiae Praxepti ad Prob biliorismum obligantis .is Ex Desectu saltem sussicientis promulgationi ejusdem Praecepti. I 6 Ex onere certae probationis , eiusque tin men defectu in Adversariis.1 Ex Absurdis. Haec omnia negant, & contraria statuunt Probabilioristae, ac multis tum ab Auctoritate ,
27쪽
16 PROBABILIS MUS tum a Ratione Argumentis rem conficere nituntur, uti in 'tertia Parte apparebit, ubi universa, nullo dissimulato, brevissime demonstrative diluentur.
Atque haec in vestibulo indicasse sit satis , nam in quaestionis Analysii in fine, ut innuimus, reponenda, iterum exponentur ne ea, quae in Definitionibus , Axiomatis , & suppositionibus fuse dicenda sunt, Lectoribus disparata , atque impertinentia videri possint, sicque taedio in
legendo, atque impatientia assiciantur. Etenim ita admoniti eo respicere, atque collineare universa, & singula cognoscent , ut omnia lauciatorum Argumentorum Capita, eorumque singula, istorum ope, ad justam demonstrationem pro
Eosdem porro Lectores omnes, sed praesertim Mathematicae Μethodi ignaros etiam , atque etiam precor, primum ne his Argumentis auditis , quibus probabilistae passim utuntur, quaesti nem de Probabilismo, quo modo vulgo fieri solet, statim a me agitatam putent . Ita namque illam in hoc opere transformatam invenient, ut vix ejus faciem agnoscant . Deinde ut pacato animo , atque ab omni partium studio prorsus vacuo attente, ac patienter legant. Tandem' ut iudicium sustineant, donec totum opus a capite ad calcem, eollatis inter se se omnibus, & quidem saepius, evolvant. Nisi enim ita faciant, aequam procul dubio sententiam ferre non possunt. DE
28쪽
est in se. quod est conforme rei , uti Ι. Fassium contra , quod est difforme rei, ut est
in se, seu non conforme. Unde falsitas in conformitatis negatione cO sistit.
I. ITERITAs duplex assignatur, Metaph DV ea, δc tisica . Prima est rei conformitas cum suo Exemplari, quod nihil est aliud, quam Idea rei Archetypa,
quae extat in mente DEI . Itaque Metaph ce, eX. CR. verum aurum est, quod est hujusmodi in re ipsa, cujusmodi in suo Exemplari repraesentatur. Res omnes hoc pacto, & verae, & aequaliter verae sunt, cum unamquamque suo Exemplari seque persecte congruere necesse sit. a. Veritas segica est conformitas actus memtis, seu cognitionis nam alia Veritas signi, &proinsitionis hic ad rem non facit cum obiecto cognito. Itaque si actus conformatur objecto, ut in re existit , verus, secus falsus est . Et haec dicitur veritas objestiva, de qua loquitur Philosophus 4. Metaphys cap. 7. quando dicit, Ue rum Use, cum dicitur esse quod es, vel non esse, quod non est . Est & alia Veritas , quae tantum
29쪽
subjectiva, & apparens dici potest, & haec sstit
in conformitate actus mentis cum re, non quidem ut est in se , sed ut esse iudicatur secundum motiva rationabilia. Prima continet cem titudinem , secunda potius probabilitatem , de quae infra loco suo . Veritas , & certitudo rerum etiam objectiva sumpta formaliter, scilicet
pro nuda conformitate actus mentis cum re, non
in re ipsa, sed potius in mente est. Definitiones' praefatae non de Metaph ica , sed de Logica Veritate, ac Falsitate objectita intelligendae sunt. Cor. Hinc veritas, & Llsitas formaliter in in-di Visibili consistit . Nam falsitas in negatione ai per consistit: a Negatio vero in indivisibili: b Def. a. & Oppositorum eadem est Lex, ac Disciplina. e b per Quapropter formaliter aliquod non eu magis, Gn. 7. Vel minus verum, aut falsum alio. c) per Can. 6. SCHOLIUM. ADDITUM est formetliter, quia materialiter, re radicaliter, ut Schola loquitust, aliquid alio
magis, vel minus verum esse potest, quia vertiatas hoc modo sumpta, praeter explicatam conso mitatem, continet etiam quamdam exigentiam infallibilitatis, S. immutabilitatis, ob quam reSuna alia verior esse potest. Ita magis verum est DEUM existere, quam Creaturam, masis verae sunt Fidei veritates, quam Mathematicae ipsae. Caeterum veritas Iormaliter considerata, nempe pro sol la illa actus conformitate, in indivisibili consistit. I I Ι. Evidens est,. quod suammet claritate ita lucet per sese, M alixer arearere, aut percipi non possit.
30쪽
MgTH. MATH. DEMONsT. P. I. IstI U. Certum , quod aliter se habere non potest , cuique mens firmiter adhaeret , eoque perfecte
Omne evidens est verum , & certum , non vero vicissim omne verum, aut certum est evidens , quia Fidei daemata verissima , & certi Rssima, sed non evidentia sunt. Item omne Verum est certum, & vicissim . Nam verum aliter se habere non potest , eique mens firmiter inhaeret, & eo determinatur.
Incertum, quod determinationem non causat, quodque aliter se habere potest , seu quod neque est certo verum, neque certo falsum. Unde etiam incertitudo in negatione consistit.
VERUM , certum , evidens quandoque pro eodem sumuntur, quamquam inter se duplici discrimine discernantur . Nam primo senabent ut superius , & inferius , quia omne evidens est verum, & certum; non vicissim. a 3 Deinde Uerum stricte significat consormitatem actus cum re t b) Evidens rei clari- 'tudinem: e Certum mentis adhaesionem, atque determinationem. dy
Porro Veritas , Certitudo , & Eoidentia obj sep siva topice sumpta multiplex est, nempe Fidei , Thesiosica , Metu sca , seu etiam Mathemm alica , PH sca , & Moralis. 6