Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1764년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Examinatores non solam respiciant scientiam, sed&ceteras expendant animi dotes eorum , quorum habilitatis ad exercendam animarum Curam perieulum

faciunt, ut aliter latum ab illis judicium , elarius adhuc , & expressus, quam in praedicta causa Abulensi secerat, nullius esse roboris, postea dixe mi, 8c inde consecutam Ecclesiae Parochialis eollationem irritam atque inanem decreverit, sicuti assirmat Fagnanus in Cap. Eam te, de aetat. Ο qua ἰit. num. Is .inquiens: Orta dubitarione, an sicut Episcopo, ct Examinatoria bis semul iunctis Concilium Tridentinum cap. 18. sess. 24. committit examensetentiae, se etiam eommittar eisdem simul examen morum, O prudentiae , ita

ist, s examen aetatis, morum, er erudentia factum fuerit a suo Episcopo , concursus si nullus : i Die 2. Augusti Ibo . sacra Congregatio censuis, s Examinatores non retulerint idoneos, quoad omnes qualitates, prout Concilium re quirit, nullum esse concursum. De qua rei videri etiam possunt Uentriglia ἰημ-ἰ Eccles pari. Σ. annot. s.' I. num. 46. m seq. Lotter. de re Bense. lib. a. qis . 3I. num. 98. Rota derisc. 299. num. I. seq. coram Cavalerio. Cumque de

his jamdiu antea nobis compertum esset, idcirco postquam supremi Pomtificatus solium conscendimus, in nostris litteris encyclicis diei et . Decem bris 17 2. quae editae sunt in nosm Bullario rom. T. & sunt 68. juxta oridinem editionis, ad universos Ecclesiarum Antistites datis reprobavimus abusum, alicubi inolescentem, quod in concursibus ad Parochiales, Synodales Examinatores de sola litterarum peritia suffragium serant, nec cetera considerent, quae ad animarum mimen rite obeundum sunt necessaria: aememoratas saerae Congregationis Concilii sanctiones commendantes , dixi. mus , Io. Idque probe noscens Congregatio, ejusdem Concilii interpres , pluries edixit, Examinatores se deesse muneri, se doctrinae tantum Iudices essent, .re inquirerent, qui prae aliis, probitate morum, laboribus, praesito antea Ee.clesiae obsequio, ceterisque dotibus, ad Osscium Parochi cumulate obeundum ne seriis, essent idanei commendabiles. 1

IU. Porro Examinatores sua suffragia ferre debent , priusquam a loeci examinis discedant , & ab Episcopo , ejusve Vicario sejungantur e quod

recte notat Barbosa ad eis. cap. 18. ses. 24. . num. II 3. Nec quidquam

resert , an suffragia secreto , vel palam serantur ; eum nihil de hae refuerit a Tridentino sancitum: quod ad Cardinalem Gabrielem Palaeotum, primum Bononiensem Archiepiscopum , rescripsit sacra Congregatio Conisellii , addens tamen, congruentius sibi Videri, ut Examinatores secum inisvieem suffragia communicent, & deinde .jubeant Notario, ut in Acta reserat , Titium ex. gr. esse approbatum , Sejum reprobatum ; quae omnia discimus a Fagnano in Cit. Cap. Eam te , num. I 6. er I7. de aetat. σqualis. At nihilominus Bononiae antiqua viget consuetudo , ut vota ab Examinatoribus dentur secreto per albos , & nig os lapillos , in urnam conjectos , teste Francisco Leone Thesauri For. EGies para. a. cap. 18.

V. In hoc examinatorum iudicio nullae sunt partes Episcopi , vel Uiacarii, Dipiti su by c,o le

192쪽

L I B. IV. CAP. VIV Issearii, qui Episcopi loco examini assistat , nisi sorte Examinatorum vota

snt paria, aut singularia: tunc enim integrum erit Episeopo, vel Vieario, eui voluerit, accedere, juxta Trideminum eodem cap. I 8. Omnes , qui descripti fuerint, examinentur ab Episcopo, sue, eo impedito, ab ejus me stis Generali , atque ab aliis Examinatoribus, non paucioribus, quam tribus equorum votis, s pares, aur singulares fuerint, accedere possit Episcopus, via Vicarius, quibus magis videbitur . Quocirca, cum a sacra Congregatione Concilii anno is 3. quaesitum suisset.' Utrum Episcopus, vel Vicarius haberent votum decimum in v probando examinatos ab Eominatoribus in se mdis deputatis . eadem censuit, babere ς β Examinatores fuerint pares, aur gulares in votis suis, lib. I. decretori pag. Is 8. At, sicuti ab Examinat ritas suffragia serenda sunt, statim peracto examine : ita etiam in eve tu, quod Episcopus, aut ejus Vicarius alicui accedere possit, coram iisdem. Examinatoribus explicare debet , cuinam accedat , cum id pertineat ad

examinis complementum: Ga ira para. p. cap. a. num. s8.

VI. Prolato ab Examinatoribus judicio, Parochialem Eeelesiam uni ex

approbatis esse conserendam, diserte Tridentinum edixit: Non cuiquam aureia, quam Mni ex praedictis examinatis , o' ab Eraminatoribus approbatis,

iuxta supradictam regulam, de Ecclesa provideatur . Verum , cum idem Tridentinum simul definiverit , ex pluribus approbatis illi esse conserendam , qui magis idoneus reputatur ' statim oritur quaestio , an ejusmodi iudieium de majori habilitate, seu supra ceteros approbatos pristantia, ad solum spectet Episcopum, an etiam ad Synodales Examinatores. Sed adeo luculenta sunt verba, quibus Tridentinum renuntiare digniorem, inter approbatos, solius Episcopi judicio committit, ut mirum nobis videatur, aliquos reperiri Doctores, qui id iuris adscripserint Examinatoribus: Peracto

deinde examine , ait Tridentinum , renuntientur quoteumque ab his id ei iudicati fuerint , aetate, moribus , prudentia, aliis rebus , ad vacantem Ecclesiam gubernandam opportunis , ex bisque Episcopus eum eligat , quem ceteris magis idoneum iudieaveris . Tridentino adhaeut sacra Congregatio, ejusdem interpres, quae anno II 73. ab Episcopo Patavino ad hune m dum interrogata: Licet Hare Concilium Tridentinum cap. I 8. sus, Io mxur, nihilominus Examinatores Patavini praetendunt , ad eos etiam spectare eligere magis idoneum ex tuis , qui fuerint approbati in examine concursus ais Paraehaatis vacantes, m non ad Episcopum , contra Hara verba ipsus Concilii. suaνe nomine ordinarii Patavini, Dominationibus Vestris Illuserismmas humiliteν Juvlicatur, tit suis ιitteris ipse meaνis Generati, m Examiamatoribus explicιιe declarent , quaenam in easu supradιcto fuerit Concilii semsentiae rei pondit: id ad res non spectare: lib. I. decreron pag. IIo. Quod iterum nos declaravimus. & confἰrmavimus in praefata nostra epistola enis cyeliea r I. ubi diximus.' Absoluto examine, ut cuique satis compertumas,' tantummodo potessas Examinatoribus renuntiandi quotquot regendae E cloae idoneos iudic erisι, resemata uni Episcopo electione dignioris . Non

193쪽

165 DE STNODO DIOECES AN A

negamus tamen, posse Episcopum, si velit , antequam digniorem ex apis probatis renuntiet, quo cautius agat, Examinatorum consilium exquirere: quod recte perpendit Ventriglia in prax. rer. Ecc . para. Σ. annot. s. g. I.

VII. Haee de Parochialibus , quarum collatio ad Episcopum pertinet. Sed, cum Tridentinum eod. cap. I 8. sanciverit, etiam ad vacantes Ecclesias Parochiales juris patronatus Ecclesiastici, indicendum esse concursum, &digniorem, ex approbatis, a Patrono praesentandum Episcopo ; alia hine suboritur quaestio, cujus nimirum tunc sit judicare, quinam ex approbatis ab Examinatoribus sit dignior . Verum hanc quoque quaestionem dirimunt verba Tridentini , aperte concedentia Patrono jus designandi magis id neum : Si vero iuris patronatus Ecclesiastici erit, ac insitutis ad Episcopum. non alium, pertineat is, quem Patronus digniorem inter probatos ab Examinatoribus iudicabit , Episcopo praesentare teneatur , ut ab eo instituatur. Sed, quamvis Tridentini verba adeo perspicua sint, ut nullum dubitationi locum relinquant, attamen Abbas Sanin Cucufati dioecesis Barchinonensis anno Is 73. conquestus est apud sacram Congregationem Concilii. quod in concursibus ad Ecclesias Parochiales sui juris patronatus Ecclesiastici, Ex minatores sibi ius usurparent renuntiandi digniorem inter . eos , . quos apri probaverant. Abbatis querelas, & sacrae Congregationis sententiam lib. r. decretor. pag. I 57.-descriptam lmimus: Examinatores Srnodales non fere. hant tantum iudicium super idoneitate concurrentium, sed apertum iudicium ferebant super maiori idoneitate inter eos , quos approbaserant ut idoneos zsupplicaυitque s .abbas Cardinalibus Congregationis, ut dignarentur, suae injdemnitati providendo, ordinare Discopo, ut facerer m curaret, quod Examiis natores in hujusmodi Beneficiis patronatus Ecclesiassici approbarent tantum idoneos, m relinqueretur Iocus Patrono eligendi digniorem, quem ipse Episeo. pus insiluere debet, oe tenetur. Et sacra Congregatio censuit, non pertinere ad Examinatores iudicare, quis magis idoneus sit ; m si Parochialis sit iuris patronatus Ecclesiastet, oe institutio ad Episcopum pertineat, facultatem iudicandi digniorem inter idoneos, approbatos ab Examinatoribus, spectare ad Patronum Ecclesiasticum, oe Episcopum teneri instruere eum , quem dictus P . tranus digniorem judicaυeris, ipsi Discolo praesentaserit.

patronatus Eccis siet , m institutio ad Episcopum pertineat e nam, cum in stitutio, non ad Episcopum, sed ad alium pertinet, electionem dignioris non ad Patronum, sed ad Episcopum spectare, voluit Tridentinum o Cum υero institutio ab alio , quam ab Episcopo, erit facienda, tunc Episcopus solus ex dignis eligat digniorem , quem Patronus ei praesentet, ad quem .nstituita spectat. Quod quidem decretum adeo religiose eustodiendum censuit sacra congregatio Concilii, ut etiam suando institutio pertinet ad Papam, eo quod Ecclesia Parochialis vacaverit in mensibus Sedi Apostolicae reservatis, facultatem designandi digniorem ex approbatis, non Patrono Ecclesiastico,

194쪽

sed Episcopo eompetere, dixerit, apud Garciam cit. pari. s. cap. 2. num. 272. seq.&. Barbosam de potest. Paroctu pari. I. cap. 2. num. I 27. ubi

insuper ab eadem sacra Congregatione decisum refert, quod, si Ecclesiam Parochialem juris patronatus Ecclesiastici vacare contingat in mensibus P pae reservatis, ad totum ordinarium pertineat indicere concursum, renum tiare magis idoneum, atque haec omnia ad summi Pontificis Datarium referre, nulla prorsus habita ratione Patroni Ecclesiastici : quocirca jure aemerito dixit Navarius ora H. iurepatronatus , Patroni Ecclesiastici iura multum , post Tridentinum , imminuta esse, & limitata . Hoc ipso

anno I 746. quo hasce nostras de Synodo lucubrationes, plures ante annos exaratas, expolimus, tres, quae hue pertinent, quaestiolaes nobis decide das: proposuit Archiepiscopus Florentinus. Primo, an Patronus Ecclesiasti ineus, etiam in soro externo, teneatur ad vacantem Ecclesiam Parochialem praesentare magis idoneum, seu digniorem ex approbatis ab Examinatoribus .i Ad quod indubitanter teneri respondimus, utrumque enim serum rein spiciunt enuntiata Tridentini verba eap. I 8. suem Patronus digniorem inteν probatos ab Examinatoribus iudicabit, Episcopo praesentare teneatur. Secundo quaesivit, an Episcopus acquiescere debeat Ecclesiastici Patroni judicio, di quem iste tamquam digniorem praetentaverit, instituere Ian potius investigare, num Patroni judicium fuerit rectum, & rationabile. Cui inter. rosationi satisfecimus, hac adhibita distinctione: aut ex approbatis ab Exa. minatoribus nullus est, qui de Patroni iudicio conqueratur, suamque querelam ad Episcopum deferat,' aut inter eos reperitur, qui illud injustum siisse contendat, & hac de causa ad Episcopum provocet: in primo casu, non debet Episcopus indagare, an revera, inter approbatos, dignior ille sit quem Patronus praesentat, eum Concilium Tridentinum hanc indaginem Episcopo non commiserit, sed, instituendum edixerit, quem Patronum tam tuam digniorem praesentaverit: in altero autem rerum eventu debet Epi. copus Iudicis paries assumere, & diligenter disquirere, an rectum fuerit indicium, a Patrono latum de sui praesentati meritorum, supra reliquos en approbatis . praestantia. Terito loco sciscitabatur, an ab Episcopi, in hujus generis causis, sententia, qua , ex litisantibus unum digniorem pronuntiat,

appellatio ab alio interposita , i qui in iudieio succubuit , admittenda sit tantum in devolutivo, an etiam in suspensivo. Ad quod eum distincti ne pariter duximus respondendum e aut enim judicium Episcopi est comsorme judicio Patroni, ita scilicet, ut ille idem ab Episcopo magis idoneus

pronuncietur, quem, tamquam digniorem , Patronus antea praetentaverat

& tune appellatio admittenda est icitum in devolutivor aut iudicium Episcopi discrepat a iudicio Patroni, siquidem non illum , quem Patronus pri sentavit , sed alium ex approbatis digniorem declarat , dc interposita ab hac Episcopi sententia appellatio, admittenda est etiam in suspensivo; n que ullus est de Beneficio instituendus, nisi post aliam sententiam prose rendam 3Iudice, ad quem appellatur I atque interim vacans Ecclesia Pam Diuitigod by Cooste

195쪽

mehialis erit ab monomo administranda: quq uberius explanata leguntur in nostris litteris ad praelatum Archiepiscopum datis hoc ipso anno I 746. t pis Florentinis impressis, &in secundum tomum nostri Bullarii insertis num.

4. in ordine.

IX. Haee quoad Ecclesias Parochiales juris patronatus Ecclesiastici. At, si sermo sit de Eeclesiis Parochialibus juris patronatus Laicorum, ad eas non

requiritur examen per concursum, sed sat est, ut praesentatus a Patrono,

idoneus reperiatur ab iisdem Examinatoribus in Synodo deputatis o quia Riuris patronatus Laisorum fueris, s pergit Tridentinum , ) dissaι, qui a Pa-srono praesentatus erit, ab iisdem deputatis, ut sura , examinari, er non nias idoneus repertus fuerit, admitti. Dubitabant olim Doctores, an idem It

tuendum seret de Ecclesia Parochiali, quae sit iuris patronatus mixti , hoc est partim Ecclesiastici, partim Laicalis: & sacra Congregatio Concilii dies. Februarii Iclao. ne jura Laici, ob consortium cum Ecclesiastico, ulla ex parte laederentur, declaravit, neque ad eiusmodi Ecclesiae collationem M. cessarium esse examen per concursum , ac proinde etiam ius patronatus mixtum hae postrema parte Tridentini decreti comprehensum censuit, sicuti testatur Barbosa cinisc. uum. I 26. Potest nihilominus evenire, ut conis cursus institui debeat etiam ad Ecclesias Parochiales juris patronatus Laie rum: nam, si ab uno, aut pluribus Patronis Laicis , gaudentibus aequali jure, plures ad vacantem Ecclesiam sint nominati, & Episcopo praesenta4ti , neque ullus ex praesentatis retulerit a Patronis plures voces, quam materi; tenetur Episcopus indicere concursum inter eosdem praesentatos, ataque illum eligere, quem, ex approbatis ab Examinatoribus , iudieaverte magis idoneum: quod pariter a sacra Congregatione Concilii deeisum in.

fert idem Barbosa num. I 46.

X. Ius eligendi digniorem in singulis enumeratis casibus, competens Eis piscopo, vacante Sede Episcopali, transit ad Capitulum Ecclesiae Cathiar

iis, ad quod tota Episcopi jurisdictio devolvitur I sed a Capitulo transseris

tur in Viearium Capitularem, quem ex Tridentini decreto sus-cap. IS de reform. intra octo dies ab habita notitia vacationis Ecclesiae, tenetur eis ligere. Uigebat olim opinio permittens Capitulo aliquam jurisdictionis partem sibi reservare . Eapropter , cum olim institutus fuisset eoncursus ad quamdam Ecclesiam Parochialem, & Iis excitata fuerit inter Capitulum, &Vicarium Capitularem , cuinam ius competeret renuntiandi magis idoneum; sacra Congregatio Goncilii die I 8. Novembris I 6s I. lib. Io. dere ror. pag. Is s. GV Isb. censuit, spectare ad Capitulum, quia in deputationeVicarii id juris sibi expresse reservaverat . verum, eum Postea eraevalu rit sententia opposita , & iam communiter Doctores sentiant , intUrum non esse Capitulo , ne minimam partem quidem iurisdictionis sibi reservare, sed totam, quam habet, conserre debere Vicario Capitulari, quod nos insinuavimus lib. a. cap. 9. & pluribus probant Fagnanus in Cap. His vae, num. 7 I. de majori . ' obed. & Marchett. de Vicario Capitu,ri para.

196쪽

L I B. IV. CUR VIII. risa. tis. I num. 27. etiam sacra Congregatio e priori sententia reeessit, aliud.

que judicium tulit in alia simili controversia. Vacante Ecclesia Cathedrali Elven. indictus filii concursus ad quamdam Ecclesiam Parochialem. Conis cursus, ut moris est in regno Lusitaniae, habitus suit coram Capitulo. Lis subinde vertebatur inter Capitulum, & Vicarium Capitularem, super jure eligendi digniorem ex approbatis; quod Capitulum, ea potissimum rati ne, sibi altruebat , quod scilicet in vicarii deputatione, ejusdem jurisdictionem coarctasset. Re delata ad sacram Congregationem Concilii , haec die I. Decembris I 36. jus, de quo disceptabatur, asseruit Vieario, cujusjurisdictionem, ceruuit, nequaquam potuisse a Capitulo limitari.

197쪽

DE GERENDIS IN SYNODO.

De PublIeli supplicatsanibus , Missis , AJlocutionibus, Sermonibus , siclamationibus. Constitutam ab Episcopo diem, qua suam Synodum celebrare vult, die Epiphaniorum, vel Calendarum Ianuarii , Cathedrali in Ecclesia esuggestu indici & promulgari, atque Calendario , quod in singulos annos confici solet, adscribi, statuit S. Carolus Borromaeus in Concilio Provinciali Mediolanens IV. pan. Act. EccI. Mediol. pari. I. past I77. Et in Concilio Provinciali V. pari. 3. ibid. pag. 276. Parochis praecipit, .ut per mensem , ante statam Synodi diem, quinta quaque seria Missam celebrent de Spiritu Sancto, aut, pro diversitate temporum , Orationem saltem de Spiritu Sancto in Missae sacrificio recitent; populumque hortentur, ut die L mi innico, Synodi diem antecedente, Vere poenitentes & consessi sacram Communionem sumant' hoc praecipue precantes, ut, quae ad eorum salutem pertinent, Dei auxiliante misericordia, per Epileopum in Synodo diligenter, sancteque agantur . Haec, aliaque ante Synodum , tam in civitate, quam in dioecesi facienda magis: iahuc accurate minutim descripta leguntur in appendice ad Synodum. Amerinam , anno IS9s. habitam a celebri ejus urbis Episcopa Antonio Marix Gratiano , cap. I II.

II. Synodali celebritati triduum , veteri ritu, praestitutum esse, idem S. Carolus eis. Ioc. pag. 278. amrmat, & pontificale Romanum tit. de ordine ad Duodum, tribus sessionibus illam absolvi solere, ait ' quamvis utrobique addatur, fas esse Episcopo, pro rerum gerendarum ratione, Synodum ultra triduum protrahere. Quid autem singulis diebus agendum sit, nostrans erit hie exponere. Prima die SFnodi Pontifex summo mane Cappam indutus, ab tini-sso Clero cum Superpelliciis comitatus, ad Ecclesiam pergit o paratur in sede o celebrat Missam de Spiritu SanRO, O' praebra Clero sacram Communi nemo verba sunt Pontificalis Romani cit. Ioe. Eodemque ritu, post ultimam sessionem, esse Episcopum a Ciero associandum, cum ab Ecclesia se domam recipit, in eodem Ρontificali inferius praescribitur: Tune omnes pariter surgentes , Pontificem , Cana indutum , cum Superpelliciis ad domum reducunt. Hic porro Clericorum , Episcopum associantium, comitatus spe ciem quamdam praesesert Processionis r nec sicubi, ut in dioecesi Neapoli

tana

198쪽

C P. I. . . , ITItana, alia fieri solet selemnis Supplicatio, seu Processio, eum nulla re pse descripta appareat in Actis Synodi Dioecesinae, anno I 69 . celebra. tae a Iaccho Cardinali Canielmo , neque in Actis alterius Synodi anno 1 26. habitae a Cardinati Franciseo Pisnatello, Neapolitanis Archiepisco. pis V nisi sorte ideo non reperiatur descripta in Actis Synodalibus , quia pridie habita fuerit, quemadmodum, sua aetate, Neapoli fieri consuevisse, asserit Gavantus in praxi pari. a. sess. I. annor. I. Ceterum, quidquid si de contraria consuetudine , in hac, aut illa peculiari dioecesi vigente, communi usu receptum est, ut prima Synodi die ab Episcopo, & universo Clem publica instituatur Supplicatio, seu Processio per urbem; quod & faeienis

dum praescripsit S. Carolus Borromaeus D .ue. & factum a S. Francisco Saleiaso lib. 3. cap. IO. num. 3. narravimus, quorum exempla satis superque sunt ad firmandam regulam, ad quam omnes consermare se debeant. Ejusmo,

di Processionem instituendam, post celebratam ab Episcopo Missam , ut dum ea celebratur, commodius possit Clerus in Ecclesia congregari, ait Gavan. tus eis. Ioc. sed S.Carolus Borromaeus illam, ante Missam, peragendam dicito Primo Smodi die E Icopus, Processione solemni primum peracta , misi faerifrium celabret. Quilibet, quoad hoc, suae Ecclesiae consuetudinem se. Ehetur , modo Missa non omittatur , quam Synodalibus semper praemitisti consuevisse, vel ex ipsis colligitur, quae seculo v I. conficta creduntur, Gestis de Xysti Romani Pontificis purgatione, & Polychronii Hierosolymitani Epistopi accusatione, ubi cap. 8. cum Synodus Hierosolymis, certe, prout moris erat, celebrata fingatur, dicitur e Feria prima celebrarie sunt Musae a Casio Episcopo, qui Hrectus fuerat a XVio Episcopo, Coepiscopis suis, vel a Duodo : apud Coustant in penae ad tom. I. epis. Pom .

III. Itaque, sive ante, sive post Processionem, debet Episcopus Missam sacere de Spiritu Sancto, & porrigere Clero sacram Communionem, quam, acceptis Stolis rubeis, etiam Sacerdotes sument, qui sorte ea die non celebraverint. In Pontificalibus editis ante Clementem VIII. uti observat Ioseph

Catalanus in notu ad Pontificale Romanum rom. tit. s. a. num. s. non te.

gimus, Missam celebrandam , sed audiendam ab Epit por Pνιωa autem dia Concilii, seu Gnodi, mane conrueniunt Sacerdotes , o Clerici universi in Ecclina , in qua debet Concilium , seu SFnodus eelebrari, ubi Pontifex momaudit . Sed quod ita olim fieret, non abiblvit Episcopos ab obligatione per se ipses celebrandi, quam illis imponit recens Pontificale, quod pro diit ausioritate Clementis VIII ubi Episeopo, & non alteri, dicitur: ει-οιαν in sede, celebrat Missam de Spiritia Sancto. Nec satis est, ut Epist pus Missam privatim faciat; sed omnino decet, ut solemni ,& Pontificali ritu eelebret e squidem S. Carolus Borromaeus in Concilio Provinciali Me. diolanensi IU. pant. 2. tit. suae pertineat ad sanctissimum Misse sacrificium ,

pag. Is 2. dies enumerans, quibus Episcopus Patriam monimensis, συete. ri riruum , ceremoniarumque Romanarum Codice , eoque comprobato , sacra

199쪽

i 1 DE SI NODO DIOECE SANA

mysteria solemni celebritate, & Pontificio apparatu perficere debet, primam quoque Dioecesinae Synodi diem inter illas recenset. IV. Seeunda Synodi die, mos est, inquit Gavantus cit. prax. pari. a. sessa. num. 2. ut unus ex Canonicis Missam solemniter saeiat pro Deiansit, . cui Episcopus assistit, eaque peracta, Stolam, & Pluviale nigri coloris as. sumit, &consuetas orationes recitat pro Defunctis, post quas, vestes nigras in rubeas mutat, & accepto Pastorali baculo, ad sedem Synodalem ascendit. Tertia demum die unus pariter ex Canonicis Missam celebrat de

Sanctissima Trinitate, addita Collecta in gratiarum actionem: Episcopus astat indutus Stola, & Pluviali albi coloris. Missa absoluta, rubea accipieindumenta, ad consuetam sedem se confert, ultimae sessioni praesidet, &Synodo finem imponit. V. Post ultimam sessionem, alia fieri solet Supplicatio, seu Processio, minus tamen solemnis, intra, vel circa Ecclesiam, quod Gavantus pag. 4o. monet; qua absoluta, Episcopus consueto ritu, Clem, & populo benedicit, & quadraginta dierum Indulgentiam impertitur. Quo tamen uberiorem Ducium e Synodi celebritate singuli capiant, solent Episcopi, saltem eum primam agunt Synodum, Indulgentiam plenariam a summo Ponti flee, sub consueta formula, illis impetrare, qui una, ex tribus Synodi diebus, E clesiam Cathedralem visitaverint. Cetera, quae ad preces in Synodo rectistandas, aliasque lanctiones peragendas pertinent, legenda sunt in Pontificali Romano; & antiquiora quaedam monumenta, hanc eamdem materiam respicientia, videri possunt in Appendice Concilii Sal unstadiensis tom. p. Collectionis Coneiliorum Lab i-488. apud Martene de antiqtiis EeHesarisibus tom. 3. lib. cap. 34. num. 39. 3c apud Catalanum ad Pontificati R manum in Append. ad ordinem celebrandi bnodum.

VI. Vetus institutum est , ut Episcopus in Synodo brevi , gravique sermone Clerum alloquatur, & de iis admoneat, quae in illo eorrigenda deprehenderit ; quod saltem in postrema sessione omnino fieri , voluere

Patres Concilii Mediolanensis V. cit. pari. 3. pag. 279. Discopus antea , quam S odum dimittar, sermonem habeat, paternis monitionibus plenum, σdim; ni aecommodatum. Hujus admonitionis antiqua formula, sub nomiane Inqui itionis, extat apud RVinonem Abbatem Prumiensem; aliaque os eurrit in Pontificali Romano, ex variis Conciliorum deeretis, Pontificiis sanctionibus, & SS. Patrum sententiis concinnata. S. Carolus Borromaeus ad sublevandos Episcopos , qui concionibus habendis assueti non sunt , quasdam elucubravit, atque a suo quarto Concilio Provinciali approbatas edidit admonitiones , in qualibet Dioecesina Synodo legendas , quae cominpendiosam atque exactam Clericalis vitae disciplinam, & vivendi rationem continente pag. I 8 I.)pro libito suo unusquisque Episcopus addat, or detrabat, prout Ecclesiae suae ciero, pro temporum ratione, utile esse videris. Alias insuper . & uberiores admonitiones idem S. Carolus evulgavit in sua tertia Synodo Dioecesana , quae insertae sunt Actis Ecclesiae

200쪽

L I B. V. C A P. I. 173Mediolanens spart. χρ9. Ex his quilibet Episcopus ea seligere poterit, quae suae Ecclesiae, pro loco, & tempore, magis accommodata judicaverit, aliaque addet, quae Spiritus Sanctus dabit ei eloqui. VII. Mirabitur sortasse quispiam , in praelata admonitionum formula, quae habetur in Pontificali Romano tiri de ordine ad 0nodum ad M. 3. sushoe inter cetera ab Episcopo Clem injungendum adnotari: Tribus tem Dribus in anno, id es Nativitate Domini, Pascha, m Pentecoste, omnes FAdetis accedere ad Communionem Corporis Domini nostri Iesu Christi admonete, erne omittat, quin saltem in Pascha communicet. Sed meminisse oportet, legem olim ab Ecclesia latam fuisse, ut omnes Christiani adultae aetatis, iis diebus , quibus praecipua nostrae religionis mysteria recoluntur , idest P schatis, Pentecostes, & Nativitatis Domini, Eucharistiam sumerent; uti eonstat ex decreto, quod resertur, & Fabiano Papae tribuitur ab Ivone pari.

a. cap. 27. Burchardo lib. s. cap. I7. & Gratiano de eonfere. Hse. 2. Can. I 6.

Etsi non frequentius , saltem in anno ter laici bomines communicent nisforte quis majoribus quibuslibet criminibus impediatur, ) in Pascha videlices,

Pentecosse, m Natali Domini: ex Concilio Agathensi anni sos. ean. I 8. tom. 2. Collect. Harduini eol. Iom. Meuiares, qui Natale Domini, Pascha, Pentecoste non communicaverint , Catholici non credantur, nec inter cathes

eos habeantur: ex Concilio Turonensi III. aliisque. Sed, magis magisque in dies frigescente Fidelium pietate, Innoeentius III. in Concilio Lateranensi IU. ean. 22. relato in Cap. Omnis utriusque sexus, de poenit. er remis . , ut omnes Fideles semel saltem in anno sua peccata sacramentali Confessio. ne expiarent, &ad minus in Pascha Eucharistiam susciperent. Totam, quae

in Eccles a viguit, quoad obligationem aceedendi ad Eucharistiam, disciplinam, eiusque pedetentim, & veluti per gradus, remissionem deseribit Petrus Blesensis sermone Ict ex recensione Ioannis Busaei, inquiens: In priama Ecclesia quotquot intererant consecrationi Eucharissiae, communicabant eidem . . . . . Postquam autem erevit numerus Fidelium, nec omnes accedere ad

Eucharisiam visum es; futurum est , us saltem diebus Dominitas Fideles

communicarent. Cum vero palea supercrescentes coeperunt cooperire grana, multorum refriguis ebaritas. . . . decretum est, ut saltem per tres solemnitates in anno Fideles eommuniearent, in Pascha, Pentecoste, Natali μης

autem, quoniam dies mali sunt, or omnes fere deesin erunt, oe inutiles facti sunt, non audeo dicere, ex praerepto Ecclesiae , sed ex tacita permissione ipsius introductum est, ut semel in anno e gregentur in Ecclesia ad communis ndum : quod praeterire fas non es. Jam vero eum formula, de qua loquimur, antiquissima sit, & ante Concilium Lateranense IV. exarata, nemini mirum videri debet, quod in ea Fideles admoneantur, ut ter in anno

ad sacram Communionem aeredant. Postquam autem praeceptum commu

nicandi ter in anno in Coneilio Lateranensi temperatum suit, addita sunt eidem formulae ea verba, O ne omittat, quin saltem in Pascha commum V , quae quidem in antiquioribus formulis desiderantur, & satis aperte in Diqiligod by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION