Tractatus de sensu et auctoritate decretorum Constantiensis concilij sessione quarta et quinta circa potestatem ecclesiasticam editorum cum actis et gestis ad illa spectantibus ... opera et studio d. Emanuelis a Schelstrate

발행: 1686년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

libro de Pr.escri- 'ionibus . D. Augustinus e narrat. mPI. 6I. Tertullianus de Priscriptionibus.

q Tractatu'uelli, nullo sophismate destrui, nullatione valeat infirmari. Dicere potuissem . quod Acta & Gesta Constantiensis ConcLiij, quae ex Manuscriptis indubitatae fidei

Codicibus adduxi, veritatem contineant,'

'qua, ut cum Tertulliano loquar, sempi terna quadam res est, cui nemo praescrib re potest, non spatium temporum, non pa trocinia personarum , non priuilegia Nationum. Potuissem ostendere, quod Acta ex quibus Basileenses Collectionem suam compilarunt, nulli bi repugnent cum ijs, quae ego ex M. SS.Codicibus attuli, quin potius confirment, quod errores in Acta, ut ex compilatione Basileensum posteritati tradita sunt, irrepserint: sicque , ut cum Augustino loquar , licet veritas imtere potuerit, vinci non potuerit. Et iuxta aliam Tertulliani regulam dici debeat:

Id esse verum , quod es prius traditum; id extraneum S salom , quod es post

riks immissum. Et quando hoc modo re spondi siem, A uctoris istius esset probare, quod Manuscripta sua alijs a me citatis

merito contradicant; id, quod numquam monstrare poterit, ut suo loco videbimus.

Attamen cum Auctori illi placuerit,

122쪽

De Decretis Constantiensibus. 9dubium suum de Manuscriptorum Cod,

cum auctoritate in aliud tempus reijcere, M seruatis modestiar terminis mecum d . re ipsa tractare, nolui humanitatis terminos mihi praesignatos transgredi , sed de

placuit modestius cum eo agere , & pro sola veritate scribere. Cum enim simus Sacerdotes Dei, Consacerdotes Christi, d Cet nos prς C teris omnibus Christi exemplum imitari , & dum quaestio aliqua e

agitatur, non nisi cum Charitate pro veritate sermonem instituere. Ostendam ita

que stylo pacifico & familiari , quod plu

ra Contineantur in Actis a me repertis, qus hactenus ignota fuerunt, & Tractatu hoc in tres Dissertationes diuisse , monstrabo Dissertatione prima , quod primum Decretum sessionis quartae corruptum sit, prout ex compilatione Basileensu ad m,nus nostras peruenit, nihilque ad Qu stimnem de Superioritate Concilii faciat : Dissertatione secunda , quod duo priora sessionis quintae Decreta, quae putat ad Superioritatem Conciliorum Generalium s

Cere, neque cum debita tantae rei deliberatione, neque consentientibus omnibus, quorum intererat, neque a Concilio Vni-B ue

123쪽

1 o T ractatus de Decretis Constant. uersali , sed ab una dumtaxat obedientia

eaque non integra statuta sint: Differt tione Vero tertia, quod Decreta illa de Superioritate Conciliorum intellecta, neque a Patribus Constantiensibus post trium obedientiarum unionem in auctoritatem, admissa, neque a Martino Quinto Romano Pontifice confirmata , sed improbata potius & infirmata sint. Ex his autem comstabit, Decreta sessionis quartae & quintae non solum dubiae auctoritatis habenda esse, sed & robore carere, Ut consequentis, quas in Dissertatione mea ex Actis Constantiensis Concilii hucusque ineditis deduxeram , sint Verae , & argumentando, prout feci, nihil austratur de auctoritate Conciliorum Generalium, quam h bere debent, & hucusque habuerunt in Ecclesia.

124쪽

DISSERTATIO I.

De prima Compilatione Actorum Compantiensis Concili' , S erroribus , qui eminde in Decretum primum se ionis

quarta ιrrepserunt , eiusdemque Decreti genuI

bourg in Tractatu suo historico contra Dissertationem meam de Actis& Decretis Constantiensis Concilij antαbieranium Antuerpiae editam , est illa dα

primo Decreto sessionis quartae , an nimirum nulla sui parte adulteratum sit, prout ex Basileensium compilatione editum , fuit 3 Sustinui ego, duobus in locis corruptum fuisse in ea Actorum Constantiemsium editione, quae ex compilatione Basileensium anno I Foo. primum in Germania prodijt, & postea variis in locis iterum excusa fuit. Contendit ipse, non solum Basilcenses sincera fide usos nihil addidisse , nihil detraxisse de verbis huius Decreti, sed & genuinam esse lectionem, quae ex ipsorum compilatione posterorum

125쪽

i a Dissertatio L

memoriae consecrata fuit. Rationes, quibus opinionem suam stabilire nititur , si quentibus Capitibus examinabimus : Ac primo quidem Manuscriptorum inddbblatς fidei Codicum auctoritate ostendemus , quod Acta Constantiensis Concilij, Prout ex compilatione Basileensium edita sunt, exhibeant Decretum primum sessionis quartae cum duobus apertissimis e roribus , qui in illud irrepserunt. Capite secundo idem confirmabimus aequalium, Scriptorum testimonijs, & ipsorum Christianissimi Regis Oratorum sussragijs. C pite vero tertio inquiremus, quam auehinritatem Decretum illud obtineat, & quo sensu iuxta mentem ipsorum Patrum Constantiensium exponi debeat.1 CAPUT I. suod Decretum primum Asionis quinta

ex compilatione Basileensium corruptum

sit, Manusiriptorum indubitata fidei C

dicum auctoritate probatur, s obiecti nibus D. Maimbourg respondetur. ANtequam ostendam, quod Decretum primum sessionis quartae corruptum

126쪽

Caput primum. 1 3st, memoria repetenda sunt, quae in Dissertationis meae initio annotaueram, Acta nimirum Constantiensia ex Basileensiuim compilatione primum ad manus nostras

Peruenisse. Cum enim Basileenses posteIectionem Felicis V. in locum Eugenii IV. per ipsos assumpti vidissent, auctor,tatem suam contemni, & toto orbe C tholico diminui coepisse, eam Achis Con-ctantiensibus restituenda esse crediderunt, α illorum compilationem septem e suis ad id specialiter deputatis mandarunt. Compilatione itaque a Deputatis facta, Pauci, qui Basileae permanserant, illam , auctoritate sua roborarunt,& speciali Bulla eidem partim prauixa , partim postpOsita praeceperunt, compilationi siue eam- dem fidem adhibendam esse, ac si ab ipsis Patribus Constantiensibus facta & e rumdem Bulla authentica munita esset Statuimus , inquiunt, ac decernimus smandamus, quatenus prafatis Decretis,

Gesiis superius infertis in Iudicise emtra ubicumque producta, exhibitaque fias rint, vel offensa, in omnibus sper omnia fletur, ac ides plenaria adhibeatur, perim

de ac F Bulla eiusdem Constantiensis Sy-

127쪽

14 Dissertatio I.

nodi bullata forent, nec ad illorum probationem aliud adminiculum quomodolibet requiratur . . . Datum Bassea Pridie Nonas Februarij Anno a Natiuitate Domini I 442. Ita Basileenses in ea parte Bullae , quae compilationi Actorum Constantiensium, a Deputatis suis sedis subiungitur. Cum autem Actorum istius compilationis exemplar authenticum cum Bulla plumbea in cordula serici pendente asseruatum suisset in Germania usque ad annum I 69O. eo ipso anno Ioannes Huober ex Inde

dorΨ Αrtium Liberalium Magister & Sacrae Theologiae Baccalaureus illud propria manu descripsit, eiusque copiam cum Originali conuenire testatus est Matthias Strinbach publicus Auctoritate Apostolica Notarius, ut patet ex hoc eius testimo-i bile . nio : Concordant si iones s Decreta sy-prascripta Sacri Generalis Concilij Constantiensis cum exemplari de pergameno Eulla plumbea Sacra Generalis Synodi Basileensis modo, forma, s Notario, quia bussigra, bullato,'auscultato inacta una cum praefato Magistro Ioanne in ascriptorum Scriptore collatione diligenti per me

128쪽

Caput L. IMatthiam Strinbach Clericum Esetem si Dioecesis publicum Sacra Apostolica auctoritate Notarium sub iptum, rogatum, re requisitum , in fidem re testimonium somnium oesingulorum ramissorum redacta in I a 3. fidis praesenti in numero com

putato , quod protestor manu o signito '

lito meis propriss . Extat hoc testimonium in Constantiensis Concilij editione , quae anno I scio. in Imperiali oppido Hagenoum ad fidem supradictς copiae cum Originali fideliter collatae typis prodijt. Atque haec est omnino prima Actorum Constantiensium editio , quae Vt CX com pilatione Basileensium primum typis descripta apparuit, ita & in sequentibus editionibus seruata fuit, ut post diligentem

earum collationem cuique constabit. Prima enim editio nullo Verbo addito, nullo detracto anno Is II. opera Zachariae Fe

rerij Abbatis Vicentini, annis Is 24. dc Ix3 3. Parisijs cura Iacobi Merlini Dod ris Sorbonici, uti & anno Is 3 o. Coloniae typis Quentelianis iterum excusa fuit. P rrus Crabbe , qui post has Achorum Constantiensum editiones anno IF 3 3. nouam

Conciliorum coli inionem duobus Tomis

129쪽

Petrus Crabbelegens in Basileensi Concilio

sest. 2. I6. & I8. Decretum primum Constantiense sessionis I.

cum mentione ν

fidem , hinc

ansam arriptiit addendi ad Decretum primum sessionis quarta eamdem Vocem, Ut patet ex eius notis margina libus a

folio edidit , eamdem plane compilati nem Achorum Constantiensium seruauit, sed addito ad Decretum primum sessionis quartae Verbo ad fidem , quod in praec dentibus editionibus deerat, & adiunctis per modum Appendicis plurimis alijs , quae in Manuscripto Codice Coloniensi i

u nerat , cum quibuS.a caeteris Concili

rum collectoribus Synodi Constantiensis Acta subinde typis descripta suerunt. HOC tamen diligenter posteriores obseruarunt, quod Acta, quae Petrus Crabbe ex Manu'scripto Codice Coloniensi in Appendicem retulerat, illi iuxta textum suis locis diuerso charactere inseruerint. Compit tionem enim Actorum Constantiensium, a Basileensibus factam semper integram Mintactam seruare voluerunt Conciliorum Collectores, qui licet priorem partem, Bullae Basileensium abstulerint, in huius

tamen veri dis confirmationem posteri rem partem retinuerunt. Videri possunt

Collectio Conciliorum , quae anno II 83. Venetijs prodijt apud Nicolinum : Col- Iectio Conciliorum, quae Romae an. I 6 2 3- typis Reuer. Camerae Apostolicae quatuor Tomis in folio excusa fuit: Editiones Com

130쪽

Caput L. I ciliorum Colonienses, quas Seuerinus Binius post Romanam adornauit: Collectio Conciliorum Luparea , quae 37. ingent, bus Tomis ex Typographia Regia Parbsijs edita fuit: Labbejana demum , quae quarra parte auctior publicam lucem a-1 pexit: manifestumque fiet, in his omnibus editionibus posteriorem partem Bul- lae Basileensium, & Testimonium Notarii Apostolici supra relatum numquam omissa fuisse, sicque verum esse, quod in Dissertatione mea nuper annotaui, Decreta

Constantiensia , prout ad manus nostras peruenerunt, a Basileensibus compilario

Hisce autem suppositis proserendum est primum Decretum sessionis quartae, i quo in praesenti agitur , quodcve ex compilatione Basileensium his verbis ty- pis descriptum fuit: Guod ipsa Synodus De No fe,fin Spiritu Sancto congregata legitime, G σπηi I Q

nerale Concilium faciens , Ecclesiam C. bolicam repraesentans potestatem a Chri immediate habet, cui quilibet, cui cumq;

status, vel dignitatis, etiamsi Papalis ex stat, obedire tenetur in his, qua pertiueu -

SEARCH

MENU NAVIGATION