Caroli Noceti e Societate Jesu De iride et aurora boreali carmina ... cum notis Josephi Rogerii Boscovich ..

발행: 1747년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rum, quae, ad rempublicam recte administrandam pertinent, cognitio suscipienda

fuit. Quo tamen dispari in studio pari cum

laude versatus luculenter id ostendisti, te ingenio ita abundare , Ut quocunque animum applicueris, possis excellere . Quae quidem a me non magnificentius dici,quam verius , locupletissimos testes, omnes nimirum hujus Urbis causidicos, afferre possem. Quorum natio quamquam paulo moe

rosioc est, nec nisi quod est egregium prin

hare admodum Elet, nemo tamen negotiorum illorum causa , quae ad pontificiae ditionis regimen pertinent, quorumque tractationi tu quoque praefectus eras, ad te adijti nemo te judicem in controvers1is aff

hibuit , cui diligentia , doctrina , huma

nitate cumulate non satisfeceris ; quemque in tuarum laudum praedicationem per omnium deinde ora propagatam non pertraXe

ris . Sed his omissis aliud habeo longe illu

strius commemorandum: gravissimum vi

delicet BENEDICTI XIV. Pontificis

12쪽

omnium doctissimi ac sapientissimi de tuo

praestanti ingenio singularique virtute testimonium. Is enim te stiperioribus proxime diebus inter Signaturae Justitiae, quam Vocant, XII. Viros adlegit; quo facto, si minmentis suis omnia perpendantur, nihil ad tui commendationem honorificentius reperiri poterit. Primum enim id muneris tibi ab adolescentia vix dum egresso dei tum est, quod antea non nisi viris forensi usu exercitatissimis deferri vidimus. Deinde delatum ab eo, qui propter summam sapientiam, & doctrinarum omnium cognitionem in aestimando de hominibus acintissimus est. Postremo ita delatum, ut nubia usiis prensatione, ad honorem accersitus adieris, sola ingenii, scientiaeque praestantia commendatus 3 quae tibi cum ejus, qui te

ultro ornavit, iudicium ; tum omnium, qui te ornatum noverunt, gratulationem,

approbationemque facile impetravit. Quare , ut principia se dant, illud omnes fore

augurantur, ut maiores gradatim honores,

13쪽

summasque praefecturas adipiscaris ; & lae

titiam , quantam possunt, percipiunt ma-Ximam , in qua ego concedo nemini, suturae tuae dignitatis. Quamquam vero in iis

studiis, quae Justitiae administratio, tuique

muneris eΚercitatio requirit, totus, ut decet , occupatuS eS ; non eius tamen amorem

philosophiae penitus dimisisti, quae retrusa

in tenebris atque abdita naturae arcana elicere in lucem , & evocare conatur. De ea enim disserentes simum cum Voluptate ain dis 3 eam, quatenus in te est, tueris, & ves ; quod equidem, ut de caeteris taceam, experimento meo ego satis compertum ha

beo . Siquidem praeclara quaedam doetissi

morum philoQphorum inventa quum Versibus conclusissem ι non modo tu praesentia tua cohonestare me voluisti ea publice in eruditissimo Arcadum coetu recitantem , Uerum etiam iam tum benevolen

tia complecti , ornare officiis instituisti ;

tuaque auctoritate, ac liberalitate effecisti, ut ea typis mandare animum inducerem ;quum

14쪽

quum caeteroquin tenuitatis meae probe conscius occultari potius , quae scripseram, quam vulgari oportere judicarem . Quamobrem nulla jam mihi deliberandi facultas relicta est, in cuius potissimum nomine haec emitterem . Quum enim propter ossicia in me tua, imo potius beneficia totus in aere tuo sim, non ingrati modo animi vitium , sed iniustitiae culpam non effugerem, nisi amplitudini tuae inscripta haec,& dicata apparere vellem. Tametsi, ut Uerum fatear , libentissime etiam id facio , quod observantiae in te meae tacite hortanti , ut nequam tui colendi occasionem praetermittam, morem gerere vehementer gaudeo . Simulque ad existimationem meam pertinere sentio , patefieri apud omnes benevolentiam erga me tuam; quam si mihi

perpetuo conservabiS, ego me non medioecrem studiorum meorum fructum consecutum esse pinabo. Vale.

15쪽

FR ANCISCUS RET ZPRAEPOSITUS GENERALIS SOCIET. IESU .

CVΜ Poemata duo, quorum titulus de IRIDE , & de ΛURORABOREALr a P. Carolo Noceti Societatis nostrae Sacerdote conscripta cum notis, aliquot ejusdem Societatis Theologi recognoverint , & in lucem edi posse probaverint, facultatem facimus, ut typis mandentur , si iis ad quos pertinet ita videbitur . In quorum fidem has literas manu nostra subscriptas , & sigillo nostro munitas

dedimus Romae s. viij a 7 7. FRΛNCISCUR RET Z .

APPROBATIONES.

REverendissimi P. Magistri S. Palatia jussu legi Claritani Viri P. Carali M.

ceti Soe. Iesu Presbyteri Poemata duo 3 alterum Da I tDE 3 DE Aullo. A DOREAM alterum ἱ utrumque a doctissimo viro P. Ioseph RueνIo Boseo olebejusdem Societatis Presbytero Notis illustratum . Magna in iis sententiatum Ecorationis ubertas , quam arida di spinosa materies videatur prima fronte ferre non posse ; miraque in obscurissimis reconditisque rebus exponendis Iux , atque saei litas . omnia enim ex abditissimi a Philosophiae & Geometriae penetralibus depromta nonnisi jejune diei posse credideris ζ quarum tamen rerum acerrimam duritiem , tristissimamque severitatem politissimo ingenio Virum mirere elegantia , suavitate , lepore , omnibus denique luminibus, Se venustatibus per ludisse. Praeterea nihil non latine dictum t apta numerorum , & varia eompositio : ubique Virgiliani carminis character expressiu . Notae vero magnum Virum, & sagacitate incredibili praeditum satis declarant; quas qui legerit , nihil fere quod ad Iridem , & Auroram Borealem pertinet , desiderabit . Itaque librum hune dignissimum censeo , qui typis in lucem edatur , cum nihil quidquam a Catholica Fide , bonisque moribus alienum contineat , ac potius ejusmodi sit, quo jure possimur praesentis saeculi literia gratulati . Dat. X. Kal. Sextiles cI I cxxv II. Miehaeι angelus Giacomelias SS. D. N. BENEDICTI XIV. intimus Cappeti.

JUbente Rmo S. Palatii Apostoliei Magistro libentissime legi earmina duo

sita , atque annotationibus illustrata a P. IUπM Ruerio Bocookb . Non solum in hoe opere nihil deprehendi rectae fidei bonisve moribus adversum . sed abstrusas Geometriae ae Physieae partes non minori elegantia , quam diligentia versibus traditas summopere admiratus sum . Universa operi ea laus mihi videtur tribuenda , ut doctissimus Auctor tanto Interprete dignus planoeenseri debeat . Datum Romae die Iet. Maji I 747. H. Iacquier a I M P RIMATUR, Si videbitur Rmo Patri Mag. Sae. Pal. Apost. F. M. de Rah. Arch. Tars in D.

16쪽

Erias quis pingat aquas, quae dextera in arcum Flectat, & adverso cur non nisi sole coloret; Quae demum ignotas certa experientia Causas Iridis , occultosque diu patefecerit Ortus , Hinc canere , & Musis supremam impendere curam sExperiar: Pindi quando selicibus hortis

Forsitan ' aeternum pulsus per devia lustra Plena metu nemorum , & silvestribus aspera dumis Ferre gradum jubeor , Sophiaeque recludere sedes, Et pedibus sortasse viam signare cruentis . I OTu mihi supremum precor o concede laborem , Atque ortus causasque tuae da pandere Natae , Phoebe pater; nubes ' si te foecunda marito Concipit; & post Divum iras , inimicaque Coeli Murmura ; post multo pulsatas fulmine terras , Is Paciferam tandem trepidis mortalibus Irin Edit, & attonitas solvit formidine gentes. Principio haud alios statuendum est esse Parentes Virginis aeriae , quam quos tacito aethere lapsae Accipiunt radios guttae , acceptosque remittunt. a Novi ' equidem terrae qui sub penetralibus imis Cili quaesivere ortum , nitroque volucri , Sulphureoque Irin genitam dixere vapore .

A Scilicet

17쪽

Scilicet in terras cum ruptis nubibus omne Praecipitat coelum , & campos quatit horridus imber ; ας Ille sinum telluris, & intima viscera labens Permeat, oppletisque excludit sulphura venis . Sulphura , sydereas quae deinde educta sub auras, Cum venti Coelum incipiunt aperire sereni, Solis inardescunt radiis , variosque tuenti 3o

obiiciunt, magis hinc , minus inde accensa Colores. Novi etiam ' ingentem qui dum mirantur in arcum Flexam Irim ; cupiuntque suas producere Causas , Concava curvatam retulere ad nubila formam .

Quique quod haud pleno nobis effulgeat orbe 3 sAccidere inde putant; quod ab alto Phoebus olympo

Irradians , imam non tangit lumine nubem .

Vel quia nimbus aquae dissecti sornicis instar Incumbit terrae, & summa testudine fulgens Non nisi dimidium reddit sub imagine Solem . ΑΘ Non tamen ista tibi quisquam persuadeat auctor,

Di moveatque loco; quamquam illum sancta vetustas, Plurimaque inventis commendet gloria caulis, Uranieque alto praesens spectarit olympo . Aspice athestinae qua sese ad culmina villae si ς Paulatim molli nemora assurgentia clivo Attollunt; tubulisque Anio conclusus in aretis Insidiis prompta pluvialibus accubat unda . Nonne vides, caecis ubi sorte canalibus imber Ingruit alta petens, & vafri fraude coloni soDecipit incautos subitarum aspergine aquarum ζNonne vides. inquam , ut Coelo & tellure quieta Protinus, adversum si Sol agit aureus axem, Emicet. & roseum Thaumantias eXerat arcum, Flumineasque vocet sermae in certamina Nymphas 3 ςs

Saepe illam Nais vicini e margine sontis

Obstupuit

18쪽

IRIS 3

Obstupuit tacita invidia , fulgentiaque ora , Tam variisque caput cinctum mirata corollis Erubuit, victamque suo se gurgite mersit . Praeterea '& latices bucca si sorte tumenti 6o Clauseris , ad superas & mox proflaveris auras Obversus terga ad Solem: Phoebum ilicet humor Discretus variis dum sertur in aera guttis Ebibet, & natam mirabere protinus Irim .

Vidi ego , qui agrestis parvo sub fornice tecti 6 ς

Apricae tergum conversus ad ora senestrae Hoc faceret, tenues nec dedignata Penates

Conjugis illa Jovis custos, illa inclyta Divae Nuncia sumosis successit sedibus hospes.

Quae cum ita sese habeant; alios nempe Iridis ortus Io Sulphureis procul & sumis , atque igne remoto Quaerere opus , causasque alias tibi nosse necesse est. Obvia phoebaeo cur proserat ora nitori: Et tandem radiis genitam fateare remissis . Nunc age tam varios ab eodem Sole colores γε Cur trahat, & plenum cur nunquam praeserat orbem , Expediam , dc prima causas ab origine prodam . Nec me animi fallit, verbis ea vincere durum Quam sit, & aonio contingere cuncta lepore . Sive quod in caecis pulcherrima quaeque tenebris 8o Condere amat Natura , & prodi dura repugnat :Sive quod antiquis nunquam tentata Latinis Nomine multa carent: seu quod Parnassidos undae Desertorem oculis Phoebus me spectat iniquis .

Sed quoniam o nostrae Moderator summe palestrae 8 ς

Me tua jussa premunt, Pindique per avia raptant, Exiguam nec habet parendi gloria laudem :Intactas pergam ire vias , dumetaque densis , Tute modo adfueris, superabo obstantia truncis. A a Luci-

19쪽

Lucida' cumprimis concessos linea calles Dum meat, & secum desert lucemque , coloremque, Illa viae spatium si qua sorte inter eundum Rarius immutat denso; tum pergere cessat Rectum iter, adque alios deflectitur avia cursus . Nec cum ita contingit decepto lumine cernes Quo res quaeque loco; sed quo regio illa viarum

Duceret, extremam quam lucida linea currit , Pertinet ad nostros recto cum tramite visus .

Atque ideo quoniam salso aequore dissiuit aer

Rarior , atque ipso fluit aere rarior aether ; Ioo Remus in aequoreis diffractus cernitur undis , Syderaque apparent, quanquam nondum aequore, nondum Opposito nobis caput erexere cubili . Praeterea '' haec studio tibi non leviore notanda , Magnus & usus erit, libeat sive Iridis ortus, Io ς

Cunctarum externas rerum seu noscere sermas.

Scilicet ut primo lux reddita suist Eoo , , Continuci quotquot veniunt a Sole sagittae Staminibus constant septem , quorum ordine certo Quodque suum texta desert sub luce colorem . II Igne rubens vivo , tyrioque superbus in ostro Prima tenet: tum deinde subit , qui divitis auri Lum ina sulva resert: flavo quem lucidus ore Consequitur ; quales pueris , Batavisque puellis Ludere promissi fuerunt per terga capilli. IΙς

Post hos qui viridi pingit splendore smaragdos

Et nemora , & laeto campos convestit amictu, Inseri se medium ; quo non jucundior ullus Advenit, aut oculis praesentior accidit aegris . Tum faciem duo persimiles , quique aemulus undis 12

Caeruleis , & cui felix dedit India nomen . Bina quidem species, sed quae tamen una tuenti Credi-

20쪽

Creditur interdum , tam dulci errore moratur

Spectatorum oculos , radiisque simillima fallit . Septimus, eoi quales sulgent Amethysti, ias Aut qualis violae lucet nunc purpura nigrae . Nam Viola alba quidem , atque hilari nitidissima vultu Quondam Nympha fuit; miseri sed amore Hyacinthi Ipsa etiam formam pallentis ducere floris Optavit; laudemque novo mutata colori ago Addidit, atque suo nomen de nomine secit. Haec autem si fila suos peragentia cursus In spatium obliquo sese abdant densius ictu , Cuncta quidem nec lege una , nec flexibus iisdem Franguntur : sed enim in primis quae ignita rubescunt, I 3 ς

Tramitibus coeptis minus omnibus una recedunt .

Tum gradibus certis quae stamina pone sequuntur , Flectuntur magis atque magis , diversaque cursum Direxere alici, & sociis abiere relictis .

Quod si oculos tali jam dissociata refractu , Isio

Atque suum per iter non rursum immixta , penetrent; Tum Vero certas pingunt per lumina sermas , Distinctumque serunt, quo sunt imbuta , Colorem . Non tamen h.ec rutilis non haec data foedera filis Magnorum sine mente Deum , sine numine credas . I*ς Ipse Pater prima nascentis origine Mundi Versicoloratam percurrens pectine telam Staminibus lucem variis ita texuit auctor , Quod libet ' ut certa natum esset lege refringi, Scilicet atque oculos certa percellere forma . Iso Unde simul potuere seorsum inflectere Cursum , Et discreta aliis tela variante reteXi; Continuo & leges, & flexum servat eundem Quodque suum , innatumque negat mutare Colorem . Non secus ac placidae collum adsimulata columbae Iς ς

Vestis

SEARCH

MENU NAVIGATION