Caroli Noceti e Societate Jesu De iride et aurora boreali carmina ... cum notis Josephi Rogerii Boscovich ..

발행: 1747년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Quos neque rivus alit, neque nubibus educat imber, Succisis nec jam tellus alimenta ministrat Scilicet aeriae quoties in tergora guttae Se radii impingunt intus; non protinus omnes Inde viam relegunt; sed enim pars disperit extra goo Adversas ingressa auras ; pars reddita retr6 Tendit ; quoque serunt plures smulachra recussus, Hoc magis attritis tibi lumina viribus urgent.

Hic igitur geminos intra imbrem passa repulsus Plus tenuant vires , 8c damnis languida multis sos Huc redeunt, ictuque oculos leviore lacessunt. Perque gradus istos tandem Thaumantias altis Assiduoque hominum studio, atque indagine multa Extulit os sacrum tenebris, penitusque videndam Se dedit, atque omni nobis jam parte refulsit. ς Iosalve pulchra comis, salve nitidissima vultu Aerias inter fama celeberrima Nymphas, Attonitis omen felix Mortalibus , Iri. Non ego salsorum tibi tradita munera Divum

Nec Commenta morer: Te rerum vera Potestas ς Is

Coelicolum Genitor summo ditavit honore , Riternumque dedit tibi ferre in saecula nomen . Te siquidem incestae pertaesus crimina terrae, Cum Acrius , & saturum apportant congesta colorem . Detectoque prius causam tibi sente petendum . Quippe etiam Minimi circum confinia, plures AEquantur flexus ; veluti cum tempora Cancer Contraxit somni, & minimas jam reddidit umbras,

Permultae aequales fuerunt tunc Currere noctes .

Denique dicendum, prima cur luce remissa, Hic minus ardentes videas fulgere co ores. Floribus ut cernis sormam languere resectis

Seu mollis calthae, seu palliduli narcissi;

32쪽

IRIS

Cum ruit immensum Coelo sine nubibus imbrem, Conseruitque acrem nimbis toto aethere pugnam sao Fervidus, & pelago obduxit juga summa sonante ;Paciferum jussit deserre per aera foedus , Perpetuumque sui te fulgere pignus amoris . Salve iterum , & nostri miserata incommoda secti , Praeliaque, & praedas, tot apertaque limina morti, fas Exere sancta caput; bellumque in barbara vertens Imperia, huc roseam reser o per saecula Pacem .

FINIS.

34쪽

NOTAE IN IRIDEM

OC earmen in solemni studiorum instauratione ab Auctore Ipse

reeitatum in Collegio Romano jam ab anno 729 , cum Phil sophiae tradendae munus auspicaretur , haud ita mesto post Veisnetiis prodiit in collectione opii stulorum Albritiana . Is quidem tum temporis ad graviores disciplinas traductus de Musis repeis tendis desperaverat . Nihilo tamen minus post aliquot annos ad hae amoeniora regressus , di hoc ipsum carmen perpolivit a atque auxit . multis adiectis, potissimum, quae pertinent ad anguli cujusdam maximi determinationem,ae ad Iridem, quam secundariam appellant , di alterum de Aurora Boreali constri. piit , quod hic pariter exhibemus. α) Itidem enim gignunt aquae guttae decidentes e nube in pluviam soluta, &illuli ratae radiis solis , ut mox videbimus . 3 Redarguit hie eorum sententiam , qui Iridis originem desumunt ab exhalationibus stilphureis excitatis vi imbrium , te intra terrae viseera inlinuantium, &plurimorum aliorum generum exhalationibus, quae a Solaribus radiis illustrentur , ac tam varios colores exhibeant . Hane sententiam ut admodum probabilem paucis annis ante , quam haec Noster scriberet , typis vulsaverat & commendaverat plurimum hie in i pso Collegio Romano mctoe recentror 1llud affirmans, seri polle, ut ingens diversarum exhalationum copia , quarum quaelibet eum colorem retineat , quem habebat id eorpus unde essiuxit , excitata per procellam , di ita agitata , ae cum vaporibus commixta , ut nullus color discerni possit , cessante jactatione

illa , se in ordinem eomponat, & similibus quibusque inter se conjunctis , ac in longiorem gyrum dispositis , elucescat. Fortasse etiam Plinius ah exhalationibus inflammatis colores Iridis repetendos

censuit, cum Historiae Naturalis ι. v. eap. s. sic habeat. Manifestiam est, ν itim Soιra immissum caυAE nubι , repulia acte in Solem refringi , colorumque Dariet tem mixtura nubium , aeris , laniumque fieri, Nam ignium nomine multo probabilius .idetur nobis intellexisse Plinium ignes a radiis sesaribus excitatos , exha Iationibus nimirum inflammatis , quam radios ipsos, quos ignium nomine hic imtelligit Hinluinus . Porro plures allax Ueterum sententias resert Seneca Naturalium Quaestionum I. I.

ut illam etiam Recentioribus plurimis ante veram deicctam originem sitis comm nem, quae colores repetit e diversa lucis, ac umbrae commixtione. Qua tam , inquit , altius , esse oti qua βιιιιοι aia , quae solam trangmutant , quadam ma gis coacta , quam ut transluceant ; itaque ab iui3 64σrem reari , ab his um-hram , Ur sic eti, que intercur1M inci arcum , in quo pars fulgeat , qua Sotim recipit, pars objciarios M, qua exclusit , es' ex se umbram proximit fecit. Et paulo superius dixerat . Sis enam formam arcus adcolori r solum; quia alia paries in bibus tumiuiores sunt , alia jub-Fores , quisam crassis es, quam

varietatem . At hane etiam ipse sentcntiam videtur improbare , quod ex umbra , & lumine tam multi , tam varii colores oriri noti possint . quia euo , inquit, Hese avo colores Lacrana luminia , atque umbra , cum innumerabιιium rario reuuenda sit 3 Quanqtiam inlcrius colores eos omnes a duobus , i eo nimi 1uma di caeruleo , Orui a uirmat .

35쪽

Alii singulae guttas tanquam quaedam specula contulerant . quidam, perpleSeneca , ita existimant arcum fleri. Dicunι in e parte , in qua plura. smulastillicidia pluvia cauenιis singuιa specula esse , a sngulis elao imaginem reiadi Solis: aer nae multas imagines , immo innumerabιων , σ devexas , π in praeiseeps transeuntes confianai ; itaque Ur arcum esse multarum imaginum Solis ιο

parυa sunt, Soιιι colorem sine Aura ea primunt . Demiae cum in stillicidiiι in. numerabι libur , σ sne intervallo cuae nuόua re aιur idem color , incipis facies esse non muιtarum imaginum intermissarum a sed umias longa , atque coni inua . Hane autem ipsani sentcntiam , vel huic admodum ianitem ipse amplectitur, eum dieat, dum eam detendit; Iuus ese dubium nulli potest, quin arcus imas. Suis sis ructua , σ ea va nube concepta : π paulo infra : nec duθι iam cuia quam relinquitur , quin arcus imago Siair m mala expressi ob visitim flatiramisque Decula . Et clarius intra . In eadem sententia Ium , qua Po ouius , ut aris eum judicem fleri nube formata in motum concari De. Dii, cuiuι forma Iu par-ι ι e pila secta . . Geometra argumentu nιhil dubit relinquentibur Go ent , S ιiι illam es stygiem non similem . Eandem autem sentcntiam pluribus ipse eonia firmare nititur, & quae in contrarium ob ici possunt, diluere. Cumque sibi citi. jeei siet , solis imaginem non posse colores exprimere, qui in ipso Sole non sint;

sie respondet. Varietas autem non ob aliam caulam M , quam quia pars c olo. H, a Sole est, pars a nube illa : humor autem mouo carule.ιι linear, molo viis rides , mouo purpura sim. ιι , σ ιuteas , aut igneas auctι , auolius cυlor bus Bane varietatem incientibus , remissio , in intento. Ae paulo poli . Glor igneus a Sue est , carutius a niabe , caeteri utriusque miatura .

Plures alias Veterum sententias apud Plutarchum invenies de Plaetiis Philo. sophorum , apud Aristotelem de Meteoris, ejusque Commcntatorcs: sud eis lusus persequi non vacat a ut nec his ipsis rei cliundis immorabimur , quas omnes ex verae lententiae ignoratione ortas , satis manii cito , ubi eam exposuerimus .

innotescet

Plinium primum , tum se neeam vidimus, Iridis originem dueere cum diis sidonio 1 ab isque multis , ex Solis radiis a nube concava retro reflexis . Multi ex iis a cava spe euli forma formam etiam circularem Iridis repetebant . At Se neca ipse eam potius a cireulari Solis iplius forma deducit , cujus imaginem esse Iridem assirmat, licet per speculuiti ipsum auctam, & immutatam. Sic enim ha αbet . Quare aatem si imago dotis est arcus, longe ipso Sese major apparet ata

est aιι cuius Decuιι natura ratis, ut majora multo, quam Maeat , ostendat , σin portenIHam magnitum nem augeat formas. alicuius inescem talis est , ut mi--at. Iuua mihi uis, quare in orbem eat facies , nisi orbi re iιur D ces δεν. asse unde sit ille color ; unie talis figura in , non dices ; visi aliquod exemplar, ad quoa formetur , senueris. Nullum autem rima , quam Solis est , a quo fatearia ιιιι colorem dari r Iequitur, ut detur σ forma. Bmas hiu veterum sententias redarguit explieantes, cur arcus Iridis non compleatur , quarum utranque Seneca ipse & refert , Ec refellit . Primam lic exinponit . At quare arcu non implet orbem , seu atmι aia pars ejus inuetur , cum plurimum porrigitu , incurvaturque Quidam ita opinantur. θοι ciam βι mulso altror nubibur a luperiore tantum illas perιMιιι parte e Iequιιών , ut infris

pars earum non tangatur lumine . Ergo cum ab una parae Solem ac Fians .mnam partem tantum ejus amitantur , qua nunquam vimiaia major est . H ne

autem ipse pluribus evidenter salsam elle demonstrat . tum quia Sol totam nu-

36쪽

bem pereulit uten ue superior sit e tum quia, si superiorem solum p rtem per cuteret, nunquam Iris pertingeret ad terram , ad quam pertingit e tum quia satis est, quod nubes ex adverso Solis sit e tum demum , quia Sol etiam in Horironte politus , nec jam altior nubibus , adhue dimidiam tantum Itidem

generat.

Meundam vero sic refert . Nostri qui sic sis nube , quomodo in specula lumen reuai υoIunt, nubem cavam faciunt, ty secta stila partem , qua non mistes tostim orbem reduere , quia tria est par/ orbιν . Hanc impugnat tum ex eo , quod etiam in parte orbis levigata cernitur imago integra , tum ex eo , quod nulla redditur ratio, cur semper concava nubes Solem accipiant , nec aliquanis

do plana re tumente a

4ὶ Celaberrima est Tiburtina Estensium Principum villa ; quam recentio ruiri

per Iaaliam , & vero etiam per universam Europam villarum quandam veluta normam extitisse ferunt . Ea cum aliis multis magnificentissimis monumentis abu dat , tum plurimis praecipue ludicris , occultisque quibusdam fontibus ex proximo Aniene deductas referta cst , ex quibus aquarum ex improviso erumpentium

vis incens in guttas dispersa emuit , & incautos frictatores oecupat . Porro in iis , ii Sol ex adverso emicet , statim Iris effingitur a quod utique satis ostendit, nee sulpitureos halitus , nee concavae nubis tormam quidquam conferre aut ad generationem Iridis , aut ad figuram . idem satis confirmat Iris , quae in aqua guttatim ex ore emata , Lenera tur . Hujusmodi Iridis generationem & Veteres norant . Sene ea enim eodem Io co; Maemus, inquit, cum I stiata aliquo ιoco rupta est, aquam per tenue se aismen elidi , qua Iparsa conira Iolem oblique positum faciem arcui reperientat Mem videbia contingere , fl quanao volueris objervare fauonem e eum sta aqua implevit , U vestimenta reviculi, diducta leυiter Upergit , apparet varios edi lores in tuo aere asperso , quales tu arcu fulgere Iolent . Bina alia ejusmodi Itidum exempla proluri eκ Aristoteles Meteorologicorum libro I. textu ro. alterum Iridis, quae apparet cum remi e mari extracti guttatim aquam simul omne emittunt , & pluviam quandam exhibent ; alterum cum quis irro ana guttas dispergit , manu enim pro remo utitur irrorans. Caeterum quotiescunque aqua in guttas quomodocunque dispersa Solis radios exeipit , oculo rite collocata Iridem exhibet line sulphure , sine exhalationibus , sine concava nube .

Hue etiam illae pertinent Irides , quae in herbis matutino in ersis rore apis parere solent in pratis , cujusmodi , praeter alios sane multos , Uolfius a se olim conlpectam Iride in assirmat , di quidem Sole tum maxime oriente hyperbolica figura praeditam , cruribus quam longissime protensis . Spectantur autem , & in aranearum telis: & vero etiam aliquando in farinae globulis a Sole illustratis , Se per mi ero optum inspectis sunt observatae . Quae omnia docent Iridem generari ex reflexione Solarium radiorum in aquae guttas , vel iis itini les , impingentium . 8 Collegii Romani Rectorem innuit , qui eum ad hoc carmen consuri a dum , de in solemni studiorum instauratione recitandum impulerat . ρὶ Retractionem luminis exponit . Lumen dum per ejusdem densitatis medium tendit , recta pergit moveri . At si e rariore medio ad densius transeat, vel etiam a densiore ad rarius a mutat iter aecedendo ad rectam stiperficiei resti genti perpendicularem in primo eas. , di ab ea recedendo in secundo . Inia . cidat In ng. I. radius a B e medio rariore in densius er gr , ex aere in super

37쪽

BD . At contra si e medio densiore delatus per OB ingrediatur medium rarius et intorquet iter per B d recedendo a perpendiculari BC . Ea dicitur refractio tu minis , quae quidem habetur solum in radiis obliquis superficiei refringenti , Beeo est minor certa quadam lege , quo angulus radiorum eum perpendiculari est minor, & in ipsis perpendicularibus radiis nulla . Fit enim retractio ita , ut is, quem in Τtigonometria dicimus sinum anguli in ei dentiae ABC, ad sinum an istuli rei racii DBO lit in iisdem mediis semper in eadem ratione . I'orro obsectum semper videtur secundum eam directionem , quam radius habet , ubi impingit in oculum saltem seclusi quadam aberratione , quam Bradleyus detexit , di quae oritur ex motu oculi collato cum motu luminis; quae, nisi adiit immensa suaedam oculi celeritas , sensum omnem effugit , di cujus exponendae non est hic locusὶ . Hinc objectum , quod lit in Λ , apparebit oeulo tanquam si es et in a , dc viceversa objectum , quod sit in O , apparebit mulo collocato in Λ , tanquam si esset in F . Et eadem est caul 1 etiam in speculis , cur obiecta videamus alio in loco diverso ab eo , in quo sunt . Radio nimirum reflexo a speculo cernuntur res , tanquam si laterent post speculum , quo ducie recta linea a radio reflexo descripta. Et haee quidem vulgo notissima sunt, ut & illud , ob majorem densitatem aquae a quam aeris , apparere remum fractum in aqua , licet sit integer , & ob majorem aeris nostri erassi, quam purissimi aetheris, syderx omnia apparere magis elevata supra Hori ontem , quam reapse sint , ae proinde citius apparere supra

Hori Eontem & lerius recedere , quam revera oriantur , aut oecidant . Radiis enim , qui deseruntur e partibus remi demersis in aqua , deflectentibus a recto itinere , eae partea videntur aliter collocatae, ac revera sunt , nimirum elevatio.

res , dum partes extantes in aere ibi apparent , ubi sunt . Ae pariter radio asella quavis delato, dum in aerem nostrum impingit, deflectente a recto tramite , & ob densitatem perpetuo auctam perpetuo incurvante iter suum , directi radii impingentis in oculum rι spicit Caeli punctum altius eo , quod stella oeeupata quae proinde altior apparet.

At quod de medio densiore diximus; Iieet plerumque ab Optieis assirmari sci-

Ieat r non ita tamen generaliter verum eli; ut aliquando ex medio densiore radius incidcns in medium rarius e contrario non refringatur recedendo a perpendiculo . Si etiam ex eodem medio radius impingena in suo media diversae densitatis aliquando majorem refractionem habet in medici rariore quam in densiore ; ae pariter sunt media diverta dentitatis, e quorum altero in alterum absque ulla refractione radius pertranieat . Corpora enim unctuosa , σ Iulphurusa refringunt plus, quam alia cor pora , qua sint racem de Utate, ut Nev v tonus notavit opticae lib. 2. par. 2.prop. I . Sic refractio est major in Electro , quam in vitro communi, licet iere triplo densius , & ponderosius sit electro vitrum. io; Exponit hic Noster Neuvioni sententiam de radiis natura sua coloratis album lucis radium componentibus; quae quidem omnino neeellaria est , & ad Iridis detegendam originem . di ad noscendos naturales corporum colore 3 , sive formas re

rum externat .

Censet Nevvronus , & immensa experimentorum vi plane demonstrat; radium album componi ex plurimis ueluti filis , quae si omnia simul impinetant eadem directione in oculum, exhibeant ipsum colorem album . Verum si singula ab aliis separata ad oculum deierantur , colores referant alia alios , sive , quod idem est salia aliorum colorum ideam exeitent; & corpora quidem ejus coloris apparere nostris Oculis, cujus coloris bla in multo majore copia , quam reliquorum colorum hi

38쪽

itansmittant ad ipsos oculas . Porro eolares ejusmodi licet innumeri sine sint , omne ginter se diversi, tamen iis, qui parum admodum inter se disterunt , ad eandem classem redactis , ad T. praecipua capita reducuntur, quae hic Noster poetico lepore enumerat nimirum sunt Rubeus, Aureus , Flavus, Viridis , Caeruleus , Indieus, violaceus . Solent autem etiam Aureus, ae Flavus pro eodem haberi , ae pro eodem pariter Caeruleus, & Indicus, qui non ita discrepant inter su , eoque pacto reducuntur ad s. Et ieci reo Noller de hi see postremis habet . Bina quidem Decies, sed qua tamen una tuenti

Creditur intervum , tam dulci errore moratu

Spectatorum oculos , radιUque μιuima fauit. Haec autem colorata fila , Neotonus idem deprehendit , dum ex eodem meridio in idem diversae densitatis medium penetrant , non aeque refringi ; sed Rubeum

colorem omnium minime, relictitos magis eodem ordine , quo eos nominavimus,

ae proinde omnium maxime Violaeeum iter suum intorquere , & vi refringentis corporis a suscepto itinere deturbari . Porro inde etiam illud patet . cur Rubeus color omnium maxime percellat oculos; Violaceus omnium maxime ad umbram , & ad no turnas tenebras acce dat ; de Viridi vero jure astirmari possit , eum elle a quo non jucunator ullus adVenit , aut oculi a presentior accisis raris. Nam si radii, qui omnium minime cedunt vi refringcnti , ut sunt Rubet, impingunt in oculi fibras vi omnium maxima, qui omnium maxime detorquenturi eadem vi , ii omnium minime vim suam exerunt ; ac demum ii proiecto gratissimi , ac jucundissimi omnium debent aedidere , qui vires exerunt inter reliquos medias, di quibus potissimum oeulorum fibrae debent fuisse attemperatae , ne nimis magna esset Rubeorum radiorum impressio , vel Violaceorum nimis exigua.

iij Illud nimirum Neotonus demonstrat maiorem ; vel mInorem refractionem aia excitationem ideat unius potius, quam alterius coloris non pendere a modi ii cationibus , quas radius luminis in retractione , aut reflexione acquirat; sed in illo quolibet id ex ipsius natura oriri; ae proinde fila ipsa intrinsecam , ut a junt srei tangibilitatem habere , aliud majorem, aliud minorem, Ec intrinsecum colorem ἀae in reflexionibus , & refractionibus separari tantum fila, di telam velut retexi. l.2 Ex innumeris experimentis, quae Neotonuet inliituit , & in Optica liisu persequitur, ad demostrandam hane intrinseeam radiorum refrangibilitatem diversam , di intrinsecam vim excitandi ideam determinati cujusdam coloris, unum hie Noster seligit satis validum , di vulgo etiam notissimum , quod binis prismatibus perficitur . Est autem experimcntum hujusmodi . Paratur ptisma vitreum triangulare, vitrum scilicet tribus oblongis superficiebus lateralibus planis terminatum , cujus trans versam lectionem in fig. a. exprimit triangulum ABC, eius lateribus AB, BC. exinprimentibus tres illis prismatis facies . Debet autem vitrum ea re re bullulis aereis inisclulis , dc ex malia constare ita homogenea , ut per omnem ejus crassitudinem nusquam densitas immutetur . Ejus facies solent omnes accuratissime complanari , N perpoliri et satis tamen est, si binae tantum AB , BC poliantur , di angulus non debet esse nimis acutus , ut et cetum sentibilem praestare possit . in fenestra soli S obversa exeavatur exiguum foramen D, per quod radius SD transmittatur in cubiculum satis tenebrosum , eujus parietes si nigris vcstrantur Pan. na, , ne quid luminis ulla ex parte resiliat , melius etiam sitecedunt experimenta . Excipitur radius SD in facie prismatis AC oblique in E . Ejus pars ex E reflectitur , pars ipsiim ingreditur vitrum, & refringitur: nam quotiescumque ex altero

medio in alterum transit lumeni semper ejus pars aliqua tellectitur. ac proin doetiam

39쪽

etiam ubi delatum ad faelam CB egreditur e vitro; adhue alia pare Intra vitrum rei lectitur. Sed de his reflexis radiis nihil hic quidem curandum .

Porro radius in E non refringitur totus in eodem angulo , sed plurium filorum textura retexitur , & Uiolareus quidem omnium maxime amotu suo deflectit me ν, Rubeus omnium minime per Eis , reliquis omnibus jacentibus in ano illo pE . Ibi autem in egrellu e laete CB iterum inuecti int iter radii recedendo a perpendiculis DN, ιrn , Violaccus quidem omnium maxime , Rubeus omnium minime, ac in parrete vel in charta abit radius Violaceus in C , Rubeus in R, reliqui iu- termedia in F, U, I , Et hie quidem expressimus radium S tanquam ii per unicam rectam lineam delatus elice, de fila separata lineam quandam PR pingercnt . verum ob amplitudinem foramin:s D , pro linea ex quovis Solis punito dulcrtur exiguus quidam ra-d:orum conus, leu quati cylindrus ad E; N ob diametrum apparentem Solis Ss , dciertur per quodvis punctum foraminis D conus E D e , habens angulum E Oea qualem angulo Λ D s ad verticem opposito , nimirum diametro apparenti Solis. H:ne fit , ut radii DE, De non habeant clandem anguluiu incidentiae , ae proinde nec omnia ejusdem coloris fila eodem angulo refringantur , nee simul pro-de.:nt , nee in unicum punctum coalescant : led fila omnia Rubea tum quae pro secta ex eodem Solis puncto transeunt per omnia puncia lora minis II, tum quae discedunt e diversis putare:s Solis, pingunt circa R exiguam ellipsim , seu circellumqucndam , culus centrum proxime occupat Rubeus radius e centro Solis digrellus , dc per centrum foraminis trantiens . Idem praestant Violacet ei rea P e ac a centro cireelli Ru Dei ad centrum Violacei procedit series continua centrorum circello- Tmn omnium , qui pinguntur a filis rei rangibilitatis sentim majoris reductis ad il-hs 7. vel s. , clailcs : ac in pariete vel charta non linea quaedam colorata pingitur, sed veluti columna , qualem exhibet fi p. 3. terminata hinis semiclliptibus , vel semicirculis ad R N P , de binis rectis infinitas ellipses , vel circellos intermediost anetentibuς ; in qua columna colores extremi Rubeus, & violae s omnium pu-xismi , reliqui ex admixtione proximarum elliptium , vel circellorum impuriores, ita sentim alter in alterum dcetenerant , ut ibi , ubi e proximis hine in se aeque partiei pant, vividiores appareant, Porro hie illud omnino praetermittendum nyn est, quod plurimit errandi casionem dedit . Si foramen in D sit adeo amplum , ut radii ine identes in AP magnam ejus faciei partem oecupent, de imago excipiatur in PR in ea distantia, in qua diversorum colorum fila nondum oti divergentiam satis a se invicem recesserint ; in solis extremis c lumnae PK limitibus illis in P 8e R eolores videri debent saturi , Sc puri Violaceus , ac Rubeus , in medio autem color albus cxadmixtione circulorum omnium colorum ibi concurrentium. Remota sensim Chamia oblongatur imago , vel sensim Imminuto foramine contrahitur , & in utroque casu ineipiunt apparere prope Rubeum Flavus, prope Violaeeum Caeruleus diluti res initio, tum magis saturi : donee demum , & Uiridis in medio exurgat , circulis, qui divertos holee colores exhibent, vel per chartae remotionem a se in vicem recedentibus , vel per foraminis contractionem eontractis ita ; ut iam γλ ω qui pro rius specie disterunt, in minori copia admisceantur , vel etiam penitus te

Par tur.

Eidem superpositio circellorum habetur in pluribus aliis casibus , en quibus scum retractione apta vel nulli exhibentur colores , vel solum fimbriae quaedam cκ' tremorum colorum Rubel , ac Violacet , vel alterius tantum , & id potissi numia ligo limite lucis umbrae , vel in trauli tu a majore lumine ad multo

nus e

40쪽

nut in quibus casibus ii tannim Glorer apparent , qui in extremis illis limitibus

aliorum admixtione carent , vel qui in majore copia eo deieruntur , & satis praeva Ient , quo tamen ea su etiam dilutiores sunt. Id autem in causa fuit, eur plurimieensuerint colores generari ex ipsa permixtione Iueis & umbrae r ut alii, exee. pto radici nimis amplo in charta parum remota a prismate, cernentes extremas tantum extremorum colorum fimbrias cum alba luce intermedia , Nevutonianis

experimentis fidem denegarunt , ejusque sententiam de intrinseco coloris, Ec restangibilitatis gradu acrius insectati sunt . Ex eodem sonte & illud patet, cur in vitris , quae terminantur Per binas superficies parallelas, licet habeatur refractio , ac proinde.colorum divisio , diviso tamen ipsa nequaquam appareat . Sit vitrum terminatum in sp. q. binis stiperficiebus parallelis AB , CD. Incidat oblique in primam in E radius SE, e centro Solis egressus. Is refringitur ad perpendiculum ita , ut filum violaceum refrin- Satur omnium maxime per EP , Rubeum omnium minime per ER. . Tum in egressi ita resti itur ille per PM , hie per R N; ut utemue egrediatur enm directione parallela Illi , eum qua ad vitrum devenit, quod facile demonstratur ex illa data ratione sinuum ine identiae , & refractionis . Hinc rectae PM , RN sunt inter se parallelae . Si e Sole nullus alius radius deserretur praeter unicum e centro egressum, di is ineideret in E , ae vim haberet sati s magnam ad pereellendum sensium vistis ἔappareret in superficie vitri opposita in PR tota colorum series , ae eadem in MN. Quoniam tamen angulus PER , qui est differentii refractionum, est perquam exiis suus I nisi crassitudo vitri esset admodum masna ; spatiolum P κ esset admodum exiguum, di spatiolum MN , quod in charta Ipsi vitro parallela est ipsi PR aequa Ie , adhuc adeo exiguum esset , ut sensu vix , aut ne vix quidem percipi posset . Si jam considerentur radii ex omnibus punctis supersei et Solaris egressi , & a Lliue impingentes in E; ii parvas Ellipses , vel circellos coloratos inducent, quo umcentra erunt in rectis RP , NM , ex quibus ob tantam propinquitatem jam superpositio orietur , & fere continuata in medio potissimum albedo . Si autem praeterea foramen , per quod radii ad vitrum deseruntur , sit majus, vel libere deferantur radii ad totum vitrum i sumpta E e aequali PR , radius ex ipso Solis centro delatus ad e , pariter dividetur per refractionem in fila colorata a quorum extrema et, re is Quoniam autem ob angulos incidentiae aequales radiorum EE , te , etiam radii Uiolacet EP , ep ad aequales angulos refringuntur, erunt EP, est parallelae , Sc aequalis Ee , aequalis PR; ae proinde incidet punctum p in R , dc egredientur conjuncta simul fila RN, p m , illud Rubeum pertinens ad radium SE , hoc violaceum peritianens ad I e . Eodem autem pacto deterentur ad R fila omnium intermediorum colorum pertinentium ad radios delatos e centro Solis in spatium Ee , & in recta RNhabebitur textura prorsus eadem omnium illorum, quae in radio SE vel se, sed filorum excerptorum ex omnibus radiis inelusis sipatio SE ea . Id autem, quod ae-eidit in puncto R , idem aecidet in reliquis omnibus supra , dc infra ipsum , si in to tam superficiem AB vitri inei dant radii, demptis tantum extremis partibus C, 8c D. Nimirum ex omnibus intermediis punctis secundae superficiei CD egredientur radii compositi ex aequali numero filorum eolorum omnium;& deserentur uniti ad ehartam TZ ; solum deferentur fila Violaeeum ad cT; ae Rubeum ad OZa ckteris separata . Quare, seclusa prorsus consideratione radiorum delatorum ex aliis punctis Solis, cernetur quidem circa Τ eolor Uiolaceus, ei rea Z color Rubeus , & si crassitudo vitri sit satis ma*na , illi quidem proximus Indieus , huic Aureus , sed dilutiores: at in omnibus antermediit punctis cernetur perpetua , & aequalis albedo , qualem radii dire cti exhiberent . Adveniat jam consideratio radiorum de- . D latorum

SEARCH

MENU NAVIGATION