P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

n ominati in vexare: ceteraque eius

modi philosophi studiis indignis

dima sophismata cogitare destinat. Exemplo patientiae nostrae tadem

aliquando moueantur , qui tan- ta aequitate animi tot indignitates

pertulimus, quanta ipsi iniquita-ue machinati sunt: quique hoc via multionis genus perpetuum iu

rauimus, ut non modo nullas tot

fraudum atque calumniarum pG nas repetamus, sed ne earum quiadem authores vlla scriptorum nostrorum litera dignos existimemus: Patientia enim &constatia ad honeste vincedum, non stultorum &ignorantium poena & infamia mihi opus esse duxi: neque enim ad

uersatus est hic adhuc nobis quis quam, qui vel pictam vera: Dial cticae

Diuitia

12쪽

icticς umbram agnosteret .Hanc Lgitur veniam si nobis homines dederint, ut Dialecticam Aristotelis, dialectico Aristotelearum legum- dicio diste piandam & constituen

dam arbitretur, o me fortunatumso me feliceml . ri md Cnia - es enim leuia aut ludicra petuntur '

sed de arte. omnium meo quidem iudicio praestantissima certatur: vivis humanς mentis, id est boni bonnorum, quae a Deo hominibus dari unquam potuerunt, maximi : vi

vis inqua, tam diuini boni pro sua

natura ac dignitate doceatur et ex- 'erceatur. l

Descripsit radio totum qui gentibas

13쪽

ait pastor ille Virgilianus: At ego

multo iustius,

-Ecquisfuit alter, qui no totum terrae coeliue orbem, cuius centrum certo puncto comprehenditur,extremum finito spatio concluditur: sed tantum potius mentis Orbem, cuius medius locus

immensa cogitandi inuentedique solertia dilatatur: ambitus infinita iudicandi collocandique prudentia propagatur: π-Ecquis sin quam fuit alter, - Descripssit radio tantum qui genti,

bus orbem , Nec enim vereor, quan uis ea res

tanta sit, quin obscurissimis tenebris clarissimam lucem, miserando

ab usui praestantem usum re admurabilem praeponedum esse, vel ad-

--. uersariae

14쪽

uersariae sententiae animis sic affectis persuadeam. Atque Ut spero, omnes qui ista legent, rem tam facilem,tam iustam, tam laudabilem vel ultro largientur, ac nos aequit te ista vincere potius Optabunt. Quamobrem Mecoenas, Rami tui fructus tua no solum bonitate seruatos, sed gratia & liberalitate excultos &vberiores gradioresque factos percipito. Vale. Lutetiae, e Prςlleo nostro i s 1 6. Idibus Maj.

ERRATA sIC CORRIGITO.

16쪽

P. RAMI, REGII

ELO ENTIAE ET

PHILOs OPHIAE PRO- fessoris, Animaduersionum Aristotelicarum bber primus, DE PHILOSOPHIs LOGICIS, DCarolum Lotha, gumcarditudem. E DIALECTICAE a

tis veritate ac utilitate, in Dialectica dictu est: de Di lecticorum inuentis & decretis dicamus,& doceamus quemadmodum omnes e rum catholicas artis huius regulas comprehendimus, omnibusq; probata meth do collocauimus: caussam denique tam multorum a nobis omissorum, suis locis asseramus. Quae disputatio tam multas nobis turbas excitaui .ut non immeritὁ numen hic inuocandum sit. Ergo ut recte atque ex ordine progrediamur,Deu Opta Max. ducem auitioresnque propitium consiliis nostris precemuridivina siquidem ope,multo magis res hon

stet atque laudabiles,quam ratione consilioque hominu A geruntur.

17쪽

α PETRI RAMI

geruntur. Abs te igitur, O qui res hominumqVe,Deumque, Zetennis regis imperiis, m fulmine terres, pacem aeveniam peto, precorque Vt nos in hac conterione a vero rectoque aberrare non sinas , sed huius tantae disciplinae proprium ac naturale lumen ,ad decus de laudem immensae bonitatis ac magnitudinis tuae squi ut optimus & maximus es, silc merito appellaris) deditis tibi mentibus atque animis ostendas. Nunc quoniam debita instituto nostro vota fecimus, ad rem veniamus:

Viginti libris ista quςstionem complectemur, quorum primus, logicorum philosophorum historiam habebit: secudus , primorum Logicae principiorum assertionem: reliqui deinceps singulis organi libris octodecim respondebunt. De logicis itaque philosophis primum dicemus,unde variarum partium varios inuetores aῆnoscemus:xt si magna quaedam & ampla nobis haereditas cernenda sit, parentum a quibus relicta sit, nomina liabenter audiamus, tabulas cupide legamus . Ergo cum logicae artis haereditas tanta tSmque copiosa nobis ad-cunda sit, eorum parentum,a quibus descripta posteris est,nomina,studia,instrumenta, monimenta cognoscamus: exploremus verum sit,necne, quod Aristoteles de se nobis persuadere voluit, cum se primum Logicae inuentorem praedicauit: ait enim in peroratione organilogici, ante se, Rhetorica multa documenta extitisse rhuius operis non hoc quidem fuisse, illud autem non fuisse sed omnino nihil fuisse. Ergo de logicis philosophis dicamus ea, quae e Platonis & A ristotelis libris, que philosophorum ipsorum apud Laertium vitis, Sc Galeni libris comperimus. Philosophi quidem omnes Logici fuerunt,nec enim sine Logica homines, nedum philosophi essent: sed Logica illa naturalis esse tantum potuit,de artificiosis nunc etiam Logicis dicere instituimus, quique de hac arte aliquid praeceperint.

Omnium certe antiquissimus Logicus Prometheus,a

tificiosae methodi author x inuentor in Philebo Plat

18쪽

A NIM A D. LIB. L 3

tris tradit .cum Socrates docet omnes homines natu-- logicos esse, sed naturalem hunc humanae rationis ardorem temerarium esse, nisi consilio regatur. Nulla vero ait Socrates via pulchrior est, nec esse potest, ea, cuius amator semper fui: at frequenter effugiens, me solum Sc licitum destituit. Pro. Quaenam est 3 exponatur modo. So. Quam declarare quidem facillimum est,adhibere autem & usurpare,di sucillimum: Omnia

enim quaecunque artificiose composita unquam reperta sun hac utique reperta sunt via: Consulcra autem

quam dico. Pro. Dic tantum. Sio Donum profecto Deorum,ut mihi quidem videtur,ad homines alicunde ex Diis per Prometheum, una cum quodam igne clarissimo delatum: Ac prisci quidem nobis excellentiores,& ad Deos propius accedetes, hoc nobis oraculum tradiderui. Haec de Prometheo Socrates,& multὁ pluribus verbis,quibus Prometheum logicae methodi inuentorem facit. Prometheus vero post Ziluuium, hominem igne illo coelesti formauit,v t Poetae tradunt,euque Auxit in effigiem moderantum cundia Deorum: ut logica methodus iam primis illis temporibus inueta sit, in liniae sit eius antiquitas nota. Nec alienum sit

credere, de logicis artibus,a primis illis parentibus Gliquid praeceptum esse,quos apud Iosephum legimus, de Mathematicis disciplinis accurate philosophatos esse.Ergo hanc logicet doctiinae partem longὸ omnium principem Aristoteles nequaquam sibi vere attribuet. Neque iam hic probabit ante se nihil omnino de Logica praece pium sui sie. Logicorum vero, quorum certior historia lit,aetates paulo facilius deinceps per genera philosophorum & Italicorum & Ionicorum prosequemur. Ergo in utroque genere , quae logicae artis studia viguerant, attendamus. Pythagoras circa sexagesima Olympiadem, Italicae philosoplitae princeps, mathematicas, physicas, medicas artes docuisse quidem dicitur,

logicas squod legisse meminerim) docuisse no dicitur: magnumque eivice rei indicium est, de logicis artibus

19쪽

PETRI RAMI

ab eo nil esse institutum, qudd quinquennii flentium

discipulis suis imperarit, &ex omnibus Logicae argu mentis,unicum illud expers artis tantum apud eius discipulos valuerit, Audi e , ipse dixit: Ipse verb, Py- hagoras erat. Testimonij tamen & authoritatis a gumentum, in Pythagorea schola tantopere celebratum inde meminerimus. Atque huius sectae philosophi Lo icas artes perleviter attigerunt. Xenophanes a Parmen isto & Orestade Pythagoreis videtur informatus esse.Huius logicum nil inuenio: nisi forte illud putes, quod dixerit acatalepta,incomprehensibilia esse omnia: unde sortassis Pyrrhoneorum & nouorum Academicorum error emanarit. Heraclitus, Xenophanis

auditor, quavis sibi iuueni nil cognitum, seni nil ignotum fuisse diceret,iamen videtur eandem acatalepsiam comprobasse,cum diceret, Opinio, sacer est morbus, Maspectus fallitur. Eius tamen dictum logicum illud est celebre: Multiplex notitia mentem non docet: Significans opinor)no librorum prςceptis & regulis, sed multo magis usu & exercitatione sapientiam in quaque arte comparari. Quod verissimum est, & a Socrate valde comprobatum. Eiusdem familiae fuit Empedo cles, Pythagorae nempe discipulus,qui Rhetoricam inuenit,ut Aristoteles ait in Sophista. Atqui Rhetorica& inuentio & dispositio, quid aliud est quam Logica tHic etiam philosophus Gorgiam Rhetorem, multorum postea & philosophorum & oratorum doctorem formauit. Quare nomine Rhetoricae, logica ars ab his tractata est. Epicharmus, Pythagorae auditor, commentaria reliquit,in quibus non solum res physicas &medicas attingit, sed etiam γνωμολογῶ. ubi fortassistosicum aliquid fuit. Parmenides, Xenophanis ac Diochetet Pytnagorei auditor, logicum iudicium tum veritatis, tum etiam opinionis,carmine suo perelega ter attigit: Oportet ve- te omnia cognoscere, Partim quidem veritatissuasu aci, accuratum sententiam, Partim

20쪽

ANIMA D. LIB. I.

Partim mortui tam opiniones:quarum non iam sera vera. Deinde iudicium opinione fieri prohibet, ex accurata veritate fieri admonet: Ne te Deus anticipem viam iuxta hanc cogat, Vt iudicesinconsiderare oculo resonante auditu, gua ,sed ratione perpendas ambiguum argumentum.

Atque hunc poetam,Logicae etiam philosophiae magistrum fuisse,argumento est Platonis logicus dialogus, nomine Parmenidis inscriptus,cuius tota disput tio ad traicam artem attinet. Quinetiam de Pythago rei forchytas existimatur a nonnullis Categoriarum author fuisse,quet hodie ad Aristotelem authorem referuntur : & certὰ Aristoteles de Archytea philosophia commentarium conscripsit. Atque haec Logica Pyth goreorum fuit, te quibus Aristoteles decimo tertio prina et Philosophiae sic ait: Pythagorei prius de paucis

quabusdam,quorum definitiones ad numeros accommodabant: v quid est Occasio,aut iustitia,aut Nuptiae. Quo loco significat Aristoteles Pythagorea Logicam, aut nullam omnino,aut perexiguam fuisse. Sed Aristotelis ambitio suspecta Ll, Logicam sibi vendicantis, cum tamen adhuc a veteribus illis, Rhetoricae nomine uadam Logicam propositam,& separatim de iudicio,ccque methodo praecepta posita videamus. Interroga igitur vetustatem illam,si potes, an Aristoteles primus Logicam inuenerit & absoluerit: valde ac vehementer reclamabit,cum tot & inuentionis &dispositionis artes posteris reliquerita sequuntur Ionici Logici: Zeno Eleates,Parmenidis auditor opinor quia vel ad veterum artes tantis adiecit,aut eas dispersas in unum corpus redegit) logicae artis apud Laertium octauo & nono lis bri s,teste Aristotele,inuentor essicitur. Ac quamuis Zenonis monumenta omnia perierint,tamen eius verit

iis licet a Platone quiddam agnoscere,apud quem Par menides significat Socratem in dialecticis a Zenone suisse institutum: Sic vero Parmenides cum Socrate loquitur:Praeclara vero ac diuina, mihi crede, cupiditas - - A iij xis a

SEARCH

MENU NAVIGATION