P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

PETRI RAMI

Antiochiivenisset exul,proque eo quὁd eius nomε erata magna apud oes gloria, inuitatus esset ab hospitibus suis, ut eu que dixi, si vellet,audiret: cuque is se no nolle dixisset, locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de imperatoris ossicio et de omni re militari:Tu cacaeteri,qui illu audierat,vehemeter essent delectati,quς-

rebat ab Hanibale, quidna ille ipse de illo philosopho

iudicaret: Hic Poenus no optime graece, sed tame liberὰ respodisse fertur: Multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis qua Phormio deliraret,vidisse neminem Neque mehercule iniuria:Quid em aut arrogatius,aut loquacius fieri potuit,quam Hanibali, qui tot annos de imperio cuIopulo Romano, omniugentiu victore ce lasset,graecu homine,qui nuqua hoste, niiqua castxa vi disset: nuqua denique minima parte ullius publici muneris attigisset,prqcepta de re militari dare Haec Catulus. Phormione ver5 quenda nobis Aristotele holes hi faciut,sine usu,sine experietia reru cofingui, & inertiae atque pigritiae suae velut authore faciut. At ipse si is est tame Aristoteles in vel in hoc organo ista calumnia a se detestatur omnia praecepta Logicae artis ab experietia deduceda,omnia ad analysim, ad omnis generis vel scripta,vel dicta disputatione examinada referenda praecipit: quique ethicu illud suum maximὸ sibi proposuerit, Neque san E quid virtus sit, itelligere satis est: sed ut ii beamus & utamur,enitendu est. Quiobrem ex organo Logico, quae Aristotelicae philosophiae,quae verae Logicet principiis conuenient, ad vera Dielectica reseramus. reliqua inutilia in organo ipso Logico relinquamus:Neque tame Analytica priora de bibliothecis eliciamus,

sed potius ut costet,vnde materies operis nostri sumatur, ad vetustatis & originis authoritate conseruenturi ut Varro,Priscianus,valla,Diomedes coseruantur,qu uis no eorii libri, sed ars ex illis educta, & ad usum c formata,pueris proponitur. Denique principia Arist telis de materia artis,dEque forma artis teneamus,Omniaque iis consentanea probemns, cotraria tollamus.

FINIS LIBRI OCTAVI. - ,

SEARCH

MENU NAVIGATION