P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

- s PETRI RAMI

sent, sed theses elucubrarent: At posteris posteaquam hi libri prodiere, licuit uberius philosophari, & Arist

telem imitari: necesse tamen fuit, propter errorum lcmendorum multitudinem,multa iis consentanea dicere : Multa etiam ad id Roma addidit: Nam statim post Apelliconis obitum, Sylla,qui ceperati Athenas, Apelliconis bibliothecam cepit. Huc vero delatam tum Tyrannio Grammaticus Aristotelis studiosus cum sibi bibliothecae praesectum conciliasset, corrupit:tum bibliopolet quidam,librariis & scriptoribus malis usi,nec ex plaria conferentes, quod etiam in aliis libris, qui venditionis caussa transcribuntur,& hic,& Alexandriae accidit: Haec Strabo libro I3:vnde caussas corruptorum librorum Aristotelis multas videmus. Eadem serὸ Plutarchus in Sylla, sed breuius: Sumpsit sibi ait de Sylla Apelliconis Teij bibliothecam, in qua,plurima Aristotelis & Theophrasti inerant volumina, tum plerisque nondum plane cognita. Dicitur vero Tyrannio Grammaticus,cum ea Romam delata esset,peruertisse: a quo Rhodius Andronicus exemplaria cum facile nactus esset, publicauit: & quae nunc feruntur, tabulas conscri-ost. Superiores vero Peripatetici, per se quidem excellentes etiam philolosi videntur fuisse: In Aristotelis ramen & Theophrasti libris neque multis, neque accuratὸ versati: qui propter Nelei scepsi j haeredem, cui Theophrastus libros litos reliquerat, ad rudes & imperitos peruenerunt: Haec Plutarchus: quibus intelligimus Theophrasti & Nelei haeredes, primos Aristotelicae bibliothecae corruptores fuisse: Secundos,Tyrannionem, Andronicum, & librarios caeteros: Locus uterque& Strabonis & Plutarchi de Tyrannione , a Latinis interpretibus nec intellectus,nec explicatus est. Ergo i sica Aristotelis philosophia non ab Aristotele primum reperta ut patuit) sed potius e veterum inuentis collecta, ab Aristotelis obitu, id est anno tertio Olympiadis II . vel anno urbis Romae 43I, usque ad victore Graeciae 5Illam, annum quippe urbis sexcentesimum septuagesimum.

42쪽

ANIMA D. LIB. I. 27smum, latuit annos ducentos quadraginta. Ac cum sic mutilata in lucem venit, medici, qui diligetia & usu a ceptas plaῖas curarent, nulli adfuere:Epicurei Canonicam suamnabebant,aliorum philosophorum Logicam aspernabantur: Stoici Chrysippeis logicis instructi Peripateticam Logicam n5 requirebant: Academici suam tam laute a Xenocrate pr sertim instructam sequebantur: Peripatetici, ut tum Cratippus fuit,quid eperint,incertum est Adrastus, Aspasius , Alexander primi de P ripateticis quod compererim) Aristotelis Logicam in publicas scholas induxerunt,& iuuentuti proposueruta Moruire interpretum Galenus meminit, qui ducentis circiter annis post publicatam Aristotelis philosophiasoruit. Alexandri Aphrodisei quod viderim in non meminit,ut videatur Galenus paulo superior fuisse:tamet-s librorum quorundam meminit ad Seuerum scriptorum,ad quem Aphrodiseus scripsit. Alexandri magister Sosigenes suit. Galenus vero ingenio naturaque felix,

sed institutione non miniis felix fuit, si quid ipsi de se

scribenti credituri Anno squidem aetatis decimo quinto liberales artes iam perceperat, dc decimo septimo ad Medicinam se contulit, cum eaque philosophiam coniunctὰ ad tricesimum quartum aetatis annum tractauit,

de publice docuit. Csim igitur se logicis philosophorum

decretis cognoscendis dedisset, animaduertit no modo sectarum cum sectis aliis in logica theoria discordiam, sed singularum inter se sectarum dissensionem esse: in Peripateticis logicis nonnullam, in Academicis mai rem,in Stoicis maximam. Itaque nulli sectς se preteipuὁ addixit,neque Academicus, neque Aristotelicus,neque Stoicus, neque Epicureus esse voluit, sed stanquam di- ceres electivus tantum, ut e singulis eligeret, quae placerent. Quamobrem cum logicas sectas omnes cogia

uisset, scripsit de suo iudicio, non ex Aristotelis arbitrio , de demonstratione tractatum libris quindecim, aliaque permulta, quae est vel in Pacis incendio, vel amicis donata, vel furto sublata, periisse. Sed ad illum

43쪽

18 PETRI RAMI

lum quindecim librorum apodicti cum tractatum illustrandum, s6 libros scripserat, ac fortassis longe plures: nam librorum numerus saepe definitus non est, δίpro Vnico numeratur a nobis, qui fortassis multiplex fuerat: Sic vero ab eo recesentur: De necessariis ad demonstrationes, I: de omissione propositionum in dictione, I: de propositionibus aequi ualentibus, I: de demonstrationibus propter quid: de syllogismorum numero, I: de exemplo, χ: de inductione,i: de imagine, id de similitudine, 3: de principiis ex hypothesi, I: de generis & speciei&ab eorum derivatorum significatis, secundum spontaneam vocem, I: de possibili,i: de multipliciter dictis & ambiguis, 3: de propriis δc communibus artium, I: de rationibus seipsas euertentibus, I: de contingentibus propositionibus,t: de syllogismis exmistis propositionibus, i: quomodo discern eda sit quaestio rei a nominis de significationis quaestione, I: de Clitomacho dc demsistrationis eius solutione: de communi ratione, χ: de optima disciplina: de Epicteto, I: de sit sy llogismorum: de usu ad syllogismos: theoremata, I & 2: de optima secta, I: de nominum rectitudine,3: Quod entium unuquodque dc unum est & multa: quod ad opposita unum dc ide ex necessitate consequi sit impossibile, i: de secta apodictica, i: de Losica secunda dc contemplatione, I: Dialogi ad philosopnum,psopriὸ

eius quod est circa communes notitias: aduersus eos. qui malitiose nomina accipiunt, I: de propriis Sc communibus in artibus de artium constitutione,3: de significatis ex voce species Sc genus & de iis,quae adiuncta sunt ipsis:epitomae apodicticae theoriae,i: de iudicio differentium in dogmatis: quod a prima essentia inseparabilis sit quantitas, i : de priore : de per impossibile demonstratione, I: de iis quae fiunt gratia ipsius, i : de iis quae multipliciter dicuntur, 1: de nominis de significatorum quaestione. Hos libros Galenus nominatim recenset sibi coscriptos esse ad illustrationem quindecim librorum de demonstration id est de Logica illo siqui-

44쪽

AN IMA D. LIB. I.

dem nomine totam Logicam, ut e librorum titulis appare comprehederat. Atque huc etiam referri possunt libri cetum & undecim, quos inter morales libros suos retulit,De sine plutosophiae, a: de consuetudine auditores ostentantium, a: de praelegentibus clanculum, I: de exercitatione in aula Menarchi aduersus Larchidem &Crrum , a: de dialogorum consuetudine, I: contra so-renses Rhetores, et: de publice dictis, I: aduersus adi

latores,r: de publice dictis sub Pertinace,i. E pertinentibus ad Platonis philosophiam,De secta Platonis,i: de propriis placitis, 3 : de Logica theoria secundum Platonem: ce Platonis & Hippocratis dogmatis. De pertia nentibus ad Aristotelis psilosophiam: in decem Categorias cum primo Adrasti & Aspas' commentariis c tetus suisset, postea quatuor libri faipti sunt: in librum de Interpretatione , 3: in priorem de syllogismo, : in posteriorem, : in priorem de demonstratione, 6: in posteriorem, ue: de sophismatis in dictione, i: item in labrum Theophrasti de affirmatione & negatione, 6: in librum,quot modis, 3: in librum de dictione Eudemi, 3: de demonstrationabus propter quid, I: de contingentibus propositionibus & syllogismis, 1: de syllogismis

ex mulis propositionibus, i. Scripti sunt etiam in Stoicam philosophiam libri logici: de logica theoria secundum Chusippum,3: Chrysippi syllogisticae primae

lib. A: secundae, i: de logica facultate & theoria, 7: de usu theorematum in syllogismos,i: Quod Geometrica analytice sit prestantior, quam stoicorum, et: de usu in syllogismis, i. scripti sunt etiam in Epicuream sectam, An philologia si xtilis ad philosophiam moralem,a: de iis qui cum Sophistis versantur, I: aduersus eos, qui imcrepant soloecismum facientes in voce, 6: In quo disserebat nullam eruditionis culpam, nemineinque repre hendendum ob barbari sinos & soloecismos: tantum a erat,vt atticismum assereret:De perspicuitate & obscuritate. Et quoniam ad Logicam, Galenus ipse disputationem de sectis retuli ad eandem reserendi sunt libri,

45쪽

qui sequuntur:De libris Serapionis contra sectas, 1: inisformationes empiricae: De empiricorum controue sis, 3: contra obiecta ad controuersias empiricorum:

ad Theodae capita commentarij, 3: in libros Heraclidis de empirica secta libri 7 : de pertinentibus ad methodicos : methodicae sectae, 6. Quamobrem scripti sunt a Galeno de logica arte libri centum octoginta duo, ut

pro uno tantum sit, cum numerus definitus non est, praeter incensos etiam & donatos & surreptos. Ergo cum tam multos de Logica scripserit libros, non crediadit ab Aristotele Logicam perfecta esse. Atque de logi- eis philosophis, qua quidem philosophi nome meream tur,vltimus iudicio meo, Galenus fuit: Et quemadmodum sui inquit ille ) Vltima de superis terras ire liquit: sic Galenus Fltimus e philosophis logicas sin Ias reliquit: Serui deinceps, non philosophi fuere : αΦιλιαρι τελήια, non philosophia: & quidem γλαριςrre Aristotelicae philosophiae dissimillima: Aristoteles

liberrimus in philosophia fuerat, contra omnem V et statem , atque adeo doctorem Platonem veri gratia liberrimὲ senserat, logicamque artem non solum conci-ss contetionum modis, sed disputationibus perpetuis,&in utramque partem tractatis exercuerat: verum ab . interpretibus libertas veri quaerendi & tuendi abiecta est, exercitatio vera nulla adhibita: tota res ad seniles& inertes,de praeceptis creditis,non intellectas,non usu. llo meditatis & expertis, altercationes traducta est:

Sic enim versati sunt in Aristotelis logicis Alexander Aphrodiseus Sosigenis discipulus,Themistius,Porphyrius,Plotinus, Iamblichus, Ammonius,Simplicius,Gr maticus, Herminus, Maximus, Boethus, Sidonaus,De-asippus, Alexander Aegeus, Cornutus, Athenodorus, Syrianus, Eustratius, Ariston Achaicus, Eudoxus,Psellus, ut ab Aristotele Logicam & inuentam & persectam crederent, de eius ulla parte quaerere aut dubitare,ne-sas putarent, usum artis prorsus ignorarent: Et si quorum conatus liberior fuit, ut Lucij dc Nicostrati, a reli-

46쪽

ANIMA D. LIB. I. Π

quis, veluti scelus esset melius optare, oppressus est. Quamobrem cum Aristotelis ambitio tam multis, tamque locupletibus & incorruptis testimoniis constricta teneatur, desinamus credere ante Aristotelem nil omnino de Logica scriptum fuisse potiusque Atiastotelis Logicam e veterum logicis deductam& collectam iudicemus. Qu in vero rectu collecta sit, ex Aristotelis ipsius certio simis principiis ac legibus,de materia scienti de forma sciemtiae, perpendamus.

FINIs LIBRI PRIMI.

47쪽

Ρ RAMI, REGII. ELO ENTIAE ET

PHILOSOPHI AE P R O- fessoris, Animaduersionum A ΠΟ- . . telicarum liber secundis, DE PRINCIPIIS LOGICIS.

DCarolum Lotharingum cardinalem. RIMO libro Animaduersionum , logicae artis parentes expositi sunt, eorumque logica studia & volumina descripta. Secudus sequitur,

quo de primis Logicae initiis est agendu: ini id Logica sit, quid ei subiectum, quae principes partes : & logicis Aristotelis legibus , de materia artis, de forma artis, agendum, ut Logicae catholica Mmethodice disposita praecepta locis omnibus requiramus,contraria tollamus. Quid est igitur,ut a capite ordiamur, Dialecticaῖ est ars bene disserendi: Hi siquidem rationis naturalis & humanae, quam ars imitatur, fines sunt & termini,quibus definienda ac terminanda est: vi quam late patet vis illa rationis, tam late pateat eius definitio.

48쪽

ΑNIM A D. LIB. II. 33aegnitio. st certe quicquid est in organo logico, siue

de demostratione, liue de probabilitate, siue de captaone, siue de principiis, quae dicuntur in organo, horum omnium Categorematis Categoriis, Interpretatione, prioribus Analr ticis, in uniuersum hac definitione copreheditur. Sic Aristoteles Dialecticam generaliter accipit in Philosophia quarto capite decimi tertij, cum ait Pythagoreos paucula definiuisse: Dialectica enim facultas, nondum temporibus illis fuerat: Quomodo in Rhetoricis seclido capite primi, Dialecticam doctrinam syllogismorum bis nominat: Item dialectic libri secundi capitibus vicesimo secundo dc vicesimo quarto, pro toto organo logico sic usurpat: sic dc Logica generaliter accipitur, dc de quocunque, logicum dicitur: de eodem, ratione uti, ait Porphyrius in communione generis de differentiae,etiam dicitur. Sic ,genus omnis disputationis efficitur secudo capite primi Elenchorum. Ergo Dialectica, ars sit bene disserendi, idque praeceptum teneatur, quia catholicum: dc primo loco ponatur, quia natura primum est, dc caetera deinceps 1equentia complexum. Quid in organo de hac definiatione ' Si partes organi consideres , de quid sit eorum commune,poteris eam definitionem ex organo deducere, ut Aristoteles in Posterioribus docet, cum species noueris, ex earum communione genus definiri posse: At nominatim nusquam adhibita est, nedum initio posta est. Quod si quis dicat, Aristotelcm noluisse Dialecticam , seneralem artem facere, sed tres eius species diuersas uistituere, apodicticam, dialecticam, sophistiacam, eique propterea unam communem omnium definitionem proponetam non fuisse:huic quidem respondebo, quod in praefatione primi libri posui, Aristotelis philosophiam e veterum philosophorum libris , vel uti bibliothecam,esse collectam: in qua tamen Aristoteleqvoluntatis, Aristoteleique iudicij primae summaeque leges sunt notatae. qualis artis materia,qualis artis forma

esse debeat: quibus quae tot in libris collecta dogmata

C congruent,

49쪽

PETRI RAMI

congruent, Aristotelea,si placet, asseramus esse: Quae repugnabunt, Aristotelea negemus esse: Imo vero legi Dlatore ipsum, si quando a legibus suis aberret,imprude- ter potius existam citius aberrare: aut si prudentem scie-tύmque id facere statuas,reuocare certe & appellare ne dubitemus Dialectico modo Iudices de facto Aristotelis disceptamus. Aristotelis igitur voluntatem vel authoritatem, nisi veris principiis Aristotelis consentientem & congluentem nullam audiamus: catholica Aristotelis legem de materia artis,e secundo,quarto,& deinceps aliquot capitibus primi Posterioru usurpemus: praecepta artis non solum necessario omninoque vera,

ted homogenea & essentialia, sed propria sunto. Itaque cum in arte& scientia virtutis institutio necessaria&homogenea sit, vitii institutio neque necessaria neque homogenea erit: ideoque secundo capite primi Polleriorum iubet Aristoteles scientiae principia non solum clariora esse & notiora rebus inde deductis, sed neque aliud credibilius e sse, neque notius oppositis principiorum : Sic capite secundo sexti Topici, definitionem ait esse vitiosam, nisi contrarij definitio sit inde manifesta Ergo sola recti institutio in scientia ,homogenea est,institutio obliqui heterogenea. Sed etiam propria veraescietiae praecepta ita sunto,ut generalia generaliter, specialia specialiter doceantur: secus sophistica doctrina esto. Si quod generale & commune est, per plures species separatim doceatur: ut, Duobus rectis tres angulos

pares habere,si quis per tres species separatim, Is pleurum,Scalnum, Ibo sceles demonstret, sophistice demonstrat, & tres improprias demonstrationes, pro una pro

pria facit. Hae sunt Aristotelis leges: Ergo in his legibus suis Aristoteles appelletur, & de suo ipse facto respondeat: Quod commune est & generale, ait Aristotelea lex comuniter & generaliter est docendum: At tota logica doctrina, quam necessaria, homogenea, propria,

id est catholica sit, siue locos spectes inuetionis de causisis actis ubiectis diunctis,oppositis, comparatis, nomine,

50쪽

ANI M A D. L I B. II.

mine,di stributione,definitione,testimoniis:siue dispositionis & iudicij species consideres, in propositione, syllogismo,methodo:Tota inquam, comunis & generalis est: nec ulla res, quaestioue est, ad quam tractandam Acexplicandam non possit adhiberi: Categoremata,Categoriae, Interpretatio, Analytica priora, tota generalia iunt, dc communia apodicticae dc Dialecticae, ut Aristo

teles existimat nec ab eo Categoremata, Categoria, Interpretatio,priora Analytica ponuntur alia apodicticae, alia Dialecticae: Idque iam Aristotelis voluntate factu. Quid porro quae praecepta sunt Logicet catholica in po- sterioribus An tr ticis de Topicis ξ naec enim volumina reliqua sola sunt, quae videantur verae Logicae: alia apo-

dicticae propria,alia Dialecticae prorsus nulla,xt in ipsis libris copiosissimξ docebo. De caussis, factis, subiectis, adiunctis, quod ad inuetionem attinet, & de methodo, quod est dispositionis de iudicij, praecipitur in posteri ribiis Analyticis:de iisdem etiam praecipitur in Topicis.

Quamobrem tota vera Logica etiam libris Aristotelis comprehcs generalis 3c communis est: generaliter igitur Ac communiter semel tantum doceda: Nec alia fuit

apodictica, alia dialectica Logica separatim instituenda,cum apodicticae de Dialecticae,quet dicitur,sit una cornunis doctrina. Sophistica vero Logica,si vera Logica duplex esset,etiam duplex fieri debuit,allia apodicticae, alia Dialecticae contraria. At id ab Aristotele ne tentatum quidem est, xt Logicam sophisticam duplicem faceret,sicuti secit veram Logicam duplicem: de huic tamen sophisticae Logicae, quae non solum duobus Elei chorum libris, sed omnibus organi partibus infinitε repetitu nullus in Logica scientia locus Aristotelea mo γενειαα lege relinquitur. Rectum enim, index est sui de obliqui Quare sophistica Logica logicae sticliae nulla pars est: de reliquae duae Logicae, apodictica 3c Dialectisca una tantum est catholica scientia, de contra leges Aristotelis vitiose bifariam disiecta. Si tantae confusionis caussam requiras, una propositionis differentia , quod

C ij propositio

SEARCH

MENU NAVIGATION