P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ruisa est, qui te sic ad disserendum & ratiocinandum raperet. Collige vero teipsum,ac diligentius, dum iuuenis es,exerce in hac facultate, quae videtur inutilis eΩse,& a plerisque loquacitas futilis & garrulitas appellatur: alioqui veritatem non assequere. So. Quis agitur est exercitationis huius modus, o Parmenides Par. Quem tu de Zenone audiuisti: Haec Parmenides:

quibus intelligimus in logicis Zenone Socratis magistrum fuisse. Zenonis vero logica, Platonis dialogis

multa continentur. vi in Parmenide,rei qua de agitur, ortum, motum, accidetia,interitum: id est,caussas, quibus res generatur,& effecta, & adiunctas accidentias,&opposita, quibus res corrumpitur & interit. Item comparatorum genera,simi te,dissimile, maius, minus,

par: Item de genere &specie atque ideis plurima ibidem disputatio est: vi in sophista & Politico,de genere rursus & specie,toto item & parte,itcinque de diuidendi & definiendi ratione & lege:his enim duobus dialogis Socrates a Zenone logicis diuidendi & definie di legibus informatur. Ergo Platonis tres dialogi d monstrant, Socrati Zenonem logicae philosophiae doctorem fuisse :neque tamen omnia,quamuis discipulo,

decreta sua probauisse: Socrates enim Zenonis sentenistiam de ideis minime probauit, ut ex eodem Parmenide deprehedi potest: quod Galenus de placitis Hippocratis & Platonis annotauit: Plato, inquit, inutilem philosophiae contemplationem Socrati non attribuit, sed aliis,ut physicam contemplationem Timaeo,quemadmodum etiam extra fines egredientem Dialecticam ad Parmenidem,& socium eius Zenonem. Ergo Zenologicas artes ita docuit: nec Zenoni,tot annis ante Aristotelem philosopho persuadeat Aristoteles, Aristotelem primum artis logicς inuetorem & doctorem fu i sse. Quin ambitionem suam in isto philosopho Aristoteles mirabiliter arguit: Zeno ait in Sophista) primus logicas artes reperit: Ego ait in organo) primus reperi, nec ante me, huius artis quicquam fuit. Hanc igi-

22쪽

tur πιτ α ro consderato. Democritus anno maior,

quam Socrates fuit,e cuius libris tametsi nihil ad Logicam Laertius referat, tamen qui videantur ad Logicam referri posse,quidam sunt, si tituli tamen non fallunt: De Logicis regula, r. 2.3. Causta, De dictionibus vel vocibus vi etiam scholae iam nostrς loquuntur,onomasticum item de verbis,qualis in Porphyrio & Aristotelis Categoriis,& Interpretatione, materia tractari undetur : De figuris sic Aristoteles in Philosophiae primo α octauo libris ait rerum omniti efficientes causias , a Democrito factas esse, figuram,ordinem, situm: Ad iudicium spectantia quaedam: ubi potuit esse de propositionis,stllogismi,methodi regula quippiam: De imagine seu praenotione: Rem caussis planae. alis doctrina quaedam est in posterioribus Analyticis Aristotelis. Aristoteles autem primo de partibus Animalium scribit cum agit de caussis rerum naturalium, materia & fo ma atque ex iis definitione constituta veteres talem in rebus phy scis definitionem nescisse: Caussa vero fuit est quamobrem veteres ad hunc modum non peruenerint,quia quid est,& definitionis essentiam explicare . non poterant: Ac Democritus primus attigit non veluti rem phylicae contemplationi necessariam,sed tanquaab ipsa re zraheretur. Idem fere rursus in Philosoplita lib. 13.cap. - ab Aristotele de Democrito dicitiir:E Physicis paululum Democritus attigit,ac definiuit calidum& frigidum. Sic ab Aristotele Democriti Logica extenuatur, ut Democritus Aristoteli disserere quidem, sed sine arte videatur. Democriti discipulus Protagoras, qui et ide dictus est, Rhetoricam quae nihil aliud ferEquam Logica tu sui t) summa nominis gloria exercuit:& elencliticam doctrinam praecipue exercuit, sententiam omittens,ad nomen disseruit, & praesens contentionum genus, uod specie quadam probetur, instituit: Primus ad theles argumenta demonstrauit, & quod contradici non posset disceptauit:& scripsit artem Elenchorum dc Contradictionum,duobus libris. Ergo Pr

A iiij tagoras

23쪽

PETRI RAMI

tagoras eam Logicae partem,quae ab Aristotele traditur in Elenchis, aperuit. Logicae artis nomine magnum Protagoram fuisse declarat in Philosophia Aristoteles, qui contra eum tam multa disseruit:imo vero Platonis etiam dialogus Protagoras inscriptus, eius Elenchos valdὸ nobis ostendit. Quapropter neque Protagorae videbitur Aristoteles primus & solus logicae artis author fuisse. Hippocrates medicus horum aetate paulo inferior,& inuentionis, & dispositionis partes attigit: similitudinem & dissimilitudinem commendauit: vitia diuisionis in veteribus sui Galenus ait in studiose reprehendit:imo vero effectorum, adiunctorum, una cum methodica & artificiosa dispositionis Arma, locu comprehendit. Qua cum a Socrate in Phaedro, medici& oratoris inducta collatio esset, producuntur: Itaque inquit Socrates) quid tandem praecipiat Hippocrates, α vera ratio,considera. An vero de quavis natura ita consideradum estὶ Primum quidem simplestne an multiplex sit illud,de quo cupies artem vel discere,vel alios

docere:deinde si simplex fuerit, vis ipsius est inspicienda,& quid in quaque re per eum facere, aut quid illi

contra accidere soleat. Si vero multas species nabeat, his partibus enumeratis,quod in una notum sit, hoc idem in singulis notandum est:quid ipsa faciat, quid illi

aliunde rursus accidat. Phae. Videtur 5 Socrates. Socr. Absque his autem,disputatio caeci videatur esse progressio: nec tame caeco vel surdo,qui arte in re qua-uis progreditur,comparandus est. Ergo haec de Hippocratis Logica Socrates: methodus verὁ rursus eadem

ab Hippocrate non minus perspicue ponitur, cum iubet Hippocrates ex simili limite dignosci: utrita similia an dissimilia tat ab initio, a maximis & facillimis, ab usquequaque omnino notis, quae videre & audire liceat: quae etiam visu & naribus & lingua & mente nosse liceat,quibus cognoscimus, omnibusque cognoscere liceat. Haec Hippocratis oratio pulcherrimam logicae dispositionis partem iterum proponit, de qua int' posterioribus

24쪽

ANIMA D. LIB. I. I s

posterioribus Analyticis copiosius & uberius disseremus. Nec Hippocrati facile persuadeat Aristoteles, ipsum logicae artis ignarum fuisse, seque primum hic aliquid intellexisse. Videmus adhuc quae uni a veteribus obseruata Logicae documenta, de inuentione, iudicio propositionis A vetitate de opinione: de sillogismi etiam sertasse iudicio,vt Democriti fuere:de methodo ceria & elenchis: ut iam sine pudore dc rub re iactati non possit ante Aristotelem de logicis artibus omnino nil animaduersum, nil cognitu fuisse. Sed veteres uniuerses unus Socrates non tantum ethica, sed

hac logica philosophialogissimὸ superauitiqui tametsi magister in schola nunquam fati,nunquam artis cuiusuum prosessor ac doctor videri voluit, imo literam nullam scriptam reliquit: E discipulorum tamen, atque imprimis Platonis sermonibus, satis constat omnium philo phorum superiorum no solum natura , sed arte& usu λογικά -τον fuisse. Galenus initio historiae philosophicae,Socratem facere videtur non solum ethicae in v entorem, sed etiam Logicae perfectorem, cum ait: Dialecticam facultatem, qua ducuntur homines, perfecte animaduertit: Etenim Zenoniae Logicae documenta omnia non solum tenuit,sed inutilia ab utilibus discrevit: v Emque de ideis altercationem, ut Parmenides Platonis author est, iam tum iuuenis refutauit. A se ipso autem quam multa logicae artis adiumenta

deprompserit, E Platonis dialogis potes intelligere: Etenim Dialectica definitur in his, facultas disserendi:

tresque eius paries, sicut omnium artium, pontitur,natura, ars,cxercitatio: artisque partes,naturae dc exercitationis communes, inuentio dispositioque diuidutur. Inuentionis partium nulla seia non attingitur,de causiss, effectis,sibiectis,adiu' iis, oppositis, comparatis, nomine, liuisione,definitione,testimoniis:Iudicij vero in propositione, tum scientia, tum opinio, quam saepe ab eo proponitur Z methodus quam saepe,quam magnis sce ab eo tractator Ergo haec artis: usum vero logicae

25쪽

io x PETRI RAMI

artis quis unquam maiorem habuitὶ quis disputationis institutae vel genesim, vel analysim plenius adhibuitὶ

quis Logicae tu virtutes, tum vitia in propositis exemplis acutius deprehenditὶ Quam mirabiliter vero Logicae usum non solum in singularibus rebus,& in artiuomnium non solum constitutione, sed ad authorem Deum recognoscendum, conuersione docuitῖ Aristoteles Philosophiet libro decimo tertio, Socrati logicas laudes duas maximas attribuit, definiendi & diuidendi: Iis enim locis duobus si spectes usum, caeteri fere loci continentur. Atque hoc loco Aristoteles ambitionem suam valde prodit:nihil omnino de Logica dictum a te se gloriatur:& tamen alibi confitetur a Socrate logicam doctrinam & inductionis & definitionis esse traditam. Ergo Socrati,ergo Platoni magistris, a quibus hanc ipse artem didicit,nunquam Aristoteles persuaserit se primum logicae artis inuentorem fuisse. Deinceps sectae variae exoriae sunt,Socratemque philosophi praecipuὸ quinque, logicis artibus celebres sunt co

secuti, Anaxarcnus, Aristippus, Euclides, Antisthenes, Plato. Anaxarcho satis constat logicam Socraticae inscientiae scientiam non placuisse, cum diceret,ne se id ipsum scire, quod nil sciret. Socrates una exceptione se nihil scire profitebatur: Anaxarchus etiam hanc e ceptionem sustulit,seque in rebus agendis, probabilia talis specie duci,non certa scientia moueri dixit. An xarchum Pyrrho Eliensis audiuit, & hanc sectam acatalepsiae & retentionis amplificauit,unde non curantia& indifferentia rerum omnium sequebatur: eiusque sectatores, aporetici,sceptici, ephectici, etetetici: quod dubitarent,considerarent,inhiberent,inquirerent,dicti sunt: tuorum proprium, nil affirmando docere, sed inficiando aut comparando. Atque ut mirabilis est hominum natura, cum logicas aries conuellere velle videantur,ad confirmandum tamen institutum suum, id est ad omnem sensus & intellectus certam perceptio

nem scientiamque:ad iudiciu demonstrationem, dis. . sciplinam

26쪽

ANIMA D. LIB. I.

sciplinam tollendum: ad omnium, quae sentirentur, quaeque intelligerentur, incomprehensibilitatem con .h adum,logicis & rationum, & testia noniorum probationibus utebantur: Colligebant enim varias caussas,atque ex contrariis demonstrare conabantur pe suadentibus aequales probabilitates,aequalitatemque &contradictionem rationum confirmare rationibus fere

decem:primo,quod ex iisdem rebus phantasiae differetes,propter animalium differentias, inciderent ut cicutam coturnici alimentum esse,homini venenum:secui

do ex diuersis naturis hominum, ut Demophon in umbra calefiebat, in sole rigebat, alius contra: tertio ex differentiis sensilium,ut malum, aspectui pallidum,gustatui dulcemec eadem forma pro speculorum varietate,eadem cernituri. quartὁ ex communi affectione devicissitudine,ut sanitate, morbo, somno, vigilia, pueristia ,senectute:in quibus de re eade sit aliud atque aliud iudicium: quinto ex legibus & institutis, & ex musicis persuasionibus , & armciosis decretis, & opinionibus dogmaticis,quibus idem aliis bonu,aliis malu videtur: sexto de permistionibus, & comunicationibus: ut pu purae color in sole,luna,lucerna, varius est: septimo ex ualitate positionum,ut magna eadem & parua, si sp

tio mutentur,apparebunt quadrata,rotunda,plana, tumida:sic colubae collum variatur octauo ex quantitate, ut vinu modicum iuuat, multu nocet:nono ex insuetis, ut Sol,quia cernitur quotidie,mirabilis non est: admiaramur autem minus excellentia, si nunquam visa suerintadecimo ex relatorum contentione, ut dextrum, sinistrum: ut pater, filius: ignota vero quae ad aliquid. Alij modos alios addidere:inexperientiet,qua res deducitur in infinitum: suppositionis, qua principia stultEsupponuntur,cum possint contraria supponi. Atque liccPyrrhonia Logicae ad euertendam Logicam fere momenta sunt, ad quam multorum excellentium virorum authontates aggregantur,Homeri primum, quoniam de rebus iisdem aliter alias senti nec quicquam definia. tw

27쪽

ux PETRI RAMI

te docet affirmando:deinde septem Sapietrum,quorum illa sceptica sunt, Ne quid nimis. Spod propὶ aure iactura. Tu Archilochi, Hominibus mens,Glauce Leptine fili, Est mortalibus quale Iuppiter in die mittit. Ite Euripidis: Quid vero hos miseros sipere

Mortales aiunt' nec enim scimus: Faciamus ea certe quae quis velis. Item Xenophanis: Atqui igitur ptin nullus viis noui neque ullus unqua sciet. Zenonis etiam tollentis motu, & Democriti dicentis: Caussa vero nil nouimus,in profundo enim veritas est.Et Platonis, verum diis & deorum filiis cocedentis, probabilitatem tamen perquirentis. Et Euripidis: Quis ver) novit,an hoc uiuerest mori'

ori autem, vivere censetur mortalibus.

Et Empedoclis affirmantis esse quaedam,quae neque issi, neque auditu, neque intelleiiu percipi possent: Postremo Heracliti & Hippocratis sententiae huc aggregantur. Haec Pirrhoniae Logicae summa fuit,qua se-liatores eius, probabilitatis iudicium sibi reseruabant,

scientiae tollebant, & unice commendabant inhibitionem,quam velut umbra sequebatur tranquillitas: qualia ferὸ de noua Academia dicuntur a Cicerone: Arcesilas enim author Academiae nouae, Pyrrhonem imitatus

esse a Laertio dicitur. Atque haec secta nil Aristoteli debeat in logicis artibus, de quibus tamen tam multa diς seruit. Aristippus, omnEsque Aristippi sectatores Cyrenaici & Epicurei Logica naturali contenti, Logica artificiosam videntur conlepsisse: tametsi Aristippus duodecim de arte logica libros, ut ἡ titulis coniectura est,c scripsit:de exercitatione libros 6:de disciplina,I: Inte rogans,2.de chriis,3. Hi squidem tituli logicae artis via dentur esse:& fortassis etiam plures de hac arte scripserat, quam tituli significent. Et de Cyrenaicis locus est apud Laertium,quod Logicam, propter eius usum summum, attingebant. Et Epicurus septem annis natus post Platonis obitum, licet verbo logicam artem, Ut

inanem

28쪽

A NI M A D. LIB. I.

Πrnanem affirmaret, attamen reipsa quandam retinebat:. Dialecticam aut Logicam, caeterorum philosophorum more non appellabat,Canonicam dicebat & libros ar gumenti logici multos scripsit: horum namque tituli sunt, De sectis, de iudicio aut principio, aut canon, aut tanquam diceres elementatium:de imaginibus,de viso: Itaque veri iudicium referebat ad sensus & anticipationes & affectiones. Epicurei praeterea adiecere pha rasticas mentis conceptiones: Itaque etiam menti ludiacia tribuebant Epicurei, sed quae a sensus obseruationibus & iudiciis essent orta, secundum & incidentiam Aproportionem & smilitudinem & compositionem, aliquid eciam ratiocinatione conferente. Atque anticapationem dicebant veluti comprehensionem, aut opinionem rectam,aut cogitationem,aut vesu salem intellia gentiam insitam,id est memoriam eius, quod frequenter fieret :& sc docent ex antecedente prolepsi res c gnosci,vt Aristoteles docet ex antecedente pretnotione.

Quastionum quoque alias esse de rebus,alias circa si tricem dictionem versari: quomodo partitur Aristote-es Elenchos. Quare videmus ab his magistris, uos tomen caeteri philosophi tanquam pecudes insectantur, quato studio, & quam multis voluminibus logica phialosophia tractata sit. Quapropter Aristippo, Aristippique successsoribus Aristoteles nequaquam persuaserit, se logicae artis inuentorem dc authorem solum suisse. Euclidis vero, Antisthenis, Platonis scholas cu ingressi fuerimus, in his miranda philosophiae logicae studia coperiemus, εc Aristotelis ambitionem magis ac magis admirabimur. Euclides verὁ Megaricus, totaque eius

successio & secta, Logicam imprimis arripuit, sed Pa meridea illam Zenoniam, nonnihil sophisticam, quam idcirco Socrates non probabat, ut de ideis iam dictum est ideoque sectatores Euclidis, contentiosi primo sunt appellati,qui postea Dialectici, qui disputationes inte

rogatione & responsione conficerent: Demon strationbbus autem insistebat Euclides, non secundum sumpti

29쪽

, PETRI RAMI

nes, sed secundum illationes: surrilitudinisque probationem tollebat, cum diceret, aut ex similibus, aut ex dissimilibus constitui: ac si constaret ex similibus, potius res ipsas, quam rerum similia spectanda esse: Sin autem ex dissimilibus, inanem esse collationem sic Euclides sophistico enthymemate rationem, quamuis illustrissimam & magistro Socrati familiarissimam, reprehendebat: Atque ob hanc sophisticam Dialecticam, notatus est a Timone, velut sophist , quod Me garensibus rabiem contentionis inuexisset. Eius discipulus Eubulides, consimiles Dialecticae modos reperit, mentientem, latentem, electram, occultum, si ritem, cornutum, caluum: Sc consimili cum doctore nota, procax & petulans appellatus est: Fuit enim di sputator acer, & Demosthenem oratorem formauit:

sed ab Aristotele dissensit, eiusque multa decreta labefactauit. Atque isti vix Ariltoteles persuasisset,lo- sicae artis Aristotelem persectorem esse. Eubulides, lexinum discipulum contentiosissimum , successorem reliquit. In eadem secta fuit Diodorus, primusque occultum & cornutum disputationis genus inuenis. se existimatur. Hic apud Ptolemaeum Soterem cum dialecticam quaestionem a Stilpone obiectam dissolus

re non posset, appellatus est κρονος, fatuus:detractis κ de ρ, velut ονος,asinus:Quo scommate offensus,de ea qua stione librum conscripsit,& eo moerore mortem obiit.

Ex eadem schola fuit Clinomachus Thurius, qui primus de axiomatis & categorematis scripsit. Stilpo Megarensis, Zenonis Stoicorum principis magister, philosophus eiusdem familiae, quin Euclidis ipsius auditor fuit: tantumque rationis inuentione caeteris praestitit,ut tota pene Grςcia Megaram ad eum audiendum confluxerit: grauis in contentionibus: tollebat species. Menedemus Platonis atque etiam Stilponis auditor, eius scholae postremus, tollebat axiomata negantia,aς firmantia autem costituebat: atque ex iis simplicia amplectebatur,composita tollebat. Heraclides tamen scri- - bit

30쪽

ANIMA D. . LIB. I. bit Dialecticam contempsisse: in disputationibus autem ita pugnax erat & sortis, ut liuor in oculis expria meretur. Atque huiusmodi Logica Euclidea,de categ rematis, axiomatis,sophismatis,a Socratis Logica iam paululum , ut apparet, degenerauit, & ad sophistisam nonnihil inclinauit: fortis tamen ac robusta tuit, multoque magis Logicam, ut apparet, quam sophistica tenuat . Quapropter quis putet Euclidem & Euclidis aemulos, Dialecticae artis inuentionem & absoluti nem Aristoteli concessiimsὶ cum eos non soldm h ius artis studio, sed etiam nomine ita delectatos videamus, ut Dialectici non solum esse, sed appellati v I uetines Tertia Antisthenis schola sequitur, in cuius doctrina& successione longe maiora huius artis si dia viguerint: Haec certe schola licet durior, ut piimo Cynica, deinde Stoica fuerit, logicisque &physicis artibus spretis solam ethicam excoluisse a nonnululis dicatur, attamen Antisthenes ipse, utriusque sociae primus author, Dialecticam vald- celebrauit, ad eamque ex eius libris referri si quid e titulorum coniectura possiimus assequi) videatur veritas dedisserendo: item de disputatione e quibus libris videtur L pica tota comprehensa esse: Ad inuentionem verὁ r ferri videntur, de fide seu probatione: item quasi diaceres contradictorius: item de contradicendo, 1, 2, 3: item de interrogando: rursus de interrogatione & responsione. Ad iudicium propositionum potius attianeant , de dictione & characteribus: de disciplina aut nominibus, 1,a, 3, ,s: de opinione & scientia, a,2, 3, 4: de ediscendo problemata: de exposito imbus. Ad elenchos magis attineat; de Sophistis aut physognomonicus: de nominu usu, aut contentiosus: opi

mones aut contentiosus. An igitur Aristoteli logicas artes sibi vendicanti, tot artium logicarum magister dc doctor Antisthenes, & tot annis superior concesserit Diogenus eius successor, licet nullus eius de Logica liabet a Lacatio nominetur, attamen quam studiosus eius,

SEARCH

MENU NAVIGATION