P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ANI M A D. LIB. VII. 29

i ustiore multo ratione analysim impersectissimam dicere possumus: Analysis enim utriusque examinationem praestare debuerat, & genera vitiorum, virtutibus expositis contraria quaedam insigniora declarare: Quales argumentorum 8c syllogismorum fraudes in Elenchis & figuris dispersae sunt. At nihil inuentionis attigit : geneseos non multa, eaque vanis & fatuis exemplis offitia proposuit, e quibus tamen ad Dialecticam nostram magnifica illa theoremata reseremus: Imprimis cum fuerit exemplum syllogismi retexendum, tres terminos spectandos esse, quorum duo sint problematis,tertius inuentionis & medij. Secundo genesim syllogismi spectandam: quod deesset, addendum, quod superesset detrahendum: In communibus syllogismis

medium uniuersale, in reliquis pro suae compositionis genere habendam symboloru rationem esse, ne iis co- positionis leges impediatur. Cum termini fuerint orationes , nec uno categoriae modo proferantur, ut saepe omnes in omnibus authoribus orationes erui, 8c communi orationis usu varie dissimilit&que prolati erunt: Tamen qud certius de oblato disputationis exemplo iudicium fiat, analysis,quoad perspicuitas patietur, trahet,& disputationes amplas in breuiore forma diiudicabit. Quamobrem primus de syllogismo liber adhuc ita fuit: Ρε qui obscurum putabat, non fallebatur ille quidem, ted certe obscuritatis tam multas,tam quo stupidas caussas nequaquam fortasse suspicabatur.

FINIs LIBRI SEPTIMI.

312쪽

P. RAMI, REGII

ELOQUENTIAE ET

Carolum Lotharingum Cardinalem. T reliquae sunt Analytici secundi non

pauciores sere tenebrae : ad eas igitur eodem orationis cursu disputationisque contendamus:videntur enim stia

logismi& iudicij quaedam hic etiam

- - praecepta coturbari. Verdm magister idem,qui Analytico primo fuit, idem secundo rursus erit.Neque hic doctorem accuso,ut antea, qudd neces saria multa praetermittat,sed quod omnino nihil sexceptis pauculis analyseos vitiis dialecticu toto isto Analytico doceat In hoc enim toto libro nullum dialecticae artis praeceptum est: nihil quod inuentionem doceat nihil quod iudicium adiuuet:nihil denique ab experientia & historia id est ab Aristotelis principiis prosechum dc deductu. Itaque summas rerum duntaxat a ting ma

313쪽

tingam,singula subtiliter non persequar ut antea,ne in re vanissima refellenda ego ipse vanus esse videar. Tres libri totius partes video: primam de potestateir Ilogismorum, alteram de vitiis,tertiam de formis a gumentationum. Tametsi nulla eiusmodi partitio facta est a magistro: & graeci interpretes hic esse dicunt, Alexander reliquias primi libri, Philoponus materiam syllogismi, cum species primo libro exposita esset. In prima parte declaratur sex potestates syllogismoru:prima quomodo plura c5cludere liceat ex eode syllogis.

mo. Primo igitur capite prima exponitur per conuersione:de cuius vanitate ia dictu est antea,quomodo per sumptionem sub medio & sub conclusione,id est extremo minore plura concludamus. Hic vero sit operaepre-xium reputare,quantae tenebrae ex uno conueruoni S c

mento natae sint: Conversionis doctrina obscura fuit,dς monstratio tamen couersionis obscurior fuit:Tot figurarum in absolutis,necessariis,contingentibus,necessi riis & absolutis, necessariis & contingetibus,contingetibus& solutis per c5uersiones dem5stratio,quid o scuritatis & vanitatis no habuit3 At eade caligine totus sere rursus hic liber obruitur: conuersio conclusionis hic est primum : potestas autem reliqua plura concludendi, conuersionum simillima deliratio est possumus ex eadem propositione aliud atque aliud assumere,poς sumus ex eadem assiimptione propositionem facere,nouamque assumptionem adhibere, ut nouum problema concludamus. Sit igitur syllogismus unus, ex cuius δύpropositione & assumptione nouis, utrobique assupti nibus additis hoc scilicet modo plura concludamus:

Omne vivens mouetur:

omne animal viuit: - Omne igitur animal mouetur.

ecundus syllogismus a medio ductus:

Omne vivens mouetur:

Omnis homo vivit: Omnis igitur homo movetur.

314쪽

Tertius a minore extremo dictus vel a conclusione aut conclusionis subiecto,quod idem est:xtomne animal viuit: Omnis equus,animalem iomnis igitur equus Uinit.

Hanc plura concludendi potestatem magister hie in syllogismo reperit: verum quam vanam'quam avens logicet artis praeceptis alienaΤimo ab artis ignorati ne prosectam3 Consideremus igitur haec:quae si diligetius sophistes hic cosiderasset, nunquam profecto tam temere in organum logicu collegisset: si cosiderasset,

quaerendum esse medium & inuentedum, inuetumque, cum problematis extremis certa compositionis & dispositionis lege disponendum, nunquam haec praeceptatam ridicula fecisset. In primo modo propositi syllogismi,argumentum & medium ex genere sumitur, per quod species similiter plures probari possunt. Syllogismi una& eadem dispositio est in omnibus propositis syllogismis. Qudd ergo plura concludatur, potestas syllogismi non est, non compositionis, non dispositionis, non figurae aut modi, sed argumenti αgeneralis medij,& ad res multas pertinentis. Deinde vero quὁd in hoc praecepto longe stultius est) proble ma idem in tribus syllogismis non est, sed quaestio alia atque alia ponitur concluditurque, totque sunt syllogismi, quot quaestiones: nec ex uno syllogismo, sed ex uno argumento plures syllogi mi fiunt , ideoque praeceptio ista inutilis & nugatoria: Cum enim hic aliud

atque aliud concludere statuo,eandem semper artem sequor,quaestionem mihi propono: nihil enim cones ditur,quod non quaeratur,& ponatur prius: si non reipsa saltem mente & cogitatione: Frustra enim res certa& indubitata concluderetur: & posita quaestione, non

a syllogismo,sed ab inuentionis locis argumentum peto. Quod ergo plura c5cludo, non est ista vis syllogis mi ,id est,ut dixi, non figurae non ordinis, sed medij, sed argumenti non dispositionis denique, sed inuentionis: Tol-

315쪽

3z I Tollatur igitur haec vanitas, nec Aristoteli Platonico tribuatur, ted sophistae captioso, cui merito captiones organi reliquet tribui possint. Secunda potestas est ex falsis,in omni figura concludendi: quae potestas no est syllogismi: S1llogismus enim tantum hoc profitetur, t constante partium coluncti em copulationeinque instituat,& ex duobus concessis , tertij quod negabatur, consessionem exprimat: ad quam nihil pertinet, verane an falsae sint partes: secus ex falsis sillogismus stulte institueretur: Porro syllogismi potestates innumerabiles simili deliratione colligi poterat,ex veris in omni figura cocludi, ex possibilibus, ex ipossibilibus, expuris, ex solutis,ex moralibus, ex physicis,ex bonis, ex

malis. Sed quid ista ad syllogismi natura Moneamus igitur H llogismi nihil hic esse,& totam ista potestatem

tam leuem,tam inanem,quia nihil inuentionis, nihil dispositionis doceat a Dialectica tollendam. Atque hic mathematicam aliquam imitationem suspicor inesse: Arithmetici suscipiunt,ut ex falsis eliciant verum: S

phistes hic noster simile quippiam in dialecticis si comminisceretur,se Mathematicum egregium fore credidit. At quam non couenit in Dialeci ica quae mathematicis omnibus & natura & vi prior est tam aniliter fabulari Sed de imitationibus mathematicis dictum

ante iam est: Scire autem vis, quado liceat ex falsis verum concludere,repete asyllogistos modos antea tam verbose descriptos: imo rectos potius tantum recognosce & simplices & coniuctos: quaecunque enim coclusio ab eorum regulis discrepat,eisdem vestigiis licet verum ex falsis concludere. In hac tamen disputatione locus est insignis capite se cudo, & diligenter animaduertendus. Disputatum est antea captiose,& sophisma pro demonstratione conclusum, omnes syllogismos tribus expositis figuris concludi. Quo loco docui, nomodδ exempla aliorum syllogismorum,his figuris nequaquam comprehesorum, sed etiam praecepta in O gano reperiri: Secudi enim connexi, imo etiam primide nitio

316쪽

ANIM A D. LIB. VIII. 3ο

positione altera,cocluditur reliqua:xt in hoc exemplo: Omnis homo ea rationalis:

Omne ridens est rationale. Circulo concluditur propositio: Omne ridens,est rationale: Omnis homo,en ridens: Omnis homo en rationalis. cuculo concluditur assumptior Omne rationale,est homo: Omne ridens,en rationale: Omne ridens,eti homo.

Conuersol quae hic adhibetur,qu que dicitur ἡ co-

uersa attributione propositio, non eadem est illi, quae descripta est primo Analytico:generalis enim affirmatio conuertitur terminis & uniuersaliter: Appellatur autem a Philopono anastrophe,reuersio, ut Quintilianus interpretatur:& ita distinguitur, Differt autem reuersio a conu eisione, quὁd conuersio quidem, utraque parte simul vera sit:reuersio non omnino. Hoc Phil poni placitum est hoc reuersionem,illud couersionem dicere,cum tamen in hac trium capitum disputatione conuerti) verbum undecies usurpetur, freuerti) nuo qua Qualia toto organo logico infinita commentaiunt interiretum. Monetur in organo, totam artem logicam ab experientia & historia deducendam efferves nominibus, quibus utitur populus, appellandas esse. Haec Platonis, haec Aristotelis,haec veterum philosophorum praecepta sunt. At interpretes hi, qui nobis hoc organum collegerunt,verissima illa dogmata dospiciunt,& commenta sua pro certis usus & obseruationis decretis temere in farciunt. Sed tamen hanc, si lubet,circulationis doctrinam in tribus figuris talem cognouerimus,qualem uno exemplo proposui: quis fluctusὶ quis xsus suerit 3 Nil inuetionis, nil dispositi nis esti longόque alius est circulus ille, qui in Posterioribus,qui in argumentis omnibus est, x in omnibus authori-

317쪽

3o PETRI RAMI

authoribus usitatus, cum ex caussis effecta, subiectis adiuncta,toto dc genere partem & speciem, definiti

ne definitum , contraue eodem modo in argumentis caeteris ex relato relatum suum vicistim concludimus:

nec syllogismi hic ulla est proprietas : Etenim principium & fons , circulationis huius conuerso est fallax dc vana:& ut ante diximus,comentitia: Sed & circuli vanitas multo maior est omni conuersione. Hic enim co- uersa & reuersa propositio, etiam affirmata generalitet conuertitur,ut dixRquod verum non potest esse, nisi in

attributis proprijs : Tum vero pone quaestionem , quae disserenti propolita esse debet, & quae concludi debet: si factus erit sy llogismus partibus omnibus veris αconcessis, nulla quaestio circulandae propontioni vel ansumptioni poterit esse: concesse enim sunt, & pro veris positae: nec,nisi insanire voles,de re probata & confessia disseras . Si ludicrum aliquem & ioculatorium ludum in Dialectica quaeramus,nqc figmenta fortasse inertem aliquem & languidum delectarent: Verum in prudentiae & sapientiae studijs , pro solidis & xtilibus consilijs, inania commenta fingere, no est doctoris bene de discipulorum institutione sperantis:nullus usus est circuli,nec esse om nio potest ullus: Si enim, ut ide iteretur, syllogismus ille, unde circulus ille efficitur, concessus fuerit,& res ipset concessὼ nulla quaeilio reliqua est,quet

concludi debeat:nec potest nisi de quaestione disputari: sn falsae sint prioris syllogismi partes, quid ex negatis effici denuo potest Θ Tollantur igitur tam ridiculae fallaciae simplicium ingeniorum, in quibus pro sapi ntia,

stultitia summa traditur . Neque nobis nic Plato, aut Aristoteles, aut Theophrastus, aut elegas philosophus vllus author appelletur: Sophismata, qualia haec sunt, philosophis non attribuo. Sit scholasticus magister aliquis expers humanitatis dc usus , ut reuera est,harum

nugarum inuentor . Quarta syllosismi potestas sequitur, de opposita conuersione Partium syllogismi: Necesse enim est conclusione conuersa, & altera prvosi-

. tione

318쪽

ANIMA D. LI B. VIII. . 3 QItione manente, tolli reliquam, ait magister: ut in hoc exemplo: Omnis homo est rationalis:

Omne ridens,est homo: ' . . Omne ridens est rationale.

Oppositio assumptionis concluditur: Omnis homo est rationalis: Nullum ridens,est rationale: Nullum igitur ridens,est homo. Oppositio propositionis concluditur: Nullum ridens est rationaleri 2 Omne ridens,est homo: liquis igitur homo non est rationalis. Intereaque conuersionis huius duo genera fiunt: contrarium,ut omni,non omni, & alicui, nulli: aduersum,ut omni, nulli & alicui, non alicui: prostremoque exemplo aduersa nominantur ea,de quibus cotra symbolicum doctorem disputauimus, quae subcotraria vocatur in scholis:quaeque cotrarium, cum simul esse possint,nihil habent,quia numero idem nihil affirmant Senegant. Sed ad rem redeamus : Relata conuertuntur: propositio conuertitur: contingens conuertitur:tandem

partes syllogismi contrario & aduerso modo conuertuntur. Atqui vanitatis tantae principium requiramus: experientiam, historiam, sum, id est Aristotelica principia in tribus hac de re vanissimis & verbosissimis capitibus re uiramus:vsus non modo nullus est, sed esse nullo modo potest: Nam si primo syllogismus veris αconcessis partibus concludatur, bella ista potestas longius progredi non potest:nec enim opposita concedentur: si parte aliqua dubius aut falsus est, non concludetur. Hic Logicae Sc doctorem & discipulum attentum vehementer esse cupio:Multa de organo Logico relicio, non quia eorum usus nullus inueniatur, sed omnino quia nullus inueniri, imo ne fingi quid em posti t. Ergo ad experientiam & historiam, parentem Logicae artis redeamus:Experientia nugas istas non peperit,hi-V storia

319쪽

storia non aluititollantur igit mihil est hic inuenti nis,nihil dispositionis,nihil igitur Logicae. Quinta potestas syllogismi per impossibile, quando contradictio

coclutionis ponitur, & a sturni tur alia propositio, ait magister: Contradictio autem hic pro contradictorio sumitur: id est, ut exemplis huius capitis ostenditur, progeneraliter aut specialiter opposito:ut si fuerit conci

sus hic syllogismus, Omne animal est substantia:

Omnis homo est animes: Omnis igitur homo est substantia. Absurdus & insulsus quispiam conclusionem neget. contradictio postulabitur, & propositionum altera si metur , & contradictio reliquae propositionis conci

liquis homo estsubstantia:

Omnis homo est animat: . .

Aliquod igitur animal est sub stantia.

At ignoratio Losicae artis in his capitibus mera est: nulla est via inueniendi medij, nulla regula est disponendi: Logicae omnino nihil est. Per impossibile fisquenter ratiocinantur homines & argumentantur, sed ista definitione,& tot capitum doctrina, ad eam disputationem nihil adiuuatur:nec ad impossibile deductio. sillogismum antea factum esse perpetuo requirit: sed squis sententiam aliquam dicit, nec tamen approbet, contradictionem postulat,cum propositione alia indubitata,vnde aliquid impossibile vel absurdum concludit, ut aduersarius ad id confitendum cogatur,quod a tea negauerat.Tales enim mathematicet sunt deducti nes ad impossibile. Iam vero si quis tam demens sit,

qui conclusi & iam facti syllogismi perspicui & consi

iis conclusionem neget, quomodo posterioris per impossibile confecti conclusionem etiam non negabit Quamobrem deductionem ad impossibile in v tu Iogico positam esse confiteor, sed eius artem hic ullam esse pernego: Cum ceperis contradictionem conclusionis,

320쪽

alia tibi propositio inquirenda est,& ex inuentionis locis eruenda deinde syllogismi lege & modo disponenda.At inuetionis nullus locus hic exponitur, nulla syllogismi lex noua declaratur: valdeque ridiculum est di- .scrimen deductionis & ostensionis verbosissime decismo quarto capite disputatum, quod syllogismus osten- suus, duas veras & concessas propositiones habeat,ad impossibile duntaxat unam:quasi ad syllogismi constatiam quicquam attineat,veras aut falsas partes esse, Scin tota trium figuraru genesi unum praeceptum ab An lytico magistro positum fuerit, ut propositio vera esset aut falsa: demonstratum non sit,ex omnibus falsis syllogismum in omni figura fierL Deinde differentia altera ponitur,quod ad impossibile sillogismus habeat coclusionem certam,& ante concestam:ostensivus autem

non habeat:quod secudum iam falsum esse docui, quia non semper syllogismum factum esse oportuit , ut ad impossibile deduceretur: δc si maxime verum sit,iamen ad logicae vel inuentionis,vel copositionis, vel resolutionis artem nil attinet. Quare bella illa syllogismi potestas E Logicis expellatur . Sexta & postrem a syllogismi potestas superest,ὸ contrariis stllogismum face

re: Vt,

Nulla ficientia est bona: Omnis scientia est bona: Nulla igitur scientia, Zficientia. QuAlis syllogismus in prima figura nullus esse potest:

in secunda & tertia potest Haec trium capitum de hac potestate doctrina est atque interea oppositionis & co- tradictionis genera describuntur accuratius : quaquam a symbolico authore descripta sint:Locus igitur cosnoscendus. Dico autem contrarias propositiones, este secundu dictionem quatuor,ut omni nulli: & omni, non omni: & alicui,nulli: & alicui,no alicui: Secundu autem veritatem tres:alicui enim, Sc non alicui,seeundum dictionem opponuntur tantum. Hic locus errorem sch

lassicum. de quo in symbolico authote disserui, mani-

SEARCH

MENU NAVIGATION