P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

os PETRI RAMI

sest ὁ conuincit,& sub contrarias, quet vulgd dicuntur in

scholis,oppositione nullam habere: nec reuera,sed solo nomine oppositionem hic esse. ut homo pictus,secundunomen, non secundum essentiam homo dicitur:sic, liquis homo ambulat: Aliquis homo non ambulat.

Secundu dictionem est oppositio, ait hic magister,

non secundum veritate. Itaque subcontraria ista oppositionis species,quae vulgo appellatur, tollatur ε generibus oppositionis,nec in Logica doceatur. Harum vero secundu veritatem oppostarum propositionu dico alias quidem aduersas, quae sunt uniuersales , omni & nulli inesse. ut omnem scientiam esse bonam nullam esse bonam: alias vero contrarias. Duo ergo in propositione comuni genera oppositionis haec statuuntur,aduersum& cotrarium, ut Analytici primi capite quinto: imis vetotis Analyticis modo dicetur,quod a symbolico autho-re vocatur antiphaticu, quodque vulgus in scholis appellat contradictoriu: Antiphasis vero genus est infiniatis toto opere Analytico locis:species vero , aduersum& cotrarium: sed cotrarium, ut in categorico & symbolico doctore, sic etiam in Analyticis aliquando genus est, ut in capite de quo nunc agimus, Oppositae pro positiones diuiduntur in aduersas & cotrarias. Sed haec sitis:ad sy llogismum e cotrariis propositionibus redeamus: experientia, historiam, Armotelica denique primcipia requiramus. Interpretes quidam syllogismunullum hic esse disputati appellatur tamen a magistro syllogismus,& in figura & modo concluditur:& ratio est,

in qua quibusda positis, aliquid diuersum ab iis sequitur,ad quod illa posita sunt. Est igitur ex Organi definitione syllogismus: At experientia & usum hic requiro:Qujs Homerus, uis Demosthenes,quis Plato, quis

extra nugas istas Aristoteles sic argumetatus estξQuorum exemplorum obseruatione hoc praeceptum deductum est3quis erit hic denique trium capitum fructus ibi doctrina haec exercebitur In sophisinatis, ait magi-

322쪽

A N I V A D. LIB. VIII. 3ost

ster: sic enim ait: Illarum vero etiam, quod in captionibus nihil prohibet fieri hypothesis cotradictionem: ut si est pati no esse par. Hoc extremo capite magister docet ex duobus syllogismis duas oppositas conclusiones effici posse,ut altera concludatur,numerum esse parem, altera concludatur esse imparem: vel proponenda antiphasis: Vt, Omnisfientia est opinio er non opinio: Tu assimendu, Medicinaesiis cientia: ut scilicet concludatur, Medicina igitur est opinio er non opinio. Exemplum graecum nonnihil turbatum est: naec tamen est magistri doctrina, syllogismum e cotrariis posse fieri in sophisticis captionibus,duobus modis:primu ex duorum syllogismorum duabus coclusionibus:Deinde si proponatur in syllogismo generalis aliqua antiphasis, unae specialis videlicet constudetur: At doctrina trium de syllogismo E contrariis capitum, his coclusionibus non conuenit:sic enim liceret in prima figura E cotrariis syllogismum concludere,contra quam a magistro praeceptum est. At etiam in secundo modo antiphasis ista propositionum non fuerit, sed terminorum, quae non duas propositiones oppositas hie efficit, sed

unius tantu propositionis categorema:&in secudo modo fuerit minus absurdum propositionis, quam coplexionis antiphasim cofiteri. Imo verὁ tam absurdum, in hominis iudicium tam absurda cogitatio cadere pos se non videatur. Quamobrem doctor noster in hac unia

uersa syllogismoru potestate, declarat se prorsus ignorare inuentionis & dispositionis,id est totius Dialecticae potestatem.Agite enim,medicus existat,qui noua Minaudita nobis herbarum genera somniando conceperit:quae quo terrae loco, qua caeli regione nascantur, nesciat: quos usus,quas commoditates habeant, ignoret:

imo vero quales gigni nulla ratione possint:attame n bis illa venditare, M velut singularia quaedam medicinae mysteria commemorare ac praedicare audeat: nunquid huic medico Antiuras petendas decernemus

323쪽

At hic argutus sophistes, qualis tandem non eor potis sed ingenij medicus videbitur3 Dicat enim, quibus in

oratorum & poetarum campis, quorum philosophoruin sylvis steriles istae syllogismorum auenae gignuntur: ad quos humanae vitae morbos propulsandos, ad quam

mentis sanitatem tuendam adhibeantur: obmutescet opinor,hoc loco, neque enim proferre ullum exempluHomericum aut platonicum: imis vero ne Choerileum quidem ullum testimonium poterit: nulla pars cosuetudinis humanae tam turpiter unquam delirabit,vt istis medicamentis egeat. Errare & labi dico magistru hune anal7ticum: erroris& lapsus sui iudicem magistrum ipsum appello. Experientiam & historiam,omniu artium parentem esse dicit: At inquam, experientia δc historia istas potestatum syllogisticarum nugas no peperit: ars igitur earum no est, sed artis inscitia & ignorantia.

Expositae sunt adhuc septendecim capitibus, syllogismi

potestates,vel reliquiae,vel materia:quo enim nomine

tanta vanitas esset appellada, ne ipsi quidem interpretes inter se consentire potuerunt: quae proximis quinque capitibus praecipiuntur,de syllogismi vitiis ad analysim reserenda sunt, ad quam etiam errores eiusmodi antea relati sunt: Omnia siquidem disputationis vitia,

in analyseos considerationem cadunt. Est vero miranda in his periologia: quae enim vitia de petitione principisNo propter hoc accidere falsum, de falsa ratione,

catasyllogismo,elencho,fallacia secundum opinionem dicuntur,eadem rursus in Posterioribus Topicis, Elenchis repetuntur: tam vero insula temerὁque huc aggregantur, ut nusquam inter interpretes dissensio se maior,quid hic organicus author sibi voluerit. Decimum igitur octauum est caput de vitio omnium, quae in Dialectica sunt & Logica,maximum,& maximΑLogici Organi praeceptis damnatum de petitione eius,

quod in principio est:id est cum quaestione ipsa de qua agitur,& quae est in principio, & quae primum ponitur non probamus,sed sine probatione,quasi gratis cocedi nobis

324쪽

ANIMA D. LIB. VIII. 3ra

nobis & credi petimus: Mathematica autem dictio hic est: Sic enim Euclides numeros appellat, qui a prancipio tem qui in principio, cum propositos numeros Ggnificare vult.Ergo ut terminus, syllogismus, mediu,figura, analysis,genesis , sic quod est in principio, a Mathematicis profectu est. Et petere propositu, modo dicitur petere,quod erat in principio: Quod obscuritatis

summum est vitium:in quo refelledo,& de Logicis artibus expellendo,tantopere laboramus quotquot enim obscuritatum myriadas notauimus, tot eius, quod in principio est, petitiones & postulationes notauimus. Quare viiij huius descriptionem videamus: quot m dis fiat,animaduertamus:& tam odiosum, tamque Verae Logicae infestum vitium fugiamus:in hac tamen doctrina analyticam virtutem contrariam cosderemus,&qua perspicue de obscuritate magister hic philosophetur,attendamus: Qu0d in principio est,petere & sumere,est ut summatim dicam) propositum non demostrare. Hςc definitio magna est& lata:&quicquid est in inuentione aut dispositione vitiosum,complectitur : Demonstratur perspicue res & docetur uniuerta inuentionis de dispositionis virtute: demonstratur obscure uniuerse & inuentionis & dispositionis vitio. Haec definitio nimis ampla est: De obscuritate loqui vult hic magister, tanquam de uno speciali vitio non omnia complecti cogitat. hoc superuacuu in definitione. Hoc ver Imultis modis accidit:Etenim omnino syllogismus non efficitur,& si per ignotiora aut similiter ignota,& si per posteriora,quod est prius. demostratio enim fit exprobabilioribus & prioribus. Partitio quatuor membroruhic est, ut interpretes aiuntiaut certe trium, ut secundu& tertium una coprehendantur. At certe unicum proprium est,reliqua superuacua. Si syllogismi nomine,syllogisinus plenus & omnibus partibus absolutus intelligitur,quid potest hoc praecepto stultius esse, cdm aurea illa analyseos regula monuerit, partes syllogismi

modo has,modo illas frequenter deesse,nec syllogismu

v iiij tamen

325쪽

tamen iccirco reprehendendu esseὶ Si nomine illo intelligatur ququis argumetatio,ex cuius antecedente consequens non concludatur, omnes hic rursus & inuentionis & dispositionis culpae inesse poterunt, quae conclusione impediant: atque hoc prscepto nihil hic exponetur. Ergo qui problema non concludit, postulat quidem & petat,quod erat in principio. Sed hoc praecipere, specie erroris huius no est exponere, sed genus propositum repetere:& idem sit non demonstrare & non e cludere : Secundum & tertium, huius pretcepti propria sunt & obscura di sputatio est, quae ignota,vel ignotior problemate: sed e duobus , unicum est ignotius, igno-tillimum etiam ignotum est. Denique cum nihil vides, quanta caligo sit,ad videndum,nihil interest: sic ad ol . Ruritatem mentis & caecitatem, cum nihil intelligitur, nihil probatur,id sit ignotius,ignotissimum, nil intereti

hoc uno tenetur obscurum,quia iῆnotum. Quartum noconuenit:potest enim quod natura aut tempore posterius sit,iame aliquando clarius esse: sic ex effectis caus.

sae, adiunctis subiecta, specie genus aliquando probatur. Denique petere problema & quod erat initio positum,est cum problema sit obsturum, rationem ad illud probandum, obscuram proponere:qualis est ista petiti princi lvj doctrina,quae ignoranti discipulo tam obscura est, quam quid sit illud ipsum, petere quod est in principio:Tam tenebricosus & obscurus est analyticus mamster, vi non solum clim de caeteris rebus, sea etiam csim de obscuritate ipsa praecipit, no possit non obscure praeeipere, S seipsum sua lege non damnare. Ad has obscuritatis caussas aggregat magister conclusionem ex iis Quae conuertutur. At Inquam, demostrationes Aristoteli singulares & eximiae e conuersionibus deducutur, quia 'η ς V v propria, quaeque ideo conuertitur. Ergo clarissimu lumen, doctoris huius iudicio caligo fuerit. Hic interpretes ad hunc errorem excusandora valdE

sunt occupati: Postrena o petitio principij, id est probismatis de quaestionis,alia sit demonstrativa secundu ve-

ritatem,

326쪽

Piiseiu

ritatem,alia Dialectica secundu opinionem:quod ex iula Dialecticae & Logicae scissione, de qua primo libro, deductum est. Quamobrem cum organi copositor tam obscurus esse statueret,ut interpretes aiunt, saltem nobis caussas obscuritatis perspicuE declarasset, inde ipsum tam obscurum esse cognosceremus. Certe svi ad analysim hic aliquid referamus qui obscure disserit, de tame sibi credi vult,petit & postulat ipsum propositum: ipsum primum,ipsum denique disputationis principiusibi concedi & credi:quod omnibus inuentionis & dispositionis vitiis effici potest: tametsi potest ab iis etiam separari, potEstque aliquid non demonstrari, quanuis obscuritas nulla sit,ex manifeste falsis videlicet. Meminerimus igitur in examinando opere & retexendo, 'idendu esse maxime,ne quid sit obscuru:id enim sophis. ma summu est,summae quippe docendi laudi Sc virtuti, id est perspicuitati oppositum. Propositum organi Logici,& quod in principio positu est, quid sit Logica: At videmus quanta obscuritate per Categoremata, Categorias,Interpretatione, Analytica Topica,Elenchos, id explicetur. Obscuritas ab Organi copositore vituperatur & danatur: veru iudicium laudo. Obscuritas quod ipse tamen non credo sed ut interpretes organi profitentur,etiam de industria a doctore affectatur hoc ego non laudo: sed quia de industria magister obscurus, id est,in docendo vitiosus esse voluit, tantd magis accuso de vitupero:Non enim qui prudens & sciens peccat, e cusandus, sed eo magis arξuendus. Meminerimus igitur in exemplis examinandis & retexendis, videre nequid sit obscurum , & ne quando problema postuletur: quod idem rursus in Topicis & Elenchis inaniter repetetur. Secundum vitium est, non propter hoc accidere falsum tui si tortuosum hoc sephisma contexatur, Omnis equus est animes: Omne animal est equus: Omnis homo ess animul: Et Omnis igitur homo est equur.

327쪽

et sophismatis caussa, dicatur esse propositio primat

viiij nutus exemplum erit:non enim propter eam fausum accidit, sed propter secundam: Omne animal est equus:modi duo viiij huius describuntur:at genus ipsum clarius est: Appellatur,inquit hic magister, hoc vitium in Topicis,Non caussam ut caussam ponere: quod utrunque sic adhibitum, Logicae analuseos praecipuum praeceptum nullum est. Fuerit autem,si ad caussae locum reserat ,quod aliquado pro caussis,factis,dissentaneis ponantur, quq talia non sint:& analyseos consideratio propria haec est,& ad inuentionis locum de caussis pertinet. Est autem interea hoc loco notadum, citari e Topicis, quod in Topicis hodie non legitur, sed Elenchis. Interpretes hic solicitos esse scio, se1 ab ignaris, experientiae & usus vanas distinctiones & captiones no audio:retinere quoquo modo conceptam de organo lice; absono dc absurdo,tamen organo suo opinionem v lunt :nec vident,vel ex historia Laerth, vel conuersione

Ciceronis,Topicos Aristotelis libros, cum Topicis Organi non conuenire. Atque hic compositor, qui sic O anum composuit, ad analysim no tantum vitia adhuc escripta, sed quae deinceps in Analyticis,Topicis, Elechis describentur,siquid tame Logicum usum adiuuet, aggregare debuit:aaeam enim propriὸ pertinet in examinandis exemplis, no sollim virtutis, sed viiij meminisse. Ad analysim igitur,obscuritatem referamus:item non caussam ut caussam . . Vicesimo capite de falsa r

tione,de crypsi,id est occultatione, de Elencho dicitur et falsa ratio, si utraque syllogismi propositio, aut altera salsa sit. Hoc omnino Logicae praeceptu praecipuu nihil est:falsa propositio ex arsumetis singulis efficitur,si nocaussae v t caussae,non facita ut facta, n5 subiecta ut subiecta, non definitio ut definitio,caeteraque similiter falsa pro vetis assumantur. Illud speciale falsi praeceptum erat, generale autem hoc nihil adiuuat: De hac autem vanitate in Topicis rursus erit & Elenchis, ut periss logia perspiciatur. Secundo loco de cupsi, occultati

328쪽

ANIM A D. LI B VIII. Di

me cauenda primum, deinde statuenda. Ne verὁ pr. uertamur & succumbamus, quando conclusone dissimulata argumentum interrosatur , prouidendum ne bis idem concedatur: illud enim bis dictum, medium α argumentum est,unde componitur syllogismus: Coinera cum ipsi aggredimur, & contra disierimus, imprimis conclusiones non proponantur, sed dum necessariae propositiones conficiantur , obscure & occulte lateant:tum longinqua interrogentur:Ordo partium conturbetur. Haec de crypsi ad analysim obscuritatis peritinet,& ad methodu prudentiae,magnum usum habent, aliquando occasione aliqua necessarium, sicuti Diale

ctica nostra docet. Sed eadem de re dichium & aliquid antea est Analytici primi capite vicesimo quinto, &rursus multd pluribus postea in Topicis agetur: Crypsim igitur ad analysim nostrae Dialecticae refero, &ad prudentiae methodum aggrego. Postrem3 definitur Elenchus, sylluismus antiphaseos: quo nomine, ut antea dixi, signinatur in Analyticis frequenter oppositio quaevis propositionum seu generalis seu speci Iis. Sed praeceptum hoc &falsum & inutile: nec enim syllogismum plenum esse necesse est,ut aliquid reses tur: nec per solam antipham, sed argumentis omnibus refutamus: hic Losicum nihil eae Vicesimum primum capVt est de opinionis errore & fallacia: quod praeceptum prolixe , sed inepte traditur:quasi non omnis error & fallacia sit opinionis, & hoc praecipere, sit Logicae discipulum quicquam adiuuare. Est autem inister exempla capitis, huius soluta Menonis dubitatio,

Inuentionem nullam esse, quia si nescimus, etiam inuentum non agnoscemus et si vero scimus, frustra quaerimus. Scimus ait magister , generali scientia,

speciali nescimus': scientia generas , specialia contemplamur: singulari vero & propria nescimus , &tanquam agendo:Nam scire,tribus modis dicitur, aut enim scientia generali,aut speciali, aut actu& opere.

329쪽

Itaque fieri potest,ut generali scientia aliquid sesamus,

quod opere,exemplo, aut experientia neIciamus: Scruentia Logica,qus cognita adhuc est nostris hominibus, scientia generali,& ea qualicunque cognita est: usu vero & opere prorsus ignorata. Atque in hoc capite licet utile nihil sit,potest tamen hoc exemplum summae utilitatis nos admonere: Cuius gratia tantos labores, Meam diuturnos sustineo, ut Logicae artis usum nostris scholis afferam:persuadeamque, quanuis Omnia praecepta sciant totam vitam disputata, memoria teneant, ob id tamen nisi sese in analysi&genesi exerceant, pere ad quod ars refertur rerum ignaros & imperitos esse. Vicesimum secundum caput est de conuersione

terminorum :Quando vero conuertuntur extrema, necesse est medium cum ambobus conuerti: ut in sillo- Omne rationale fidens: Omnis homo rationalis: NOmnis homo,ridens: ἀ I Quia homo Sc ridens conuertuntur vicissim , m dium rationale cum utroque conuertetur, & hac conuersionis permutatione, syllogitai partes ex alijs aliae

concludentur .' Vt, Omnis homo est rationalis: Omne riden est homo: a

Omne ridens eist rationale. Per conuersionem conclusa est maior propositio,&eonuersa sic potest minor conuerti: quae Lubtilitas,superiorum potestatum vanitati par est: inuentionis nihil est,nihil est dispositionis: imo ne potest quidem: Rerum est ea societas & communio, quae

sine syllogismo perinde conuertitur & iudicatur:NullasPecies argumenti noua est: nulla regula sillogismisitam

330쪽

noua est: res etiam mathematicis proportionibus sieinuoluitn ut totis Analyticis, assectationis mathematicae vanitas magis aliena nulla fuerit. Ex hoc capite

nihil ad propositam Dialecticam referre possumus. Meminive vero possumus,quanta quamque horribilis

duobus totis his Analyticis caligo ex uno conuersio nis commento nata sit: conuersionum quaedam vera Senaturalis est, ut antea monui: qualis est terminorum relatorum, Sc in rebus,quae sunt inter se propriae, ut definitio,definitum proprium, adiunctum, & proprij adiuncti subieetiam : qualis item est secundum oppositi

nem in contingentibus propositionibus: In eaque conuersio valet ex communione rerum & consecutioue, non consecutio ex conuersione. Conuersio aliquando

significat oppositionem: quo ferὸ sensu sunt illae dissimilitudines,Non vivo ut edam, sed edo ut uiuam. Quet omnia laudo & probo, & eorum parentem experientiam asnosco. De quibus sinsulis suo loco separatim praecipiendum est, in adiunctis propriis , in relatis, in contradicentibus, in comparatis, definitione,quia haec conuersio illis adiugitur. Pricipuum vero de omnibus nullum in Logica praeceptum debet esse: conuersio a tem illa propositionum initio posita clim tota commetitia & sophistica est,tum maxima & praecipua confusionis uniuersae caussa. Sed reliqua videamus: Sex capita supersunt de tribus nouis argumetationis Armis,quas magister putat de inductione exemplo,enthymemate. Vicesimum igitur tertiu caput est de inductione: Quid vetd sit induetio perobscurE declaratur: nec ab intem

pretibus intelligitur, quomodo syllogismus per mediueocludat maius extremum de minore: ductio maius de medio per minus: ut, Expers cholerae si longaevum: Homo equus, mutus,est expers cholerae: Homo igitur, equus,mutu est longaeuus. Si igitur conuertatur minus, & non superet medium, necesse maius extremum medio per inductionem esse:

SEARCH

MENU NAVIGATION