Instructio practica de ss. missae sacrificio juxta ritum Romanae Ecclesiae offerendo, ... ad faciliorem discentium usum a r.p. Tobia Lohner Soc. Jesu sacerdote Ex variis authoribus, & manuscriptis instructionibus collecta

발행: 1734년

분량: 366페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

ltddi Pars II. De Alitibus ALIUD,

In quo quinta Syllaba deprimitur.

In illo tempore dixit JESUS discipulis su is.

II. Quintus, sextus, & septimus Tonus Symbolo Apostolorum , Praefationi , & orationi Dominicae convenientes nihil speciale habent , sed eo modo dici debent, quo in ordine Missae sunt notati. VIII. octavus Tonus , qui a Diacono , quando sub Missa solemni Communio generalis instituitur , usurpandus est, sequentibus Notis continetur,

Consi te or DEO omnipotenti Be a tae

112쪽

Ma ri ae semper Virgini, Beato Michae limchangelo, Beato Joanni Baptist Sanctis Apostolis Petro & Paulo, Omnibus Sanctis, & tibi Pater quia peccavini mis co gi ta ti o ne verbo & o pe

113쪽

Archangelum, BeatumJoannem Baptistam,

Sanctos A po sto tos Petrum & Paulum,

Omnes

114쪽

omnes Sanctos & te Pa ter o rare pro me ad Dominum Deum nostrum.

IX. Nonus Tonus, qui in De Miss est, de Benedicamus, vel RFquiescant in pace adhibendus est, distincte quidem in ordine Missae exprimitur ; verum quia peculiaris ibi Tonus pro Festis Solemnibus, & alius pro Festis Duplicibus assignatur, dubium non leve oritur, quid per Festa Solemnia ibidem intelligatur; non enim per illa videntur sola Duplicia primae Classis designari, cum utique Festum Circumcisionis, re M. Trinitatis, quae sunt secundae Classis, etiam inter Sol mnia numeranda sint; sed neque utraque Festa primae & secundae Classis pro solemnibus habenda sunt, tum quia Evangelistarum Festa utique Solemnia non sunt dicenda ; tum quia in Antiphonario, quando Versus Benedicamus in v speris cantandus est, expresse idem Tonus pro Apostolis(qu pum Festa sunt secundae Classis 3 assignatur, qui in Ordine Missae Duplicibus pro Ite Missa es , assignatus est. Ego, qui nihil hac de quaestione apud Rubrici stas determinatum invenio , salvo meliori judicio, & consuetudine locorum, cui merito se quisque accommodat, censeo, omnia in primis Festa primae Classis pro Solemnibus (prout hie sumuntur) habenda esse; deinde etiam Festum M. Trinitatis & Circumcisionis , quia Festa Domini sunt, & tam in Choro, quam foro solemniter celebrantur , iisdem annumeranda , de reliquis vero communem Tonum Duplicibus a stignatum usur

115쪽

rtis vari II. De mlibus

pandum esser eum enim ex una parte idem Tonus in Ite usa Iam, & in Benedicamus cantando adhiberi debeat et ex alterra parte autem communis Tonus Duplicibus assignatus in Antiphonario recognito Sr emendato etiam Apostolis attribuanatur, reliqua autem Duplicia Classis secundae aut inferiora sint tui S. Laurentii & Evangelistarum) aut non multo supe riora (ut S. Michaelis) aut ad B. Virginem spectent, & pr prium Tonum habeant, merito de illis quoque communis hic Tonus usurpandus est. Excipiendum tamen videtur Festum M. Petri de Pauli, quod primae Classis est, atque adeo in clatato Antiphoiaarai loco nomine Apostolorum non venit, sicut in Tabula Festorum initio Breviarii posita inter Duplicia secundae Classis ponuntur Natalitia XJ I. Apostolorum, de tamen hoc nomine Festum SS. Apostolorum Petri & Pauli intelligitur,utpote quod inter Festa prim* Classis positum est.

TITULUS XXXIV.

DE ORGANI PULS AT IONE

t. Um Cantui frequenter etiam Organi pullatio misce- a Ti consueverit; nec praeter Caeremonialc Episcoporum squod pauci ad manus habent facile tu libris reperiatur, quando praedictum Organum pulsari debeat, opere preatium visum est, ut hoc loco breviter inseratur, quod in prae dicto Caeremoniali de ejusdem organi usu praescribitur . Tria autem praecipue sunt, quae de eo considerari possunt, scilicet 1. Quibus diebus adhibendum sit. A. Ad quas partes Missiae vel Orficii divini sit pulsandum. g. Quid in tali pulsatione observandum sit. II. Primo itaque tempus & dies quod attinet , pulsam dum est juxta Caeremoniale Episcoporum l. I. c. 28. Organum. I. In omnibus diebus Dominicis & Festis per annum occurrentibus, in quibus Populus a servilibus operibus abs

tinet tetiam sit in Adventu aut Quadragesima ejus inodi Festa occurrant) a Dominicis tamen excipiuntur omnes D

minicae Adventus praeter Quartam, quq incipit Gaudete: i &Quadragessimae ( praeter Tertiam, quae incipit Laetare E. In Feria quinta Coenae Domini, & in Sabbato sancto. 3. Quo tiescumque Missa solenniter , At pro re gravi cumlaetitia celebra

116쪽

ia ipse Missa observandis. Iorlebratur, v. g. pro gratiarum actione, pro felici auspicio , pro benedictione nuptiarum aut templi. III. In Missa solemniter pulsatur Organum. I. Cum c lebrans ex Sacristia cum Ministris exit. 2. Alternatim in introitu Missae (nisi ob figuratum Cantum continuo adhia beatur, quod etiam de posterioribus intelligendum est. Ad Urie elemon. . Ad Hymnum Angelicum. s. Loco Gradualis post Epistolam. 6. Ad Oflertorium. T. Ad Saninctus. g. Ad elevationem Hostiae & Calicis, ubi tamen graviorem & dulciorem sonum adhibendum monet Caerem niale. s. Ad Agnus DEI. Io. Ad Post communionem. I i. Post De Missa ess, aut BenedicamuI.

IV. In Oilicio divino adhiberi decet organum. I. Ad Hymnum Ambrosianum. 2. In Vesperis solemnibus in fiane cujuslibet Psalmi, & alternatim in Versiculis Hymni, de Cantici Magnificat s ita tamen, uti primus Versus illorum,s emper a Choro cantetur uti & Versus Gloria Patri (licet immediate praecedens versiculus pariter fuerit a Choro camtatus & illi Versus Hymnorum, in quibus genuflecte dum est, ut sunt verscuius: Te ergo qua sumus, & Tantum ergo Sacramentum ( si Venerabile publice expositum est item ultimi Versus Hymnorum. In reliquis Horis non deberet adhiberi Organum , nisi consuetudo aliud habeat, tunc enim retineri potest. In nocte tamen Nativitatis st tim a principio Matutini Organum adhiberi posse, monet

ipsum Caeremoniale loc. cit. V. Caveri autem debet, inquit Caeremoniale l. c. nes nus organi sit lascivus, impurus: aut nec cum eo prciferantur Cantus, qui ad Ossicium, quod agitur , non spectent. Et ne vocum Harmonia , quae ad pietatem augendam ordinata est, aliquid levitatis ac lasciviae praeseferat, & audientium animos a rei divinae contemplatione avocet , sed potius sit

devota, distincta, & intelligibilis. VI. In Missis Defunctorum juxta Geremoniale , nec Organum, nec figurata Musica adhiberi deberet: si tamen

utrumque ex consuetudine adhibeatur , saltem curandum

est, ut remissiori, de ad luctum composito Tono ovinia peragantur.

117쪽

Pars II. De ditibus

TITULUS XXXV.

DE se UIBUSDAM DEF ECT IBUS ICELEBRATIONE MISSAE OCCUMRENTIBUS CORRIGENDIS

X. Ton est hie animus fusius de hac materia discurr rc , sed paucos dumtaxat casus frequentius occumrentes breviter recensere, At quomodo in iisdem defectus occurrentes ex mente Rubricarum di probatorum Authorum corrigendi sint, indicare. II. Regula prima et Semper curandum est , ut integritas Saerificii vel ab uno vel a pluribus Sacerdotibus procuretur. Hinc primo sequitur, Celebrantem, si advertat, se Iegitimam materiam non consecrasse, debere aliam ( si potest sine scandalo procurare, & consecrare juxta Rubricas p. 3. tit. g. Sequitur secundo. Si Celebrans consecrata una specie, vel etiam duabus ita infirmetur, ut perficere, sumereque Sacrificium non possit, ab alio setiam non jejuno, si necessitas exigat id perfici debere, uti eaedem Rubricae tit. s. n. s. praescribunt. Sequitur tertio. Si post Hostiam consecratam advertatur aquam pro vino appositam esse, posse di debere novum vinum cum aqua admixta consecrari, etiamsi ob aquam priorem in Calice deglutitam non amplius jejunus sit Celebrans. Sequitur quarto. In eodem casu, quo aqua pro vino consecrata est, non esse necessario iterum consecrandam Hostiam, licet possit id facere ob authoritatem S. Thomae id exigentis,cum prior Hostia sufficit ad integrum Sacrificium cum novo vino consecrato faciendum juxta Scotum, Navarr. Suar. Coninck & alios apud P. Gobat in Alph. Sacri f. n. 3yy.licet ipse in loco privato Hostiam apponendam esse putet. Sequitur quinto. Si post discessum ab Altari advertatur defectus substantialis in praeterito Sacrificio commissus, non esse supplendum hune eefectum juxta probabiliorem eorumdem Authorum , Suarii nempe de Coninh , quibus etiam , Tamburinus apud & cum P. Gobat. n. I. adstipulatur,se tentiam, licet contrariam sententiam idem Autor improbabilitati; damnare non audeat. Sequitur sexto , si defectus

118쪽

in ipsa Missa observandis . Im

ctus materiae legitimae v. g. vini notatus est, exspectandum quidem aliquantulum esse, donec afferatur, si tamen aut diu nimis exspectandum foret, aut sine scandalo afferti non possiet, pergendum esse in Sacrificio , caeteraque absolvenda, omissis iis, quae ad deficientem speciem pertinent, uti ea dem Rubricae tit. . n. 8. monent, & etiam Agor.ac Bonae. apud P. Gobat. n. goo. de Sacri f. docent, si per medias turbas talis species cum scandalo asserenda foret. III. Regula secunda: In dubio deessentialibus partibus ac hibitis , rectius semper opinio securior em probabilior tenetur , secus ordinarie sentiendum se de partibus non essentialibus ori tur dubium . Hinc sequitur primo . Si valde probabiliter dubitet (id est, magis aut aeque propendeat in eam partem,

quae eum aliquid ei sentiale omisisse persuadet de defectu

essentiali commisto consecrationem sub conditione iterandam esse, uti Rubricae tit. s. n. 2. monent. Sequitur secundo. Si magis propendeat in partem negantem, se aliquid e sentiale omisisse, nihil repetere quidem debere juxta Nugnum apud & cum P. Gobat. n. gw. securius tamen etiam in hoc casu consecrationem conditionatam adhiberet, cum adhuc maneat probabilitas contrariae opinionis, atque adeo reverentia Sacramento debita suadeat, ut illam potius, quam

oppositam, licet probabiliorem sentcntiam sequamur. Sequitur tertio. Si probabiliter dubitet, se aliquid de non esse sentialibus omisissee non esse quidem aliquid repetendum, immutando ordinem Sacrificii, sed ulterius progrediendum uti S Thomas q. 83. a. s. ad s. & Dicast. apud P. Gobat. n. s. docent; securius tamen&consultius eise, ut si defectus adhuc gravis sit ( v. g. si panis fermentatus, vinum acetosum,

aqua vino non apposita notetur ut ante consecrationem vel oblationem corrigatur, uti Tannemsq. I n. II 2. docet, ubi

etiam addit, si levis sit defectus, & exigua mora intercesserit, ita ut facile corrigi possit, haud dubie corrigendum videri; quod de privato Sacro, & iis, quae secreto dicuntur, etiam RGobat. n. c. sentit, atque adeo repetendum putat, si quis post Dominus vobiscum recordetur, se Hymnum Angelicum, aut

Symbolum omisisse, sed & secretam orationem dicendam, si quis notaret, se ante Epistolam Collectam aliquam omisisse se, secus si ad res commuitionem primum adverteret eri

119쪽

rio Tars II. De Utibas

rem . Sequitur quarto. Si quis non recordetur, se aliquid dixisse, aut fecisse, non ideo turbari debere, quia, ut S. Thomas l.c. prudenter advertit, is, qui multa dicit, & facit, non potest recordari omnium, quae dixit, aut fecit, adeoque nihil repetere debet propter eam solam causam, quod non recordetur , an fecerit, vel dixerit. Sequitur quinto. Si Hostia per inadvertenti a m aut alium casum in Calicem cadat, totaque madefiat, nihil esse iterandum juxta Rubricas tit. Io.n, P. nec extrahendam, sed omnia, ut alias, dicenda; omis sis tamen signis, quae circa Hostiam exercenda erant: & dum sumitur Sanguis, dicendor corpus et Sanguis Domini nostra me. Sequitur sexto . Rarissime, ut loquitur P. Gobat.na M. consecrationem ob defectum intentionis irritam esse , cum hoc ipso , quod Sacerdos libere vestes Sacerdotales induat , atque in Altari recitet, quae in Missali praescribuntur, habeat virtualem seu implicitam intentionem sacrificandi, quam omnes Doctores sussicere post S. Thomam q. 6se a. 3. d. s. pronuntiant. IU. Regula tertia . Omnis industria , qua ad irreverentiam Sacramenti cavendam necessaria apparet, studiose est adhibenda . Hinc sequitur primo. Si species conlecratae iii minon possint, vel quia veneno infectae, vel a muribus corrosiae,

vel a vermibus infectae, aut a sumente evomitae nauseam pariant , eas honeste alservari debere, donec corrumpantur,

tunc in Sacrarium, seu Piscinam Sacram conjiciendas esse, uti Rubricae tit. Ita n. . praescribunt. Sequitur secundo. Si species consecratae vini, absq; periculo vitae, aut irreverentiae Sacramento exhibendae iiimi non queant, in alio primum Calice aut vale ponendas, tum in stuppa vel panno lineo as servandas, donec exsiccentur ; & tunc demum stuppam aut Pannum comburenda, cineresque in Sacrarium conjiciendos esse juxta easdem Rubricas. Sequitur tertio. Si Sacra Ho-l ia aut Sanguis in locum non sacrum cadat, in primis, quantum fieri potest, digitis Canonicis tollendum e deinde locum illum super injecto strophiolo tegendum, & postea radendum ac abluendum esse: si tamen ejus imodi species in barbam vel vestes alicujus saecularis cadant, sufficere putant, si tollantur , nec opus esse rasione vel ablutione, tradunt P. Simon Felix &Tamburinus apud P. Gobat. v. q. 22. quorum sententiam ipse

120쪽

in ipsa Missa obseravandis. mibidem tutam, ac in praxi securam vocat, Sequitur quarto. Si Panicula vel Hostia reperiatur, de qua prudenter dubitari potest, num consecratarit, adorandam esse sub conditione, reservandam in corporali aut tabernaculo , de in proxima vel eadem Missa ante ablutionis sumptionem a Sacerdote sumendam esse.

TITULUS XXXVI.

Ia loquantur, non multum addere hic oportet. II. Primo itaque Missam privatam quod attinet, haec post Matutinum saltem dictum quacumque hora usque ad meridiem dici potest. Dixi saltem: eo quod multi Authores doceant, non esse absque peccato Missam ante Matutinum dici, licet plurimi contraxium doceant, atque adeo, si causa adsit, absque scrupulo MisIa talis non dicto Matutino legi queat. III. Missa solemnis vero in Duplicibus, & semiduplicibus, ac pariter Dominicis & infra octavas post dictam in Choro tertiam dici debet, quod usque adeo observandum decrevit Sacra Rituum Congregatio, ut, ubi propter loci frigiditatem, aut alia ex causa Populus tardius ad Ecclesiam accedit, magis praestet tunc tempus recitandi tertiam, quam debitum ordinem invertere. IV. In Feriis per annum, & Simplicibus Missa solemnis post Sextam e post nonam vero in Feriis Adventus, Quadragesimae, Quatuor temporum eli vigiliis, quamvis sint dies solemnes, ut notat Piscara l. f. p. n. 2. cantari debet. V. Mii Iae votivae pro re gravi vel publica Ecclesiae causa celebrari debent, nisi immediate post Matutinum diei statim Matutinum cum laudibus Defunctorum diceretur, tunc enim etiam ante primam cantari Milla pro Defunctis posset.

SEARCH

MENU NAVIGATION