장음표시 사용
121쪽
Tars III. De Ritibus P A RS III.
ETsi ea, quae ad officium Diaconi Si Subdiaconi pertinent, satis clare in Rubricis Missalis explicata habeantur, quia tamen ex una parte hae ipsae illorum functiones cum functionibus Celebrantis permixtae ibidem indicantur rex altera vero parte negari non potest, plurimum mem riam in ejusmodi actionibus discendis & retinendis juvari , si ea , quae ad quodvis Oificium pertinent , ab aliis iunctionibus separata lub unum aspectum ponantur ; dc Praeterea etiam plerumque talibus Tironibus Missalia ad manum non sunt, visum est omnino e re fore , si hoc quoque subsidium dictis Tironibus non negaretur, id quod in hac parte breviter praestabitur.
TITULUS I. DE OFFICIO ASSISTENTIS
PRESBTTER LX. Um in Ecclesiis Cathedralibus plerumque Assister a tes ejusmodi adhibeantur, & de iisdem in Rubricis Generalibus nulla fiat mentio ; Caeremoniale vero Episcoporum pauci ad manus habeant, placet eorum Oficium breviter hic apponere. IL Primo itaque Oificium illius est, Missam praevid re , signacula disponere , & in aliis sub Missa faciendis Celebrantem dirigere. III. Vestibus illius est Pluvi Ie coloris officio convenientis supra superpelliceum impositum , quod assiimit , ubi Celebrans fuerit Casilla indutus. IV. Ad Missam Celebrandam procedens vadit ad de tram Diaconi: aut si hic comitatur Celebrantem, & Pluviale attollit, ante Celebrantem vadit, uti Brallion c. g, n, S.
122쪽
De Ministrorum Ospeiis. et is ait , si tamen alicubi consuetudo habeat, ut sequatur Celebrantem, ea retineri poterit.
V. Quando Celebrans facit confessionem, ipse ad dextram illius stabit, & tunc Diaconus stabit a sinistris , & Su, diaconus a Sinistris Diaconi, sed retro paululum, uti Piscara l. I. ieet. T. n. t. & Nicolaus Brallion. l. c. n. I. si tamendi hic consuetudo aliud teneat, servanda erit.
VI. Post peractam Confessionem, dum Celebrans ince Lat, ipse librum removet, di post incensationem reponit, Mstans a sinistris Diaconi juxta Celebrantem , illi principium Mista ostendit, nec discedit, sed cum Celebrans hymnum Angelicum dicit, exspectat apud librum , donee ad secundum accedat, tunc enim & ipse supra scabellum nudum, capite
VII. Cum Celebrans redit ad Altare, ipse post eum ad Iatus Epi stola: ascendit, ibique Celebranti sicut ad introitum , assistit. VIII. Cantata Epistola vadit ad cornu Evanget ii, ibique
exspectat, donec Subdiaconus librum aflerat, & tunc Celebranti legenti Evangelium assistit. Nicolaus Brallion. n. EI. putat, ipsium Assistentem debere deferre librum, qua in re consuetudo servanda est. IX. Post Evangelium accedit ad sinistram Celebrantis, donec Symboli initium cecinerit i tum enim se ad cornu Evangelii retrahit, At Ministris accedentibus locum cedit.Finito vero Symbolo sequitur Celebrantem (si s editi ad Altare redeuntem, eique a sinistris assistit utque ad communionem, excepto casu, quando ad incensationem librum rem vere debet. Dum autem dicto modo assistit, cum Celebrante semper caput inclinat , & genuflectit, & cum opus est, folia vertit. Stat autem semper, nisi cum Conlccratio peramgitur, de Sacramentum elevatur.
X. Dicto Agnus DEI accedit ad dextram Celebrantis uti Diaconus ad librum & ibi eo ritu, quo Diaconus, a cipit ab eo pacem, eamque ipsemet distribuit ut Subdiaconus t qui tunc accedit ad dextram Celebrantis 3 de postea Diacono offert , nisi Supremus aliquis Princeps adesset, tunc enam huic ante Diaconum pax. danda foret, uti Brumhim c. d. o. a. ait. . -
123쪽
Tars III. XI. Si communio generalis facienda est, ipse ad cornu Evangelii flectit. XII. Delato libro per Diaconum ad cornu Epis Iae, Mipse accedit ad idem cornu, & Celebranti, ut alias, assistit. XIII. Dicto De Missa est, accedit ad cornu Evangelii, ibique in supremo gradu flectens facie ad latus Epistolae conversa benedictionem accipit, di tum Celebranti Evangelium
Iegenti assistat, & tandem libro super credentiam reposito , vel, ut Brallion n. 6. vult, Caeremoniario dato ad infimum gradum, facit cum Celebrante ac alias reverentiam, & ad SE-eristiam ordine, quo venerat, accedens, primum omnium paramenta deponit, ut vult Pitcara l. c. seel. I. n p.
TITULUS II. DE OFFICIO DIACONI
S. I. suid ab egressu usque ad infertorium ei fit obsereandum. IJ se Diaconus paramentis,& ad hoc juvatur a Ministris,
apse vero postea Celebrantem in paramentis induendis juvat, dumque amictum&stolam porrigit, easdem prope Crucem Prius osculatur. Quod idem osculum etiam figet, quando apte pro se eas vestes & Manipulum accipit. Stolam vero dum induit, cam a laevo latere supra humeros ad dextram cit, & sub brachio dextro cingulo connectit. II. Dato ad exeundum signo Naviculam a Thuri aerario recipit, & Celebranti cochlear porrigit, ita tamen ut tam hic, quam alias, quando id porrigit, sempe &ipsum c chlear, & manum Celebrantis osculetur . III. Postea faciens Cruci & Celebranti profundam reverentiam, junctis ante pectus manibus, capite cooperto ante Sacerdotem egredstur ad Altare . Si Celebrans pluviali utatur, ipie fimbrias ejusdem apprehendens Celebrantem a dextris comitatur. -
IV. Ubi ad aram ventum est, suum birretum iubitituto porrisit, re a Celebrante quoque birretum cum osculo acci-
124쪽
De Miniserorum ossiciis. II spitac Caeremoniario tradit, quae tamen Oscula semper omi tit in ossicio Defunctorum,ac quando Venerabile Sacramentum prostat. Tum profundam Cruci reverentiam facit, aut si adsit Venerabile in Altari, omnino genuflectit. V. Si aspersio Aquae benedictae facienda sit, a Substituto asperiorium accipit, illudque& manum Celebrantis osculans eidem Celebranti porrigit: si tamen Venerabile Sacramentum pros et, utrumque osculum omittendum est, quod idem etiam in aliarum rerum porrectione observandum erit.
VI. Quando Celebrans inchoat Psalmum Iudica, ipse quoque signo Crucis se signat, tu rcspondet Celebranti. Eodem
modo se Cruce stignat ad Uersum Adiutorium,& ad Indulgemtiam. Ad Gloria Patri vero caput inclinat. Cum dicit Confiteor profunde se inclinat, SI ad illa verba, m tibi Pater, parum se versus Celebrantem convertit. Dum autem dicit mea culpa, dextra ter pectus percutit, sinistra infra pectus posita. Ad DEUS tu conversus inclinat se cum Celebrante quoad humeros , non tamen ad orationem deducit manus , quas semper, quando iis ad Crucem aut percussionem pectoris non utitur, moderate erectas, & ita conj unctas, ut, quantum fieri potest, Dalmaticam non tangant, gerere debet.
VII. Dum Celebrans ad Altare ascendit, ipse ejus vestem
anteriorem & albam attollit, & ubi is Altare osculatur, ipse Diaconus manibus junctis ante pectus, non super Altare positis genuflectit, & naviculam a Substituto accipit, parumque inclinatus versus Celebrantem dicit stans: Benedicite Pater Reverende: simulque cochlear porrigit, de iterum post incensum impositum accipit, semper & illud, Ac manum Celebranistis osculans. Subinde naviculam Thuri ierario reddit, & ab co thuribulum accipit, & osculans extremitatem catenae remanum Celebrantis ita illud osteri, ut catenae summitas in manu sinistra, altera vero pars prope ipsum vas constituta in dextra Celebrantis collocetur. Dato Thuribulo stat aliquantulum post Celebrantem, & posteriorem partem Planetae parum elevat prope humeros, di quoties Celebrans ante mediuAltaris transiens reverentiam facit, ipse genuflectit; dum vero Reliquias incensans Cruci prius reverentiam facit, ipselloque Diaconus solum profundam reverentiam facit, cum ubri coepti T. tit. g. n. . solum dicant, eum genuflectere de-H et bere,
125쪽
bere , quando transit ante Crucem . Finita incensationestans a latere Epistolae in secundo gradu accipit thuribulino cum osculo manus & catenulae a Celebrante,& recedens pati- Iulum ab Altari Celctrantem incensat, facta ante &post profunda reverentia, Ss tunc thuribulii Caeremoniario reddit is VIII. Post incensationem accedit ad dextram Celebra tis super secundum gradum, de ibi stat junctis ante pectus manibus. Signat autem se perinde ut Celebrans ad Introitum signo Crucis & ad Gloria Patra caput verius Crucem inclinat. Cum autem Celebrans in eodem loco orie elasson dicit, ipse alternatim respondet, Si statim post Subdiaconum, facta prius Cruci reverentia ad locum pro sessione deputatum accedit. Ibique birrctum Celebranti cum osculo illius &manus Celebrantis porrigit, At Casillam illius elevat ad sessionem commodius pei agendam. Si vero non sedendum sit, tunc post introitum collocat se post Celebrantem in secundo gradu.IX. Quando Celebrans dicit Hymnum Gloria , ipse ad Altare ascendit, & stans a dextris de manibus junctis ante peetus cum eodem Hymnum recitat, & caput ad Adoramus, Gratias, IESU Christe , Suscipe perinde ut Celebrans inclinat, in fine Cruce se signat. Tum iterum facta genuflexione per breviorem viam ad sedem accedit, ibique manibus super genua extensis, & digitis junctis, capiteque cooperto sedet, quod tamen nudat, & inclinat, quoties lupradicta verba a Choro canuntur. Si vero Celebrans non sedeat ad Hymnum i uti fieri deberet Venerabili exposito tum manet in eodem loco stans a dextris Celebrantis, donec Hymnus a Choro absolvatur, sic Gavantias p.r.tit. lib. N. asserens ita communiorem usum Romanum habere . Quia tamen Rubrica tit. g. n T. quotiescumque Diaconus Ar Stil iaconus nihil cum C librante dicendum aut agendum habent, praecipit, ut unus Post alterum stet e tergo Celebrantis, ideo alii, saltem in nostris partibus, plerumque etiam hunc modum servant, quos proin, ubi consuetudo sic habet, imitari licebit. X Prodeunte Caeremoniario ad finem Hymni, & signum ad surgendum dante, iurg t Posito birreto suo, ipse a Cel brante cum debitis Olculis bii retum accipit, de in illius sede collocat, sicque per longiorem viam iterum ante Celebra
tem ad Altaris infimum gradum accedit, vi transeunti Celebra
126쪽
branti caput inclinat . Postquam vero Celebrans ad Al tare
ascendens Dominus vobiscum cantat, ipse post ilium in secundo gradu stans cum eodem ad cornu Epistolae accedir, ibique manibus junctis post eum iterum consistens , finitis orationibus ad ipsum facta genui lexione accedit, & stans a dextris illius, folia, si opus sit, vertit; DEO gratias in fine Epistolae respondet, & se in genuflectendo, capite inclinando S c. conformat, ibique manet, donec veniat Subdiaconus. XI. Dum Celebrans incipit Evangelium, accipit ipse librum Evangelii de manibus Caeremoniarii, & solus procedens ad medium Altaris, ante pectus clevatum gerens, S in
infimo gradu genuflectens , collocat illum quasi jacentem super medium Altaris , ibique genui lexo stat in secundo gradu quasi medius inter Celebrantem , & Subdiaconum usque ad finem Evangelii . Finito Evamgelio accedit ad partem Epistolae , ibique per gradus ascendens ad Celebrantem, ministrat ei naviculam & cochlear more solito pro incenso benedicendo, qua benedictione peracta naviculaque Substituto restituta, genui lectens in supremo gradu Altaris manibus junctis, & inclinato capite dicit: Munda cor meum et . ciique finito surgit, & ambabus manibus , librum de Altari accipiens, i lectit iterum in supremo gradu , Mconversus ad Celebrantem dicit et VIube Domne benedicere, &dum Celebrans manum super librum extendit, eamdem oscu- Iatur, Accepta postea benedictione descendit in planum, factaque genuflexione, ad locum Evangelii extra Cancellos procedit, librum ante pectus portans, Subdiacono a sinistris comitante. Postea e regione Subdiaconi stans librum apertum ei in manus tradit, & finito cantu in Choro , iunctis ante pectus mani bus Dominus vobiscum canit: dum canit Sequentia, signat pollice dextro initium Evangelii in libro , sinistra super librum posita, reliquis digitis explicatis. Postea se psum in fronte, ore & pectore, eodem modo signat, sinistra
pectori admota . Dum cantatur a Choro Gloria tibi Domine,
ipse de manu Thuriferarii Thuribulum accipiens inceniat librum in medio, deinde a parte dextra libri, sua autem finistra ;& tandem a parte sinistra libri, sua autem dextra, tribus ductibus, redditoque thuribulo, manibus junctis prosequi
itur Evangelium, caput versus librum inclinans, quoties Nom. H S men
127쪽
rit , Iars III.,men IESU aut MARI E aut Samsti illius diei canit. Finito
Evangelio redit ad medium Aharis , ibique Thuribulum accipiens ter incensat Celebrantem, ante Si post profunde se inclinans, redditque Thuribulum, quam tamen incensationem in Missa solemni pro Defuncto non facit, uti nec benedictionem petit,
XII. Si Concio sit futura , primo juvat, si opus sit, Caeremoniarium in Castula Celebranti detrahenda, tum ipse Dalmaticam deponit, & dicto a Concionatore Evangelio cum Celebrante ad sedem praeparatam accedit. Concione finita iterum ad Altare rediens, Dalmatica resumpta, stat post Celebrantem; ac cantato Credo, ad Altare accedit, & cum eo Symbolum prosequitur inclinans caput , & genuflectens, quoties Sacerdos id facit, ac postea ad sedem accedens omnia observat, sicut ad Gloria in excelses supra dictum est. XIII. Cum vero in Symbolo Et inearnatus est cantatum fuerit, surgit: birretum ponit supra sedem, & profunde se inclinans Celebranti vadit ad Credentiam, accipit a Caerem Diario buriam ambabus manibus veluti jacentem, S illam usque ad faciem elevatam, parte aperta ad se conversa, solus sine comite per planum defert ad Altare, facta in transitu Celebranti reverentia, At ante infimum gradum genuflexione aicendit, ibique ex bursa, quam in latere Evangelii ita collocat , ne impediat, Corporale depromit, de explicat, ita ut
ora Corporalis oram mensae Altaris contingat Et pars Cruce signata sit in medio, ubi Celebrans eam osculari debet: denique genuflectens, manibus ante pectus junctis, perbreviorem viam descendit, & facta Celebranti debita reverentia sedet, tegitque .
suid ab Ossertorio usque ad finem observandum. I. D Ostquam Symbolo cantato Celebrans ad medium Al
taris accessit, Diaconus stans post i psum exspectat,d nec Ossertorium dicat, tum ad ipsum adscendens,& a dextris stans junctis manibus, de manu Subdiaconi Calicem accipit, detegit, pallam removet, eamque prope Corporale collocat,
ita ut facile apprehendi possit e deinde Parenam cum Hostia
128쪽
arripiens, prius patenam (tum etiam manum Celebrantis osculatur, & porrigit. Post haec Calicem a Subdiacono aeci piens , & ampullam vini a Ceroferario, vinum infundit; ac postquam Subdiaconus parum aquae infuderit, Calicem sinistra elevans, di dextra pedem tenens cum debitis osculis Celebranti porrigit, & brachium ejus substentans dicit cum illo Osserimus,deinde positum more solito in Altari Calicem palla tegit. Subdiacono autem adhuc in cornu Epistolae stanti Patenam Purificatorio inferius involutam ponit in manu dextra, eamque cooperit extremitate veli super humeralis, quam tamen traditionem Patenae in Missa solemni Defunctorum non facit. Ubi autem Celebrans reliquas Orationes absolverit, i ple sicut in principio Millae cochlear & naviculam eidem subministrat, de dum is oblata incensat, Calicis pedem tenet; & sinistra manu Casulam elevat dum vero Crucem incensat, Calicem a medio ad latus Epistolae ren ovet, non tamen extra Corporale, iterumq; postea reponit. Quaudo per medium Altaris transit, cum Celebrante genunexionem facit, postquam autem hic incentationem absolverit, thuribulum ab eo accipiens, ipsum ter more solito incensat,&, dum ille lavat manus, ipse cum Thuriferario ad planum in cornu Epistolae vadit, ibique facta genuflectione incensacprimo astantes in choro, tum Subdiaconum , &postremo RCaeremoniario mcensatur. Cum dicitur Praefatio, stat retro post Celebrantem, & paulo ante, quam dicatur sanctus ad Altare accedit,& cum Celebrante in media voce,& parum i clinatus dicit, indeque iterum ad Benedictus se erigens , crumceque signans, facta genuflexione ad sinistrum Celebrantis Iatus se confert, iterumque genui lectens , de libro servat, manus habens in eodem libro sustentando occupatas.
II. Quando Celebrans dicit, Quam oblationem , ipse facta genuflexione transit ad dextram Celebrantis, ubi iterum, in luperiore gradu Altaris genui lectit, &, cum elevatur SS. Sacramentum, fimbrias Planetae sinistra elevat, dextra pectus pulsat, & quando opus est, se erigens, Calicem discooperi t, vel tegit, & cum Celebrante genuflectit. Quando vero Celebrans Calicem consecrat, non genuflectit, sed ad latus
Paululum retro Celebrantem adstat, uti non multos antiaonos Alexander UL decrevit, ob memoriam imitati
129쪽
Tars III. hem S. Lautentii, qui S. Xysto Pontifici Sanguinem ostere is adstitisse legitur. Peracta Consecratione iterum flectit, re post oblatum Calicem, eumdem cooperit, & facta genuflexione ad sinistram Celebrantis transit, eique, ut ante, ministrat. Dum Celebrans dicit Nobis quoque peccatoribus, pectus cum ipso percutit, sicut Si Cruce se signat, quando Celebrans illa verba , Omni benedictione, pronuntiat. Quando
ad verba , per quem haec omnia, ventum est, iterum faeta genuflexione ad dextram redit, & nova genuflexione praemi
se Calicem detegit, genuflectit,iurgit, & stans Calicis pedem, dum Celebrans super Calicem Crucem format, duobus digitis tenet, & Hostia a Celebrante deposita, iterum genufl Etit, & calicem cooperit.. III. Dum Celebrans Praefationem (ut Gavantus loquitur ad Pater noster canit, ipse facta genuflexione vadit post Celebrantem, ibique stat usque ad verbae Et dimitte me. his nim cantatis genuflectens per breviorem viam ad Celebrantis dextram ascendit, & acceptam a Subdiacono Patenam illi Porrigit, prius tamen Purificatorio abstersiam, osculisque prs-
missis. Quando autem Celebrans se Cruce signat, &genuflectit, ipse quoque haec facit, simulque Calicem pro Hostia
dividenda detegit, iterumque cooperit, semper genuflectens. Facta divisione Hostiae cum Celebrante dicit Agnus DEI pariter inclinatus, & pectus percutiens e tum genuflectitus que ad finem orationis pro Tace, qua finita surgit, & extrae
corporale Altare osculatur, non tamen ponens manus supereor postea pacem accipit a Celebrante, ita eumdem complexus , ut utramque manum sub humerorum ejusdem ponat,dicentique Pax tecum, respondeat, Et cum Spiritu tuo, caputque ante & post complexum inclinet: Accepta pace mox genuflectit, descendit ad infimum gradum, & similiter pacem
Subdiacono dat, ita ut ipse manum utramque super humeros ejus ponat, genaque sinistra sinistrae ejusdem genae appropi quet . Tum facicns iterum genuflexionem aecedit ad li-hrum, Si Celebranti assistit: cum vero hic dicite Domine non sum dignus: pectus percutit, de Sacramentum adorat iple idem facit, profunde , dum Celebrans se communicat, versus Altare inclinatus.
IV. Dum sit Communio generalis, Diaconus , bostquam
130쪽
Celebrans sanguinem sumpsit, ad dextram Celebrantis vadens pix idem particularum in loco Calicis collocat, &discooperit, & postea in planum descendens ex parte Epistolae, Confiteor alta di distincta voce juxta formam praescriptam canit et & si ipse quoque communicandus sit, post datam a Cel brante benedictionem genuflectit cum Subdiacono in medio Supremi gradus , & sumpto SS. Christi corpore ad Credentiam vadit,ibique primum ipse tum it purificationem, Si postea , ut Rubricae monent, etiam aliis Clericis (non Laicis subministrat. Finita autem Communione pix idem Iterum cooperit, & suo loco reponit. V. Ubi Celebrans ablutionem accipit, librum ipse clausum cum Cussino accipit, & facta cum Subdiacono genufl xione defert ad cornu Epistolae, transeundo per secundum gradum. Inde cum Celebrante ad librum accedens, vcl ad medium rediens, & a tergo stans, postquam is finitis orationibus Dominus vobiscum cecinit, ipse genuflectit, & vertens sese: De Missu es ( vel sine versone Benedicamus aut Requa scanti cantate quo absoluto iterum vertit se ad aram, & in secundo gradu a dextris Celebrantis flectit, caput profunde inclinat, & Cruce se signat, dum Celebrans Populum Mnedicit. Tum surgens ad cornu Evangelii vadit, & Celebranti
Evangelium legenti assistit , & in fine, si Evangelium ex
libro dicatur, librum claudit. VI. Finito Evangelio redit cum Celebrante ad medium Altaris, factaque Cruci reverentia ad planum descendit, ubire t ita reverentia debita, dat Celebranti birretum: & suum ipse a Caeremoniario accipit, sicque ordine, quo egressus est, redit, ita tamen, ut, ubi ad Sacristiam venerit, exspectet nans cum aliis in recta linea, donec Celebrans, cui reverentiam iacit , transiverit, tunc enim ipse sequitur, & In Sacristiam ubi venerit, primum Cruci, postea Celebranti re- , verentia facta et eumdem in vestibus exuendis juvat, & tui demum suas exuit.
