장음표시 사용
91쪽
semissem mensis verum sit. Nam alio semisse Luna
decrescente crescunt ritus. Verum quo magis adpareat non esse Lunam quae dispares adeo in mari motus efficiat, veram augmenti & decrementi hujus rationem explicabimus. Sic itaque se res habet. Tellus tota illustratur a Sole horis 24. Maria vero geminum cursum & recursum non absolvunt nisi 48 minutis serius. Citius ergo Sol eidem puneto imminet , quam maria secundum recursum possint implere . Quapropter contrarius est aliquamdiu motus
Oceani isti motui quem Sol de novo inducit, unde non nihil retardatur. Perit quippe celeritatis pars fere septima. Quod si iterum 24 horae exspirent, &Sol eidem puncto immineat, jam maris ultimus recursus Soli contrarius erit per horam unam Sc min. 27 , itaque magis etiamnum tunc frangitur cursus
marium. Perit quippe motus sive celeritatis pars plusquam quarta. Tertio die elapso amittit mare partem celeritatis dimidiam. Quinto die praetereunte superest tertia tantum celeritatis pars, & sic porro , ita ut quanto serius maris recessus contingit, tanto quoque fiat imbecillior, idque ad diem usque octavum, quo sistuntur cursus & recursus, propterea quod aequantur tempora, parque sit motus Oceani illi motui quem Sol in dies renovat. Cum enim hoc die Sol denuo a idem puncto imminet, jam maris cursus totis sex
92쪽
sex horis, hoc est toto recursu retardatus est. Quia itaque duo motus aequis viribus concurrere debent, contrarius contrarium elidit & fit malaeta. Elapse hoc die jam iterum fluere Sc refluere incipiunt maria , & quia motus maris selisequus nullo contrario aestis aut reciprocatione interpellatur , ideo de die 4n diem crescunt aestus , donec die decimo quinto
ad summum culmen perveniant. Tum rursus eo quo diximus modo maria decrescere incipiunt. ta. Et harc quidem est vera, ratio augmenti & decrementi aestuum Κ qui passim doto orbe conspici utitur.
Unde patet non esse novum motum telluri affingen- 'dum , aut ad occultas qualitates confugiendum, eum ipsis motus natura 3c necessitas hanc legum san- xerit . Et sane si unus tantum cursius solis equus maria moveret, aestus in immensum excurrerent. Caute itaque ne hoc sat providit natura, & voluit ut contrarius motus contrarium reprimat , cuius beneficio ualitas reducatur, dc maria nimium excrestes tia denuo complanentur. Utique enim si vel ad paucos dies motus iste perseveraret, nulla esset tellus quae n6nt tota inundarctur.' Ipsbs montium vertices aestu
obrutum iri: facile colligere possit/d siquis incre--mentorum maris rationem ineat. .Quapropter miror inter eos qui de potentiis mechanicis scripsere, neminem fuissedi qui Qui viribus reeiprocationis ali-T, L quam,
93쪽
quam, quod sciam, fecerit mentionem, cum tamen hujus beneficio immensa etiam pondera loco move
ri possint, & quidem breviori spatio quam ulla sere
alia potentia. Exemplo sint campanae quantumvis magnae, & navigia etiam onerata, quae solis manibus pedibusve a pueris quoque celeriter moventur. Ipse etiam expertus sum apprehenso ramo vel potius auligato funiculo posse magnas & annosas arbores r dicitus evelli, & quidem brevissimo tempore, dummodo reciprocationis momenta exacte observentur.
Porro si quis motum hunc compositum & modo
acceleratum, modo vero retardatum clarius aliquanto per exemplum aut similitudinem sibi exponi desideret, & huic quoque Non dissiculter ut puto sati fieri potest. Sit circulus erectus IOU, qui gyrum conficiat horis 24. Habeat is punctum quoddam O quod virtute adventus sui, etiam absque contactu, moveat pendulum Α Κ, quod ponamus adeo esse longum ut quadrantem circuli percurrat horis sex. Verum quia motus penduli non est uniformis, sed tardior est in fine adscensus& initio descensus quam in medio cursu, addamus singulis vibrationibus, hoc est singulis sex horis, minuta duodecim, secundum ea quae diximus. Fiet itaque ut interea dum pendulum quatuor vibrationes seu duas reciprocationes abis solvat, circulus non tantum impleat ambitum, sed&
94쪽
ET VENTORUM. M& 48 sexagesimis anticipet motum penduli. Punctum itaque movens quod est ad Ο , secundo die occurret pendulo ad B, quod amisia jam aliqua fili motus parte exspatiatur ad b, & peractis iterum quatuor vibrationibus occurret puncto moventi in C,1 quo excurret usque ad e. Postera luce punctum movens acce-
95쪽
M DE MOT V NARIUM det D , & tum pendulum movebitur a D ad d, s quenti die ab E ad e, & dein ab F adf. Septimo die promulo puncto illo: quod movςt ad G, jam pαρ
iuili excursus continebitur terminis Gg. Iterum dein peractis quatuor penduli motibus,die nempe octavo, punctum movens erit in H, tumque quia aequa-
96쪽
tur potentia puncti moventis & penduli, vel mini-.inus erit motus ab H videlicet ad h, vel potius nullus, quiescente pendulo in medio , nempe in perpendiculari. 1 Et hactenu quidem motus penduli, aliqua sui parte ab occursu puncti moventis mnlcta. tur. Hic jam contrarius nascitur ordo. Uti in praecedentihus excursibus motus i penduli magis magisque quotidie retardan Hi proster ocFursum puncti occurrentis, ita in sequentibus qui incipiunt a die octavo , quanto longius a perpendiculari reeedet pu*ctum ii Uens, tanto magis incitantur & longiin res fiunt penduli vibrationes. Ablato quippe motu contrario, jam punctum hoc non amplius teqditur, std praeit motum penduli , & quot ante momenta . sing is vibrationibus ab styJerat . totidem nunc re--ponit. Peracta dein quiete, aut motu isto minimo. qui a perpendiculari bisecatur, & pergente puncto quod movet adg, una quoque illuc truditur penda- lum, Illud vero ita secundo recursu non obnititur, sed aequaliter aliquamdiu cum hoc puncto incedens, non ut ante 48 sexagesimis multatur, sed totidem indies momentis ab eo promovetur. Itaque puncto movente constituto in f, jam pendulum usquς .acla excurrit. Pari dein lege adf, e, d, c, de S , pib- , cedit ad singula spatia intendens cursum. Die IF de in cum pendulum attollitur & promovetur ad a , - . ' L 3 tam se
97쪽
tum denique longissime excurrit & implet periodum, tumque rursus secundum ea quae diximus minuuntur cursus & recursus penduli. Quamvis vero clarioris exempli gratia pendulum hic descripserimus quod per totum circuli quadrantem moveatur, non est tamen ut aliquis propterea arbitretur , tale necessario spatium requiri, ut haec sibi constet periodus et cujuscunque enim mensurae fuerit pendulum, & cujuscunque amplitudinis suerint maria quae moventur, dummodo moveantur, eadem semper manebit reciprocationum ratio &mensura.
Porro non est ut quis existimet compositum hunc motum magis pendulis convenire quam fluidis &continuis corporibus. Si quis vas oblongum aqua impleat , ac primo uniformem emciat reciprocationem , dein alium quoque inducat motum, qui debito tempore de loco priorem Consequatur aut praecedat, eandem vicissitudinem retardationis & accesserationis deprehendet, quod 3c ex oris & ex innatantibus corpusculis tanto clarius patebit, quanto vas longius fuerit. Et quidem talis aquae motus aliquanto exactius repraesentabit aestum maris , quod opus non sit ut causa movens migret de loco in locum. Cum enim aquae moles totum vas aut totum
impleat canalem , cuicunque etiam puncto duplex
98쪽
iste motus potest imprimi, quo totum ejus corpus adficiatur, dummodo non eodem tempore pulsetur. At vero cum pendulum non simul totum occupet spatium in quo movetur , sed in uno tantum versetur puncto , necessarium est ut etiam moveature ausa movens, nisi tale statuamus pendulum, quod dum suas peragit reciprocationes, un/ cum suo or
Concludamus itaque tam dissimiles visitaudines quales sunt illi qui in aestu maris deprehenduntur, non posse exponi nec intestigi nisi per motum aliquem compositum , qui eo ipso quod compositus
sit necessario talis evadat, ut modo aeceleretur, modo vero retardetur. Tam dispar effectus non potest provenire a causa simplici. Ut paucis absolvam, sic dico , aestum quo maria ad octavum diem excres,cunt, & ad alterum Octavum denuo minuuntur, nota aliunde provenire quam ex diverso Solis & Oceani occursu, & quidem aestus augeri & concitari s prius a Sole impressi motus cum recenter supervenientibus concordent , eosdem vero retardari si posteriores motus adversentur prioribus. CATO XX.
99쪽
C A P. . XX. qualibus int rvallis motus 9mm propagentur. HActenus exposuimus praecipuos & quodammodo universales Oceani motus, ostendimurque illos ab uno suscitari Sole, pigraque & immota seremultum in Austrum aut Septentrionem remota aequora, nisi ab eodem motu adsciantur. Non vero putandum aquam quantumvis fluidam adeo esse velocem ut e media Tona tam brevi spatio de tam paucis horis ad nos adcurrat , sed cum Oceanus iit continuus & maria se mutuo contingant , latus est motus qui propagatur. Virtus illa per comactunt quaquaversum sese explicat. Litora itaque quantumvis remota, dummodo magni alicujus Oceani accessunt abseue impedimento & obstaculo excipiant , eodem tere tempore pleraque exaestuatit. Hoc ut facilius intelligatur, metiamur aestus ad cursum Lunae, non quod hoc sidere commoveantur mariant jam diximus, sed consuetudinis gratia, Rouod oceanus quoad diurnam retardationem motus lia. beat motibus Lunae analogos. Luna igitur tribus plus minus horis progressa ultra Meridianum , & constituta in AustroZephyro, aestus
100쪽
oestus est in litoribus Galliae, Lusitaniae, & in tota
ea Asricae ora quae a freto Herculeo usque ad promuntorium Bonae Spei extenditur. Quod vero in quibusdam locis serius accedat aestus, uti ad promuntorium Album, Si erra-Lionam, & in nonnullis Guineae & Congi litoribus , hujus rei causa non est
obscura, arenarii quippe cumuli & pulvini uti pas
sim , ita quoque hic retardant adventum Oceani. Contra vero quod in iis Hispaniae litoribus quae a freto Gaditano ad Algarbiam usque excurrunt, aliquanto citius adveniant aestus , statim quippe postmeridiem in partibus freto vicinioribus maxime intumescit mare ; hujus rei non alia videtur causa, quam quod fluctus,quos expos uimus,e Mediterraneo mari advenientes & lateri Hispanico semper adli rentes , omnibusque navigantibus conspicui , occursu suo attollant Oceani superficiem , motusque ejus accelerent. Ad ostia itaque Anae una hora citius advenit aestus, in ipso vero freto etiam plus quam duabus. Hora enim post meridiem prima & aliquanto etiam maturius, maxime ibi exundat Oceanus.
At vero in aliis stetis & si nubus& fluviorum ostiis, propter crebra terrarum obstacula quae cursum Oceani retardant,longe dispar est ratio. Ad extima de Occidentalissima Galliae promuntoria aestus summus accedit hora circiter tertia. Quanto dein penitius M fretum