장음표시 사용
51쪽
tum genus salua dicuntur,nulla prudentia commendari solent . iure igitur philosophus ait ut a quo deflexa est oratio redeamus qui oculum caprinum habent, clare vident, de optimos mores habent. Non seiunn autem capris oculus huiusinodi tribuitur, sed& Capreis. Capreae enim acute vident, ut a videndi acie Minyς nomen sibi apud Graecos inuenerit. Quod igitur posteriores Physiognonaici capris ata scripserut,ouibus dandum erat, quae aquinti oculiam habent: cum capris mansuetudo, familiaritas cum hominibus & nonnihil prudentiae tribuatura licet illis insit aliqua stupiditas. Eiusmodi oculos Socratem habuisse legimus, magnos scilicet & splendentes,´ cernentes. Alexander quoque Magnus, pr bam oculorum magnitudinem habebat, I liquido, ac clare cernebat, in neutris tamen fatuitatem significaste crediderim . Sed ut in unum oculorum splendorem colligam , splendor, quem pro luce,& claritate oculi modo intelligo,primo adest his,qui paucum habent humorem, & sincerum, ut est in glaucis, caprinis , & a quinis , mox in flavis, & futuis, & col
re variis reperitur; minus autem in alias; quoniam
in caeteris maior humoris altitudo, & profunditas cernitur. Et de caprino hactenus. His succedit colora Latinis dictus aquilus, quem Graeci χρωμα Gaza a quinum dixit,& medici aquaticum .dictus autem est aquilus, non ab aquila, sed ab aqua. Hic color, maiorem humoris copiam arguit quam caprinus , ct caesius; atque ob id discedit a claritate
caesii, & caprini , & accedit ad colorem aquae illius,
quae media est inter claram & caeruleam, vel atram.In veris quidem coloribus,colorem aquilum esse putarim, quem Neapoli dicimus brunum,quemque nons Ia
52쪽
s1 sIMONIs p ORTII LI3. nulli suscum appellant. hunc in Augusto perbelle notauit Suetonius . scribit enim colorem habuisse medium inter aquilum. & album . Mauri; qui Africam incolunt, colore aquilo insigniuntur . nunc colo rem in equis esse dicerem, quem hodie castagnum clarum vocat. taeterum distinguitur quibusdam differentiis,prout magis, minusue opacat. itaque in oculis illum opinor esse a quinum, quem aqua habet, ruae nec admodum multa est ut nigricet, ita ut funus non videatur: nec pauca: clara tamen, ut sundus perspiciatur . Sic enim nos docuit Philosophus quinto de Generatione animalium Tales sunt aquς, quae in sessis arcentur. Uerum color hic aquilus, quoniam maxime in ovibus cernitur, cum sit color oculorum ouium , iure nobis posset ovinus nominari , ea ratione, qua antiqui caprinum dixerunt eum, rui in caprarum oculis passim conspicitur. Sed inisserentibus saner regionibus color hic variau in Ouibus enim ex Africa delatis, quas vidimus color hic obscurius inest , etsi clarius in nostris appareat, si in-.ter se mutuo conferantur. Latini qui Jam hunc scunt dicunt, & subnigru: sed quomodo Graecis vocetur, e libro de Coloribus petendum est. attamen, ut diximus, Aquilus non est vere fuscus color. C
lor viridis potius est glauci species, quam aquili, cum aquilo clarior st. & quanquam Aristoteles auctore
Alexandro tertio libro Meteoron, viridem colorem Pro nigro accepit; tamen, ut opinor, ibi cum cadido comparauit Aristoteles. Porro colorem aquilum stoliditatem arguere, ex Aristotele superius retulimus. Quare si alia consenserint, certum indicium stoliditatis esse credito. puta si oculi promi neant, aut sicciores sint,& palpitent ut magni snt;
53쪽
firmum erit signum stoliditatis. quod si palluerint, certum stupiditatis signum habeto . Caeterum de
charopis iam dicendum πρπιῶν Gara varie reddit, modo fulvum, ut primo de Historia animalium cap. X.modo ruisum, ut quinto de Generatione animalium cap. primo : modo flavum. Alii charopon ra- Uum interpretantur, & colorem Varium, multasque sub se continere colorum disteretias credunt;cui sententiae non accedo ob Aristotelis diuisonem , quam facit quinto de Generatione animalium cap. primo ubi habet: oculi omnium puerorum statim a partu caesustuli sunt, post vero immutantur in eam naturam, quae sutura est. quod in caeteris animal abus non euenit manifeste: cuius rei causa est, quod caeteris animalibus oculi,in suo cuiusque genere unicolores potius sunt, ut boum nigri, ovium omnium aquosi, vel, ut vertit Gaza , aquini, aliorum charopi t to genere, aut caesi, nonnullorum caprini, ut caprarii generis. At hominum oculos, varios versicoloresque esse euenit. nam alii caesii, alii charopi,alii nigri, alii caprini. quamobrem Vt caeterorum nonnulli , suo in genere , dissident inter se, sic nonnullia se ipsis differunt. haec Philosophus. Hinc constapeum, charopon, non pro vario colore accepisse, sed pro certo, ac determinato , qui toti speciei commuinis est. Minus sane illorum sententiam probo, qu1 per charopon , caesium aliquando intelligunt, quod eu a glauco distinxerat Philosophus.Minime quoque omnium russum redderem,aut flauu,aut fuliau. nam Aristoteles V. de Generatione animalium Cap.V.&VI. omnibus leonibus colorem et 'ον tribuit, quia Latinis dictus est fulvus, & russus. At non idem fgnificat, quod .: suare melius sorte est
54쪽
cum Galeno sentire, qui ut libro XII. Meth. med.ctim de coloribus vini verba facit, vinum quod non admodum splendet, sed pallescit igneum pallens v eat , id quod antea stiluum dixerat: Et quando flauities vim, claritatem habet, flauum appellat. ita dicamus charopon conflare nigro, & flatio cum splendore; nam non est unus color. Latini hunc ravum vocitant, licet Horatius cum dixit raua lupa, colorem nigrum, cineritio commixtum, quo lupae notantur
intellexisse videatur. & quoniam niger color , de savus splendens, pulcherrimum reddunt Oculuin, Graeci πέογν quasi gratiosum dixerunt. Quare Gaza cum fulvum traduxit , splendorem illum magis quam charopi naturam explicare videtur, qui in oculis leonum, & aquilarum, & praecipue vulturis cernitur. quippe charopos apud Aristotelem splendore illum igneum pallentem, in oculis denotat potius ruam colorem fulvum. Et cum plus minusue splenoris habet, magis minusue charopus dicitur. Hi ne Gaetam variasse crediderim,&m aliis animalibus ruffii indixisse, in hominibus vero fulvum, & subflauum ; qui splendoris, & claritatis minus habeat, quam in leonibus, & aquilis , atque vulturibus, In quorum oculis splendor maximus cernitur. Hinc quoque natum puto,quod posteriores Graeci charo on pro vario acceperint. Aristoteles tamen pro spleenti subflauo accipere videtur, & in hominibus,&in brutis; si quidem homines hiatu simodi oculos habentes , leonibus assimilauit. Sed quia in his,qui pe
similes videntur charopis, quaedam innumera difformitas accidere sistet: liceat nobis illam ad flamma perducere,atque in numerum redigere. Pars illa oculi,
quae nigrum dicitur, posita inter ribum oculi & pu-
55쪽
DE COLORIBVI OeVL. spillam, aut unius coloris est, aut multi. si quidem unicolor est, adhuc in duas portiones distrahitur: nam, aut splendet, aut pallet. Et si splendet,& vnicolor esse, splendescentem subflauam, aut pallentem igneam dicemus. sin vero pallet, sutuam. quod si
nonnihil sed non plene rubet, russeam nominabimus. Et quamuis omnium sere Latinorum turba, leones, & aquilas sui uos nominet: magis tamen russos eos dicerem, quam fulvos. Sunt enim subrubet potius,quam flaui, aut fulgentes. Se suiuus color aaro magis quam leonibus competit. Aristoteles quidem certe leones πιρρους vocat, cui magis respondet subrubedo, quam color fulvus, eis Graeci promiscue interdum eo nomine utantur. suiuum enim est
mixtum ex nigro, & flauo, & quasi puniceum facit. Est itaque prima oculi portio, quae interiacet inter pupillam, & album, cum vni color est, vel flaua amdens, aut statua. Sin autem multicolor est, duas patitur differentias na totus ille orbiculus expunctus est maculis minutis, aut albicantibus, aut nigri cantiabus , aut rubentibus aut pallestentibus, & splendescentibus: Atque hic est unus modus varietatis illius orbiculi. Alter praeterea modus in multis apparet. orbiculus enim ille, quem nigrum oculi diximus, in aliquibus duas videtur secari in partes, una est extima, que album oculi tangit; Altera est illa interior.&, ut rem apertius intelligas,illa pars cohaerens & coligua albo, nominetur circulus: interior vero , 'ue
pupillae propinquior est, appelletur orbiculus. Cum igitur hae duς partes coloribus differunt, circulus
subniger est , & orbiculus sultius,aut sub albus, vel
sauescens, vel expunctus est.maculis superius enumeratis. Hae igitur sunt differentiae , quibus oculi
56쪽
varii dicuntur.Cuius varietatis causa ex hid, quae suesperius enarrauimus , facile colligere quis poterit
Cum enim tres causas colorum mediorum numer Uerimus, varietate humidi,tunicam corneam atque
via eam, & luminis extrinseci admixtionem variam; ex situ luminis, ac paucitate, & multitudine humidi colorem variari continget. Hinc in collo columbae alios, atque alios colores ob oppositi luminis diauersum situm', diuersasque configurationes videmus , alia enim in parte opacat ,&in alia altius luamen penetrat, & clarescit. Sequuntur etiam colores calorem decoquentem . Aliqua namque pars magis albicat,cum minus concocta est alia vero non aeque albicat, cum calet , magisque concocta est,
ut libro de Coloribus aperuimus. Inde itaque si quod aliquibus alter oculus glaucus, diuerius, ab altero videatur: quod scilicet humor alterius oculi minus si concoct us,minusque crasse stat. Sed quid portendant breuiter accipe. Si varii oculi sunt,& subflaui dicuntur, mediocrem cauitatem habentes,&leonibus persimiles: robustum,ac magnanimum denotant. si plus iusto flavescunt, impudentiam indi eant : atque hoc ipsum ex canis oculis coniice. Sed si pallidi sunt,& varii colores: timidum, ac mala suspicantem significant. Sin admodum relucent, Veneri deditum esse pronuncia. Sunt autem pessimi ingenii, qui & inaculosos orbi culos hibent & palliados . Sed si rubicantes macular pupillam circundant, iracundos iudica, sin inter maculas nigras, rubentes intercidunt, & pallescunt; veneficos significari puta, & incantationis amatores. In quibus vero m eule superabundant rubentes,eos callidos,& temerarios habeto. Quod si circulus varius colore suerit,
57쪽
S oculi sului: Ad dolos promptiores illos esse credas: sin autem circulus niger, & oculus saeuus,&temperate humidus fuerit; virum indicat sapientem - & iustum, ac ingenio pollentem .Quod s su rit circulus viridis,& orbiculus niger, iniustum,Prem , dolosum, & mulierosum illum esse credito. Auget etiam malitiam siccitas oculi. Et ut omnes oculorum varietates in unum colligam, oculi varii cum siccitate, malum indicant: cum humiditate,&oculorum iusta magnitudine, mediocrique cauitate, bonitatem portendunt. Quod s in magnitudine excesserint, bobus: si in paruitate, simiis; si in cauitate, dolosis, ac rapacibus animalibus smiles erunt. Porro prominentes, stoliditatem; depressi, mollitiem notant. Quod si rubicant, ebrios, & su-losos indicant. At tenebricolosi, dolos, & malefici, indicium est. sin vero clari fuerint, optimi viri signuerunt; nisi plura alia aduersenturi oculi stantes, mali sunt. Qui cito mouentur, impudentem, & infidum notant. sic homines, qui frequenter oculos claudunt tamquam insidiatores euita.Verum s quibus humiditas excedit,eos bonarum artium studiosos iudica: sn pallent,& palpitat,stupidos,& ad morbum comitialem propensos. Et de variis oculis, eorum cauitate magnitudine,&motu,haec sint satis. De caeruleo colore, qui reliquus erat, dicamus. Color caeruleus,ex Aristotelis placitis, copiam humoris arguit,quod par um a nigro distet; estque auari sgnum,& effeminati,& in puerorum amorem propensissimi. quem sane colorem Galbam habuisse literarii monumentis scriptum accepimus. Quae sane indicia ex his coloribus enumerata,cum ad effectu,tum ad aliqua animalia licet referre,Vt ex physiognomicis habetur. Haec decoloribus oculorum a nobis probata accipe.
