장음표시 사용
41쪽
i. igitur hom nes multicolores habent oculos, facilius in colorem a natura institutum mutabuntur. Humiadiim itaque, quo grauantur pueri, parte superioriaqueum est, ac fluidum: atque idcirco oculorum sussulionibus, epilepsis, conuulsionibus, corripiuntur. Quin & ad ultiores, iis etiam tentantur morbis, qui glaucedinem patiuntur. Quod autem Aristoteles inquit de loco colorum, eum esse maxime omnium locorum capitis seminalem; intelligit, quod naturam smilem habet semini, magis quam sedes aurium, &alio tu sensuum. Cuius rei fgnum adduxit,quoniam
ex usu Veneris,manifeste immutantur oculi;& cum excesserit usus Veneris,acies videndi infrmatur.Reddit aute huius rei causam, quoniam geniturae temperamentum, simile est temperamento cerebri, cum sit naturae aqueae, caloremque habet non a suo temperamento , sed aduentilium .Porro ei, quod postremo quaerebamus, Cur scilicet pupilla semper nigra inspiciatur,praeter piscium pupillam,satisfaciendum est,ex his, quae ex Aristotele libro primo Meteorum recesiuimus in libro de Coloribus. quod quae habent
profundum situm, & per angustum videntur, opacant. Cum igitur per foramen Vueae, ac per Cornea interpositam cernamus, quia loco angusto nobis se offerant, quae intra pupillam sunt, nigra videntur. quemadmodum quae a longe videmus, nigra apparent ; sic & quae per angustas vias cernuntur , nigre scere videntur. Nolo tamen te ignorare, quod cum sententia,& Galeni,& Aristotelis suerit, colores oculoru non esse humores, sed apparentes, & praecipuas causas colorum non est e : cum parte interiori Vileae, humor natura niger sit & aliquando ceteruleus, quod sane ad coloris apparentiam, ac ad eius
42쪽
diuersitatem multum iuuat miror Galenum maximum Anatomicum, illum colorem tunicae admi- ratum , inter causas diuersitatis colorum, non con- numerasse, ut paulo ante dixi. Adhuc tunicae comneae qualitas, si erit minus alba,ac perlucida, opacat. Synceritas quoque humoris,quo videmus, ad colorum diuersitatem facit multum. si enim minus syncerus est ac turbidus , opacat ; sin clarior, albicat. His explicatis, quaestiones nonnullae diluendae sunt, nempe Cur propter res, quae visui obiiciuntur, cum admodum splendent, ut accidit in Sole, Vchementer
oculus afficitur, & aeger fit ' saepe enim & vidimu sy& ab aliis accepimus iis, qui sxis oculis deliquium
Solis intuentur oculos aegrotare,& aliquando caecos
reddi. Hanc, ita dissoluit Aristoteles lib.III. de Anima, quod a maximo sensibili corrumpitur organum, di soluitur eius ratio. sed libro V.de Generatione animalium ut perbelle Asclepius annotauit apertius rem significavit: quod ,cum humor, quo videmus,&humidus est, ac perlucidus, mouetur a re obiecta perspicua , ac dia pinna proportione respondente, tunc congrue mouetur, & utriusque ratio commensurata est. Cum vero plus iusto excellerit visibile suo lumine, mouetur & ut diaphanus, & humi dus, atque ob id mutatur corpus humoris, & disgregatur,evanescuntque spiritus, quibus vis sentiendi deserebatur ad organum . quo fit ut laedatur, & o tundatur. Hinc glauci oculi admodum nocturna luce, quae debilis est, vident; quod illorum humor recipiat ut perspicuum quiddam, & non patiatur mutationem ut humidum. Die vero utroque modo patiuntur ; & cum laedantur, minus vident. Hinc , &alter nodus soluitur, Quare qui oculoru aciem a Va
43쪽
Iidiore colore diuerterint ad imbecilliorem, non exquisite illum vident. Eadem quippe ratio reddenda est, validus enim motus in)organo impedit cum qui nouissime extrinsecus accedit,cum exiguus, ac debilis sit. Poli remo quaeri solet, Cur qui diu obscuro loco desederint, cum primum in lucem exeunt, lumen non patiantur. Ratio est in promptu: quod cum acies oculorum aegra facta sit,& crassa imbecillisque motum illum vehementem, consertim sectum, non sustinet: sed sensim moueri debet, ut discutiantur ab oculorum acie pallentes & tenebricos spiritus. Aut fortasse melius, quod quemadmodum ii, quibus extremi digitorum articuli summe Digent, s consertim multo igne calescant, in radicibus unguium sentiunt dolorem, quoniam in unum cogitur frigus,&dolorem inducit; quod sensim admoueri debeant,&non multo igne subito calescere. eodem quoque pMcto, cum quis diu in obscuris degit, s subito multo
lumine ostunditur, dolet, & spiritus reuocantur in tro , ut non videat. oportet igitur modico lumine,& sensim illuminare, quod spiritus illi crasitores, in tenebris facti, sint lumini contrarii: quare ut ad naturam similem lumini reddantur, sensim, & non an
Ex glaucis , arris oculis quid praesentiamus. p. II SIgna morum, ac aegritudinum animi, ex corporis quidem particulis singulis Physognomici naciscuntur; attamen in primis ab oculis praes giunt, quod sint veluti lucernae, per quas spectatur animus: & per illos, veluti duces, ratio multa com-
44쪽
tectitur, multarumque perturbationum indicia colgit: nulla alia plane ratione , nisi quod animi mores, corporum temperaturas sequantur. est enim magna necesiitudo harum duarum partium,earumque aequilibrium,a qua uis partium labefactari contingit,&ab una, in alteram affectio serpit. si enim corpus flaua, aut atra bile laborat, ad iram fit animus propensior, & concitatior. sin contra, animus aegrotat, corpori similis excitatur affectus. Hinc, veluti strato quodam fundamento, Philosoplais probatum reliquit Aristoteles naturali ratione, quod ex signis desumptis ab animalis partibus, licet iudicia aegritudinum , & propensionum animi proserre. Caeterum quoniam in oculis multa spectantur, magnitudo ,s- Rura, motus cum oculi,tum palpebrarum, stus,color , humiditas, ac siccitas angulorum, ac totius oculi, claritas,& obseuritas ; ex singulis quidem praesagimus, non tamen eodem modo. sed,si omnia,vel plurima sbi inuicem respondent, siue malum, siue bonum pronuntient: tuaicium certum ac firmum
erit. Sin sibi inuicem aduersentur,quod potisiimum ex oculis deprehendimus, iudicandum est illud esse, ad quod animus magis pendet: etsi ab oppositis tagnis nonnihil praepediatur,& malitia, vel bonitas
eius temperetur. Vis Neronis imaginem ab Historiographis depictam animo conceperimus ; Vitam ac mores , institutaque signis ex aequo respondere cognoscemus. Erat enim oculis caesis,& hebeti ribus , ceruice obesa, ventre proiecto, gracillimis cruribus, statura pene iusta, corpore maculoso, &scedo, Valetudine prospera , subflauo capillo. Hinc indicia, quae nam sint colligenda,numerare incipiamus. capillus, quoniam est excrementum, leue si .
45쪽
Lum erit. ob id subflauus capillus, indicium adlia
erales artes, leuiter attingendas fuit. Id,quod euenxus ipse comprobauit. per quinquennium enim priam is annis selum artibus liberalibus operam dedit. Caesit oculi illiberalem , ac agrestem, timidum, ac
auarum, praenuntiabant: quibus ceruix obesa, &subtilitas crurum accedens, certum timiditatis signum, &extremae luxuriae t. quantum Vero Nero bi* morbis palluit, vel ex hoc uno intelliges quod
matris concubitum appetiisse credatur: & seipsum in foeminam , omni arte studuerit mutare. quod vultus illius nobis indicabat. Pulcher enim erat, sed non Venustus, sine ulla vel elegantia, vel gratia, plenus impudentia. Color foedus,& maculosus, illum in omnia detestanda lacinora ac pessimas cogitationes prolapsurum ostendebant. Hinc licet excerpere oculos caesios,illiberalitatem, timiditatem, & agre-ctem naturam indicare: Et crurium gracilitatem ac ceruicis, immodicam luxuriam, & animi intemperiem. quo etiam Caligulam laborasse scriptum accepimus. Magnitudo oculorum, &splendor, mollitiem denotat,ut in Tyberio Caesare notatum fuit. Sed in Octauio Augusto, oculorum claritas,& nitor,quoniam iunctus erat comen iratae quantitati; audacia, atque animi probitatem arguebat. Iulium Caesarem, nigros habuisse oculos . historiae serunt, eos lue mediocriter magnos , atque hi animi elati fiant signa. Et quamuis nigredo maximam oculoru mollitiem, ut a Graecis accepimus, significare soleat:alia tamen signa, qvid his coniungebantur , scilicet, magnitudo oculorum, iique veluti exilientes. potius cum
animi magnitudine, illum dolos machinari indicabant . Palpitatio vero, ad comitialem morbum prom
46쪽
ptitudinem designat. At temperata nigrities,mentis
acutiem,& morum urbanitatem notat, est tamen
dolosi signunt. Nolo interim te ignorarx, praecipuas species. glaucedinis tres esse quae: valde glauca est,& albae persimilis, timida est dubio proculi Altera est, quae herbacei, ac viridis coloris imaginem praese seri, & illa agrestes habet mores. Postrema species est persimilis oliuis, quae robustum nobis signiscat,
ac fortem. Porro , valde niger color, timidum, aedolosum indicat: sufflauus, magnanimum : suiuus, impudentem: pallidus,timidum.naec de oculis caesiis, di nigris, & eorum speciebus. .
De mediis Coloribus. Cap. X. Culis hominum, praeter caetera animalia,innumera colorum varietas contingit, quippe quibus alter oculus diuersus nonnunquam est ab altero quod in nullis animalibus, Equo excepto, aperte cernitur. Vnde vero in homine, & in E quo haec varietas nata sit , & cur prudentissima Natura caeteri*animalibus i psam negauera,causam sane nullibi Aristoteles reddidisse videtur. Sed huius rei causa est ic- peramentum capitis, ac cerebri multitudo,&copia hunMdi. aliquorum enim cercbrum humidius aliis, quibusdam siccius est . Inde cum ortum habeant oculi, varii, & difformes profici sciantur. Equis quoque haec diuersitas contingit: qui d os, capitis subtile , ac tenue habeant. Cuius rei maximum tagnum est, quod catharris,& defluxionibus maxime laborent, ct canc scant, ob tenuitatem scilicetosiis: quae etiam in causa est , dur vulnera in capite Equorum periculosa habeantur, ut Homerus testa-
47쪽
tur , & Aristoteles V.de Generatione animali um docuit . Caetera autem ani malia similem in suo quaeque genere, habent temperiem cerebri, & os capitis durum ; quo sit ut similes, ac uni colores nascantur oculi. His accedunt in hominibus tenuitas tunicae, quae pupillam vestit, eique superextenditur, atque humoris aquei sinceritas, quae cum opponitur lumini aeris, coloris variat apparentiam, ut libro quoque de Coloribus aperuimus.C ter u tria esse principia statuimus,quae prout hoc aut illo modo disponutur, omnium colorum apparentiarum, quae in Oculis cernuntur, causas est e existimo. Est humor, quo videmus , quique sua crassitie vel tenuitate, plurimucolore euariat. Est & lumen , quod huic humori commiscetur: & tandem color Vaeae. haec quidem, ut inter se mutuo disponuntur, ita apparentias colorum euariant. horum porro trium, sumor, subiecti; tunica vero Vuea, & Cornea, medii subeunt rationem. At vero lumen aeris, quod illis opponitur, pro diuerso situ ,diuersam apparentiam generat. quo sit, ut nullum colorem videamus qualis est : quoniam pro eius multitudine, paucitate,ac diuersa habitudine, vario modo se offerunt colores nobis. Attamen
non velim existimes, ob id Aristotele desecisse,quὁdlias tres causas non enumerauerit libro de Generatione animalium: na ex libro de Anima & de Sensu, lumen Variare colores, satis eum explicasse liquet: quare materialem causam, ac particularem hic solum reddidit, nempe copiam vel exiguitatem humoris; quae est peculiaris, & propria ratio dinormitatis colorum oculi. Sed alius nodus nobis se Oileri, An medii colores, qui in oculis visuntur siniti, vel infiniti sint. qui nobis soluendus est,ea sane ratione, qua
48쪽
ad medios colores veros euumerandos usi sumus ii bro de Coloribus. Est igitur arum aduertendum,co
lores medios veros ex extremorum temperatura oriri. qui si certa mensura, ac praescripta ratione tempe rantur, medii qui inde oriuntur, finiti sent, ac certi : & hi quidem medii colores specie secernuntur.
sn autem extremi colores, nulla certa ratione, nullaque mensura inter se inuicem contemperantur ac
commiscenturi innumeri medii colores, non specie seiuncti, sed solo maioris, minorisque, discrimi ne inter se distantes, generari contingit. Non absimilis est & in oculis mediorum colorum ratio. Vt enim participant causas extremorum colorum, certa quadam proportione,& mensura, finitae sunt eorum species. Sed si tria illa indiscrete secundum magis,&minus coaceruantur,certus amplius numerus,etsi in
infinitum non progrediatur, minimer habetur. Veiarum Aristoteles praecipuas species nobis aperuit,quet etiam sub se multas alias amplectuntur. Hinc alia se offert quaestio, quot sint mediorum colorum species, quoniam Aristoteles illorum nullum praefixit numerum certum; nam sectione decima Problematum,duos extremos. caesium, ac nigrum, & medium Vnum posuit caprinum .primo deinde libro de Historia animalium quatuor annotauit; extremos duos, atrum, & admodum caesium ; & medios duos; fulvum, & caprinum. libro denique quinto de Generatione animalium a quinum, & caeteros medios,uniuersali quada ratione significiauit, cum inquit, quod qui inter caesium, ac nigrum mediant, eo iam diis Tunt, quod magis minusue ita constiterint. Cui satisfaciendum est hoc pacto . e libris Problematu non esse exquisitam doctrinam petendam , quod eas cau
49쪽
sas sepe assignet, quas philosophorum vulgus eo
tempore depromebat , ut lique. sectione decima problematum Vbi colore oculorii, colorem cutis si qui affirmat; dicitque eos, qui albi colore sunt, ca sos habere oculos; qui autem nigri, nigros: cum tamen in libris acroamaticis aliter eum sensisse, i a superius traditum sit; ubi causam , in copiam,& paucitatem humoris confert. Sic iis libris colorem medium solum caprinum statuit, quoniam sua tempestate, mnem medium colorem per caprinum philosophi intelligebant. Idque fortasse non ab re,quod caprinus, intermedios colores praecipuus sit, & caeteris persectior. at in aliis,nempe acroamaticis,certum quidem non praefixit numerum ; sed quibusda postis mediis coloribus, caeteros signiscare voluit. Nos ex his, quae hinc inde innuit, iudicamus sex poste excipi colorum seecies,quae multas subsedisse retias continere possunt, magis minusue extremorum colorum qualitatem trahentes. huiusnodi sunt, caesius, caprinus, aquinus, Vel aquilus; rauus, quem charopon Aristoteles vocat; caeruleus, & niger. caesius porro
tres sub se species habere videtur, ut paulo ante dixi; nam color pallescens, qui oliuis, ct salicibus inesse videtur , caesius dicitur. is quoque , qui ad viridem tendere cernitur, adhuc sub carsio ponitur aliquan do . & caprinus, qui quoniam a claritate glauci coloris cadens, in squalliditatem se recipit, est sane color sordidiusculus, & aliquo modo vinosus,& flau
scens, ac quod in capras maxime conspiciatur eo nomine donatus. Hunc quoad cernendi claritatem,primatsi obtinere,& optimoru morum indicium esse
affirmauit Aristoteles primo de Historia animalium Cap. X.licet alii stoliditatem significare doceant,ve
50쪽
lut auctor libri, qui de Physiognomia inscribitur.
quem vel ex hoc aperte colliges, non vere adstribi Aristoteli, quod haec dicta inuicem pugnent. Sed de recentiores Physiognomici huic aditi putantur,cum dicant splendicantes oculos stoliditatem arguere, ac tales in capris reperiri .Verum mea sentetia hi, quod ovibus conuenit, capris adscripserunt. o uinum autem oculum habent,ii qui a quino vel aquilo dicto colore notantur, quemadmodum quinto de Historia animaliti. Philosophus nos docuit. his aditi putatur et id,quod nono eiusde operis libro habet, cum inquit: Genus ouile ames, & moribus, ut dici solet,llultissimis est, quippe quod omnium quadrupedum maxime ineptum sit. Repit in deserta sine causa , hyeme obstante ipsum saepe egreditur e stabulo: occupatuma niue, nisi pastor compulerit, abire non vult.sed perit desistens, nisi mares a pastoribus educantur, ita
enim reliquus grex insequitur. haec Philosephus Quibus verbis plane constat, fatuitate adscribi Ouibus , aliqua tamen est veluti stupiditas in capris, ut idem Plutosophus eodem libro subdit, inquiens Caprarum ex grege, si quis unam per villos a mento dependentes apprehenderit, caeterae stant, veluti stupidae, suos oculos in unam illam coniicientes. Hinc costat Ouod caprae non notantur stoliditate. Et quoniafamiliarius ad hominem accedunt, quin etiam ob solertiam laudantur a Philosopho libro decimo de Historia animalium cap. VI. Inquit enim: sed ex cael in xii quoque quadrupedibus ; multae prudentes sibi opitulari videntur . nam ct in Creta insula capras sylvestres transfixas sagitta Dictamum herbam quq rere aiunt, hoc enim spicula e corpore eiiciunt. Haec
