장음표시 사용
31쪽
DE COLO RIB vs O vG Is vident. paucissima enim animalia, noctu usum viadendi obtinent, ut Feles . Tum, quod de Tyberio Caesare Plinius,& Suetonius, scriptum reliquerunt, quod noctu etiam, & in tenebris videret ; id breui temporis interuallo perdurabat, & cum primum Psomno oculi, qui pergrandes erant, patebant. de mum enim rursum hebescebant. Quod si ad nitorem , ct splendorem reserendum esset, magis ad Octauium Augustum pertinere debuisset, qui oculos habuit claros,& nitidos; quibus etiam existimari volebat inesse quiddam diuini vigoris, gaudebatque si quis acrius intuitus, quas ad fulgorem Solis vultum submitteret. Hinc aperte habes, non ad splendorem, sed ut paulo inferius dicemus , ad paucitatem humoris quod noctu videant quaedam, res rendum esse , vel ad laevitatem tunicae corneae: sicut illis euenit, qui oculum fricando propter laeuitatemsbi ipsis lumen praebent,ut Aristoteles libro de Sensu explicauit. Nec quis mihi obiiciat. animalia
quaedam multo lumine noctu videre,& quaerere cibum, ut Feles,& Apros,quoniam multa alia animalia, Vt Mures, aliaque cibum quaerunt noctu, non
quod illum videant ; sed cum stat timida , securius sibi alimentum eo tempore parant. Tamen Aristoteles glaucedini adscripsit,& paucitati humoris, si
qua noctu vident, ut Felis, & nomia & alia animalia. Porro quae non vident, aliis sensibus iuuantur, ut olfactit,alia tactu & aliis. Sed ad Artitotelem ac
32쪽
De opinione Axime. Cap. VARistoteles. V. deceneratione animalium,glaici coloris causat, paucitatem; nigri vero , humoris copiam esse probauit. Conducunt autem pelli culae corneae laevitas,& splendor, quae si plus iusto excesserint ad glaucedinem commutant. praecipua ni hilominus causa ,est exiguitas humoris. Vel um que
humorem Aristoteles intelligat, ab ipse explicatum
haudquaqua habemus ; ex multis tamen facile induia
cor ut existimem,humorem. illum,quem exiguum,&multum Aristoteles vocat, est humorcm intra via
am, qui est humor ille aqueus, ut placuit Galeno lib. X. de Usu partium,& quarto de Locis affectis: a cuius paucitate, & arefactione, proficiscitur affectus ille glaucedo dictus. Et in hoc GalenumsAristoteli
adstipulari censemus. Eodem enim exemplo Vter que idem per Badet. qui enim tenuem , & paucum humorem habent,in siccitatem facillime incidunt. At quibus inest multus humor, propensores sunt ad luscum ; qui morbus ex humoris copia generatur. Haec. V. de Generatione animal. retulit Aristoteles. Quae sane verba satis belle Galeni exemplo respondent. Apparentibuς praeterea illud adstipulatur: videmus enim glaucos die minus videre, noctu vero magis. Contra quibus oculi sunt nigri, interdiu magis, quam noctu cernunt: quoniam viso ex aere luminoso st,& lumen interdiu multum est. Oculi porro caesi motum illum i multo lumine factum nosustinent, atque ob id minus vident. Quare auteni illud lumen non patiantur,paulo inferius causam reddemus . oculi vero nigri,multum habent humorem,
multo igitur lumine,ut moueantur, ac clarescant, are visa
33쪽
re visa indigent.Quo fit, ut glauci oculi selem interetissime intueri non posiint: attamen non ob id Aquilam glaucos oculos obtinere putandum est, ut Grammatici quidam inepte sentiunt, cum eorum oculi sint charopi, & sului. Sed quod de humore intra Vueam Aristotelem opinatum fuisse, firmissime cre. dendum sit, validum est argumentum, quod imbecillitas operis, ac persectio, conditiones instrumenti, quo opus absoluitur,necessario sequatur, sed cum visus sit opus, vel passio in humore crystallino facta: igitur , & videndi imbecillitas , atque persectio, ex conditionibus humoris crystallini proficisci,certum est.Conditio autem crystallini est, ut humescat humore aliquo fluido. Igitur & ab exiguitate, vel copia humoris humectantis crystallmum , magis , Vel
minus videre contingit. Quod ut exemplo tibi innotescat, manus a natura fabricata est instrumentum ad res ipsis apprehendendas . Igitur bene, vel male apprehendere, ex qualitatibus manus, certum est euenire. In manu igitur differentias quibus bene, vel male apprehendimus esse, non est qui neget. Vt igitur causam colligamus, & rem altius repetamus, sensus, ut Arist. docuit, est potentia sensibile, & sacvltas , ut sunctionem suam absoluat, organo indiget. Qua igitur ratione res sensui obiecta , facultati commensurari debet, eadem sane, ipsi organo propo tionabitur; id est, quod si excesterit, soluitur ratio, quae a Natura, inter ipsiam instrumentum sentiendi,& rem sensui obiectam instituta erat. Itaque soluta
symmetria, laeditur operatio. Cuna. igitur facultas videndi organo a queam naturam habente ad sunctiones abibluendas utatur: operae precium erit, Vt
illud humidum rationem habeat ad ipsum visibile,
34쪽
33 fluo NIs PORTII LIB. quod est lumen , & color ab acre illuminato , cum
oculus moueatur. Atque haec inter se commensurari necesse est,& quod mouetur, & quod mouet. Sed
si haec duo dissentiant,non absoluetur opus,puta, si
humidum exile & imbecille erit,& lumen, quod mouet multum; non patietur commode humidum , α perlucidum, quod mouetur. Sed si contra disponatur,ut multus humor sit, ab luetur functio, si lunae exiguum erit. Oportet igitur liaec duo inuicem commensurari, nec magis, vel minus, quod congruum fuerit moueri. Qui hanc symmetriam ad crystalloidem reserendam existimant, a sententia Aristotelis longe aberrant. Quare si quis obiecerit, Aristotelis verba ad crystallinum humorem reserenda esse,&non ad humorem illum aqueum et dicas totum illud humidum aqueum iuuare ad essentiam crystallini, cum illum humectet, illique proxime adhaereat. quo
sit,ut cum oculus dissecatur,aqueum humorem aperte exire videamus. Et Aristoteles libris de Generatione,& Historia, humorem quo videmus, cum dixit, crystallinum, una cum sua humiditate intellexit. Nec opinandum est, selum de crystallino intellexisse, cuhic firmus sit ; & glacies, non autem humor vere,&proprie dicedus sit, & semper videatur este eiusdem
mensurae . Sed cum Aristoteles dicit humorem multum, Vel paucum, quem mari per similem fecit; id de humido fluido 1ntelligere debemus . Praetermiserui ut mea fert opinio Aristoteles ct Galenus inter causas colorem Vuear,qui ut ex disiectione oculi non semel vidimus ater est, ct aqueum illum humorem inficit , veluti atramentum , si parum cum illo inter dis lecandum agitetur, & commisceatur, ut nigricas
effluat. Quod si minor est nigrities illius coloris,hu
35쪽
DE co LORI Bus oeu L. midum quoque minus obscurum emanat. quo sit, ut inter praecipuas causas varietatis colorum, colorem illum,quo Vuea tingitur, reponendum censeam.
Quaestiones, quae his dictis accidere possunt.
SED contra ea, quae a nobis declarata suerunt
dubitare liceat. Si lium idum illud multum est cum lucere cernitur, qui fit quod ubi maius , &copiosium est, nigricat; cum sua copia magis splendescere debeat. Accedit & aliud mea sententia longe explicatu difficilius quod Aristoteles eodem lib.
V. de Generatione animalium pueros cum prirn in lucem reduntur oculos caesos habere velit; tempoTe autem procedente, mutari in natura, quam defethabere,atque huius rei causam paucum,& exiguum
humidum esse statuat. Haec quidem dicta, si conserimus cum his ,quae ab eodem scripta sunt lib. secundo de Generatione animal. & secundo de Partibus& sexcentis aliis locis, inter se dissentiunt. nam in his plane libris, pueros multa humiditate laborare,cum primum oriuntur, scriptum reliquit. Hinc facile sequitur puerorum oculos, multa humiditate in o tus principio tumere I quamuis temporis progressia concidant. Quod si est,quo pacto ob humoris exiguitatem , pueris glaucedo generabitur, cum multo humido laborenti Haec igitur dicta aperte inter se aduersantur, nempe pueros habere oculos glaucos
ob humoris exiguitatem , & eosdem multo humido laborare, atque ob id recte incedere non posse,qubdcaput nimia humiditate gravetur, veluti & pumilionibus . Praeterea tradit Aristoteles lib. ii. de Gene
36쪽
s tuo NIs PORTH LIB. ratione animal.oculos maxime Omnium eorum,quq
sunt in capite , seminales esse,quod non alia ratione potest esse veram, nisi quia natura eius si multum humida. Igitur non laborant in principio oculi puerorum paucitate humidi. Ad haec Galenus lib. Artis paruae, glaucos oculos, humidos esse affirmat. quod ex imbecilli humore accidere non potest: videmus enim qui huiusmodi oculos habent,destillationibus capitis saepius tentari. Postremo,cur est quod pupilla temper nigra, aut caerulea cernitur, si enim inter pupillam , & crystallinum , intercedit humor illeaqueus, iure varia apparere debebit. Siquidem humor ille aliquando erit paucus, & aliquando multus atque idcirco non unius,sed multi coloris apparebit.
dadii senserint, oe quid Osolutione dubitarimum di
cendumsit. Cap. V III. CVm de causis colorum oculi dissentiant antiquorum sententiae, inde rei obscuritatem facile intelligere possis. Arguit enim tanta opinionum varietas , tractationem esse difficillimam. Empedocles igitur causas colorum oculi ad elementorum naturam reserebat; & colorem glaucum, ex multo calore nobis accidere a Trinabat. Nigrum autem sequi volebat naturam aquae . nam cum organum visus costitui ex quatuor elementis opinaretur, in oculis, qui plus ignis sortiebantur, glaucum apparere colorem dicebat . Atque ubi plus aquae , quam ignis in temperatura dominaretur, nigrum colorem cerni credebat. Ob id interrogatus, Cur caesi noctu videant, cum interdiu cernere non possint in causa
dicebat esse ignem, qui interdiu lumine solis dissol-
37쪽
uebatur, de noctu ad videndi aciem, satis conserebat ; hincque qui nigros habent oculos minus videre noctu , ob desectum ignis, asseuerabat. Huic sententiae adstipulari aliquando visus est Arist. i . sectione Problematum , cum causas venatur, cur qui me
ridiem versus habitant , nigris oculis potius nascantur quam caesiis. duo nanque causatur; cum huic dubitationi duabus responsionibus satisfaciat. Primum a calore proscisci interius abundante sensit, cum inquit oculi caesii redduntur caloris interioris exuperantia,sic eiusdem absentia nigri efficiuntur, ut Empedocli etiam placuit. ergo quemadmodum,qui aquilonem versus positi sunt, oculis caesiis ideo nascuntur, quod calor interior emuere, a frigore exteri ri prohibeatur: Ita qui ad meridiem vergunt,continent quidem suum humorem propter aeris circussi si
teporem obuium,sed calorem continere non queut:
quod nihil extrinsecus sit, quod arceat. Itaque humor, qui relinquitur nigrescit, lucis enim absentia obsuscari solent. haec Philosophus.Vnde elicis,quod c sit multo calore effici utur,& nigri multo humore.
Alteram in altera responsione causam asteri, quod oculi color totius corporis colorem imitatur. Qui igitur aquilonem versus inhabitant, cum sint coloris albi, oculos quoque caesios habent: color enim caesius prope album est.qunautem ad meridie vergunt,
ut & ipsi nigri sunt, ita etiam oculos nigros sortiuntur. Sed hanc sententiam lib. de Sensu, de quinto de
Generatione animal. non probat; Ubi, quoniam oculi naturae aqueae sunt, claritatem, & obscuritatem
oculi in humidum consert. humidum enim quod est diaphanum, utriusque susceptiuum est. Et licet
calor numeretur inter causas colorum oculi efficien
38쪽
tes tamen quaerimus modo causam materialem, iniqua ratio diuersitatis colorum reponitur.Galenus ut superius recitauimus. multitudinem, vel abundantiam siplendidi luminis crystallini humoris, & situm prominentiorem eiuslem, vel tenuitatem,& puritatem aquei humoris, qui est in pupilla , causatus est. contra nigri coloris causas, in paruitatem crystallini humoris coniecit; aut quia in profundo locatur, aut quia non exquisite splendidus est, vel quoniam tenuis humor qui intra pupillam est, superabundat,
aut purus non reperitur. Mediorum vero colorum causas assignandas esse putat, cum extrema haec magis, minusue oculi participant. At Aristoteles ad humoris copiam, vel paucitatem causas restrinxit. exiguitas enim humoris, claritatem facit: copia vero, nigri phantasiam prςbet. nam ab eadem causa,quemadmodum dictum est, & in mari claritas,& opacitas apparet . cuius in sententiam pedibus eo ; attamen opus est, Vt rem apertius enarremus. In generatione hominis , quod primo formatur inter anim Iis partes, ex Philosophi sententia ,est cor: inde cerebrum, principio multum , & humidum, a quo cum proficiscatur oculi, quando humidum, &multum est, grandes sunt, propter humorem in ipsis conceptum,&ob id maxime apparent: sero tamen perficiuntur,quoniam requiritur multum temporis ut concoquatur humor, atque crassescat magis,sub-sdeatque . Principio igitur humiditas multa, id est ampla, aquea, cum sira raritate, maiorem occupet locum, postmodum cum crastescit, minorem perdidit. inquit enim II. libro de Generatione animaliuquod concoquitur spissatur, & crassescit & . M teorum , τά mTν ita fieri asserit. Sed est magis hu-
39쪽
Dr eo LORIBVs oeu L. 39 in Idum profundum,& minus amplum, sicut in mari amplitudo aquae est alia ab eius prosunditate. potest enim aqua eue ampla, & minus profunda, sed clara. Alibi tum mare est angustum, sed profundum , uti,
quod inter oculum, & sundum maris intercipitur, est multa aquae copia ; ita ut lumen ad fundum penetrare haud possit. smili quoque ratione in oculis intelligere oportet, quod color caesius ex imbecillitate proueniat humoris ; quoniam non est crassus, qui prosunditatem habet: quamuis enim angustus si l cus , tamen dicitur abundare copia humoris , id est, profunditatem obtinere. In principio quidem, cum prodeunt in lucem insantes, amplum habent humidum, quoniam ad multas capitis partes se diffundat, atque ob id grauescit caput, & membra minus mouentur, maioremque desiderant locum. At calore
agente, aqueus ille humor crassescit, & amplitudinem loci amittens, prosunditatem sua crasii tudine acquirit; quam prosunditatem,copiam humoris nominat Philosophus, ut exemplo maris nobis notum fecit . His sic explicatis, censendum est, Galenum, cum multitudinem humoris dicat esse aliquado causam glaucedinis, amplitudinem,& copiam aquei humoris intelligere, non autem profunditatem . atque ita Galenus ab Aristotele,s iusta ratione haec pensentur, non dissentit, qui exiguitatem humoris,hoc est paucam humiditatem, causatur; & per copiam multam prosunditatem intellexit aqua enim cum sit corpus naturale, tres habet diametros. copia quidem,& aquae amplitudinem ,&multam corporis altitudinem,quam corporeitatem, scholae nostrae nomin
re solent,hoc est profunditatem, sign ificati quae altitudo est ratio corporis, ut a superficie , ct linea
40쪽
secernitur. Per multam igitur aquam, & multam corporeitatem', & multam latitudinem aquae intelligere possiimus; rectius tame,pro multa corporeitate vi hic Aristoteles fecit, accipitur. His sic constitutis, superioribus rationibus satisfaciendum est. Et primum, cum quaeritur, si quanto maior est humor glacialis, tanto clarior redditur oculus, magisque aubicat: qui fit, quod sua copia nigritiem facit' Dicas
Aristotelem per copiam humoris, quantitatem m-telligere, quo ad crasiitiem, & corporeitatem.ZEt quoniam altus est, minus lumen prosundas partes attingit, & ob id opacat; non aliter quam in mari usu venire silet,ut paulo ante dixi. Sin autem humor amplum , multumque loci spatium occupat, profecto magis lucet. Sed altitudinem humoris Aristoteles nobis significauit, non glacialis, verum aquei, etsi magis angusto loco circumscribatur , ac arctetur. Hinc quoque altera diluetur quaestio , quod principio pueri humiditate laborent aquea, di multa,quoniam sere omnes corporis partes occupat: quare humor ille oculi aqueus est , & amplus, non tamen altus profundus; Cum vero concrescit, a calore concoctus, crastescit magis,& sua altitudine opacat, redditque colorem, quem sibi natura praefixit. Itaques quis interrogauerit, cura principio ortus oculi puerorum caesusculi sunt; in promptu causa est: quoniam humor ille imbecillis,N aqueus est, qui exiguus est dictus ab Aristotele quinto de Generatione animal.C.VI. Principium enim iis,qui gignuntur in paruo consistit. quod autem paruum est, facile m ueri, ac mutari potest.Cui altera ratio iungenda est, quod color ille glaucus, qui maxime ad albedinem accedit, sacilem alios colores mutari potest. Cum
