장음표시 사용
4쪽
6쪽
Benevole Lectori Jkspvx xj0 haec neutiquam fuit inia
choata eo consilio, ut publicam lucem adspiceret, totiuSque mum
di judicium subiret: Verum ut privatim inter Judaeum&Christianum amica de religionis veritate disquisitio instit cretur. Intentio Judaei, uti ex quaestionibus ab ipso propositis liquet, fuisse videtur, 'stendere, nullas esse rationes, quibus Judaei ad religionis Christianae professionem, deserto Iudaisino, persuaderi possint I plures V To, easque non exigui momenti, quibus ab ea deterreantur. Quo in argumento dexrre fatis ac docte se gessit: Judaeorum quippe argumenta, quibus religionem Christianam impugnare solent, penitus se percepisse clare ostendit, ex iisque quae fortissima sunt non
7쪽
infeliciter se legit. In quibus eruditio Ciris
non vulgaris ingeniique acumen in urgendis argumentis passim elucet. Ego vero videns homi nem eruditum ex Communi Judaeorum praejudicio, quo religionCm Christianam supponunt esse falsam, & a Deo
non profectam , argumenta sua urgere , alia quam communiter fieri solet insistendum methodo credidi, ut disquisitio haec recte institia atur, S de iumma rei solide disputari possit Primo enim de religionis Christianae fide historica dc revelationis certitudine agendum judicavi : Quo posito fundamento, particularia dogmata, quae Judaeis Offendicuso sunt, rectius probari & facilius admitti possunt. Cum enim revelatio ad ea solum necessaria supponatur, quae ratio per se & ex prin- cipiis mete naturalibus assequi non potest, frustra laboramus in iis stabiliendis , quae a fide & revelatione unice pendent, nisi prius adstruatur re. blationis ipsius veritas; quod in hujusmodi disputationibus & indamentum & caput rei est. Haec methodus si in omni cum incredulis disceptatione aequa & legitima est, 1 Judaeis certe minime omnium 'recusari potest , nec ab iis negligi debet qui cum ipsis de religione disputant. Si enim Judaei omnem surim cultum, religionem, rivilegia vera & indubitata es volunt, quia
3eum nabent autorem 3 idque unice constat, quia Moses missionem suam operibus stupendis ac miraculis testatam fecit ue eandem argumentationis methodum Christianis sane nullo jure negare possunt, qui sui Legislatoris
8쪽
missionem eadem trutina ponderandam, i Christumque cum Mose conserendum prΟ- , ponunt. Itaque ut disputationem eo deducerem,
quaesiVi, quibus argumentis moti Judaei Μο- , sen agnoscant Prophetam ac legislatorem di-', Vinum. Persuasum quippe habui, nulla proi divina Mosis mistione a Judaeo posse afferri
argumenta quin eadem multo fortius ac Validius a Christiano urgeri pollini ad divinam Jesu Christi mill ionem comprobandum. Quae cum produxisset Vir Doct. ego ea bona ac solida esse admisi; verum validius divinam Jesu Christi, quam Mosis, missionem adstruere ostendi: Indeque conclusi Judaeum,' qui hisce argumentis motus credit Mosen esse
Prophetam divinum, iisdem validius debere persuaderi, Jesum Christum a Deo esse mis sum I ac proinde nullam posse dare solidam
rationem, cur, quoniam Mosi credit, in Christum credere recuset. Hoc se argumento pressum sentiens Vir Doct. evitare non potuit, quin, quod declinare maluisset, v ria contra religionem Christianam, ejusque. Varietatem ac divinitatem, conquireret, ad ostendendum, non aequalibuS eam comprobari argumentis, atque legem Mosis. .are si hic contra religionem Christianam quid scripserit liberius, & quod alicui durius via deri posset, non illud ipsi imputandum, quasi sponte occasionem Evangelio obloquendi quaesivisset, aut captasset ; sed necessitati, inquam per argumentationem meam redactus
9쪽
PRAEFATIO. 'evitare maluisset; ideoque &, offensionem veritus, aegre in editionem consensit. Hac pertractata disquisitione ad vindicati Rem mearum responsionum, quas quaestionibus ac argumentis eruditi Judaei opposueram , redii, illasque a novis ipsius objectionibus vindicavi. Hic autem ita me gessi, ut nullius peculiaris inter Christianos contrΟ- versi dogmatis, sed solius Evangelii, patrocinium susceperim : Secutus judicium viri summi& religionis Christianae patroni ac Vindicis omnium calculo prudentissimi ac strenuissimi, Hugonis Grotii, qui in aureo suo &nunquam satis laudato de Veritate Religionis Christianae tractatu non tantum eandem disputandi rationem observavit ; sed,& in Epistola quadam ad GerardumJoannemVossum Praestant. Virorum DXLVIII. pag. 797. col. I. hanc instituti sui rationem reddit:
Diados probationem in eo libro directe Gressus non sum, memor ejus quod a viro magno socero tuo audiaveram, peccasse Plegeum o alios, quod rationibus anagura petitis, ct Platonicis saepe nom valde appositis testimoniis, adseruere voluissent rem, non ponendam in illa cum Atiais , Paganis, Fudaeis, Masumetistis, disputarione, qui omnes ad SacrasLiteras ducendi sunt, ut inde talia hauriami, quae nis Deo semet patefaciem te cognosci nequeunt. Hinc quotiescunque Judaeus ad dogmata quibusdam Christianis peculiaria , qualia plura in ipsius scripto occur-Tunt , me pertrahere conatus est, ego studiose id declinavi ; ratus, contra hominem Novi Testamenti autoritatem negantem frustra dispntari de dogmatibus alibi aut non chare revelatis,
10쪽
revelatis quorum proinde fides divinam Novi Testamenti autoritatem praesupponit: Ac Proinde sufficere, ut contra Judaeum sola Evangelii divinitas adstruatur: de qua si quis argumentorum pondere convictus sit, eadem opera omnium quae Evangelium tradit dogmatum veritas ac divinitas ipsi comprobata erit: qua semel comprobata ipse porro a tenta adhibita Novi Testamenti lectione, inmnibusque in timore Domini legitime e aminatis, dijudicare poterit, quid de dogmatibus inter Christianos controve sis com sentanee veritati iii Novo Testamento tradutae statuendum sit. Tu, Lector, cujus nunc
iudicio tota haec disputatio subjicitur, lege , α caiiaide judica.