Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

PRIMUM SCRIPUM JUD EL

a. Ut assignetur locus , in quo . Deus dixerit , quod unicum: medium ad salutem Israelis ,& restitutionis in divinam gratiam , est fides in Mest, am jam adVentum. 3. Ut assignetur locus , in quo Deus dixerit , quod Israel propter infidelitatem in Mecsiam erat deperdendus , dc abjiciendus in nationibus , ut non sit amplius populus Dei, sed in aeternum damnandus donec Messiam adventum non crediderit.

. Τandem assignetur locus , in quo dixit Deus omnia legalia , praeter moralia, fui se umbram, seu figuram futurorum in adventu Messiae,

& quod fere omnia quae &in divina lege , & in Pro

phetis fuere revelata, mystice & tropologice explicare liceat , quantumvis sensus literatis omnino despiciatur.

Non quaeritur an Deus promiserit Messiam, sed, an praeter eam quae debetur ex praecepto diVino caeteris Prophetis, fidem in Messiam commendaVcrit , praeceperit,& in ea hominis salutem consistere, Israelem docuerit.

a. bledium unicum pro restituendo Ii- raele ab hac cap

tivitate in divinam gratiam clare dici

tur a Deo, Miner.3O, usque ad vers. Io. & cap. 28. v. I. 3. Causa extrema

ruinae di abjectionis IsraEis , M praesentis captivitatis, in sententia Doctorum Christianorum , assig

natur a Deo Demteronom. cap. 28, vers. I s.

q. Si lex divina, de

Prophetae pro maiore parte mystice deberent intelligi, neque essent scitu faciles , neque Itarael ita exactiis

rhetoricus. Ut on-

telligere posset , quae ad sui salutem intelligere oporterer. Oppositum dixit Deus, Deuter. 3o, versa I. Osequentibus.

RESPONSIO

22쪽

PRIMUM

SCRIPTUM

JUDAEI.

Ad Quaestionem 'aeliminarem. PR*ςςptum divinum ossicii nostri regula est.

Cum ergo assirmet Quaesitor , Deum nun quam in universe Veteri Testamento Israeli commendasse fidem in Messiam; miarum quo fundamento asserere possit , fidem in Messiam redemptorem futurum non minus , imo magis necessariam fuisse a mundi exordio , quam in Deum creatorem. Ratio quam allegat asserti nem hanc non confirmat, sed destruit: Si enim fides in Μessiam esse nequit, nis supponatur Deus ;in Deum vero maxime absque Messa; evidentis. sime exinde sequitur, fidem in Deum magis esse& fuisse semper necessariam , quam in Messiam. Verum ita se res habet. Fides nostra accomm data esse debet revelationi divinae: Quando itaque Deus nobis veritatem quandam revelat, illi fidem adhibere obligati sumus , etsi nullum credendi addatur praeceptum. Estque fides haec vel distinctior . Vel obscurior , pro ratione ac modo revelationis divinae. Sic Israelitae obligati fuere credere Deum esse, quoniam Deus adeo clare se iis manifestav Iat , ut ejus existentiam in dubium vocare non

A a possent:

23쪽

RESPONSIO AD ,

possent: Licet nusquam Deus in Veteri Testamento exserte fidem illam praecipiat: Sed eam tanquam legislationis suae fundamentum praesupponens mandat sui cultum praeceptorumque obedientiam.

Eodem modo se res habet cum Messia. Deus per Prophetas Israeli revelavit, se ad ipserum liberationem missurum Messiam. Isti revelationi, quoniam constabat divinam esse , lsraelitae obligati fuere fidem adhibere, etsi nullum addatur praeceptum divinum , scilicet, credetis Messiam esse venturum. Verum non plene nec perspicue Mes sae ossicium Deus Israeli olim revelavit ; nec fidem expressam in eum exegit: Verum id reservavit praestituto tempori, quo Messias in mundum venturus seseque manifestaturus esset. Non potuit ergo Israelis expectatio de Messia alia esse, nisi accommodata promissioni bys divinis ; & fides , nisi secundum illam exspectationem. Nunc vcro, cum Messias in mundum Venit, munus suum administrat, fidemque in se ex git, missonemque suam divinissimis miraculis confirmavit, exserta & distincta in illum fides necessaria est ; quae olim, cum adhuc exspectabatur, non perinde ut nunc necessaria fuit.

Ad Primum Quaesitum.

Ex dictis liquet, necessarium non fuisse, ut Deus in Veteri Testamento mandaverit, aut expresse dixerit , fidem in Messiam absolute necessariam eo se ad salutem humani generis, adeo ut qui non crediderit damnandus esset. Sussicit, Deum dixisse, se Memiam missurum; & postea per Messiam, quando in mundum venerit, voluntatem suam plene declarasse. Ab eo enim tempore distincta & expressa fides in Messam necessaria fuit. Verba

24쪽

PRIMUM RCRIPTUM JUDAEI. s

Verba Mosis xv I II: non de Iosua , sed de Prophetis Mose, secuturis , recte explicat Calvinus 3 ita tamen , ut quod omisit Quaesitor) etiam praecipue Messitam, tanquam omnium Prophetiarum finem ac complementum , expresse intelligi voluerit. Et ratio id suadens evidens est: Quia verba haec, si vis eorum recte attendatur , suadent Prophetam majorem etiam intelligendum esse: Quia inter Veteris Testamenti Prophetas nemo fuit similis

Molla

Ad secundum Qinestum.

Eadem responsio hic valeat. Sussicit enim, postquam Messias jam in mundum venit, Deum per Messiam declarare , mici medium a salutem Is raelis σ restitutionis in divinam gratiam

esse fidem in Messiam, qui jam advenit; quae G

des absque paenitentia esse non potest. paenitentia quae praescribitur Deut. xxx, Crxxv III, non respicit praesentem Israelitarum incredulorum dispersionem ; sed captivitatem Babylonicam , aliasque amictiones, quae Μessiae adventum antecesserunt: Uti ipse verba haec interpretatur Nehemias cap. I , vers. 8. 9. M

mento verbi , quod mandas Mose servo tuo , dicens: Cum transgress fueritis , ego dilpergam vos in populos : Etsi revertamini ad me, custodiatis praecepta mea , ct faciatis ea; etiamsi abdacti fueritis

extrema coeli, inde congregabo vos , O reducam in locum , quem elegi ut habitaret nomen meum

ibi. Quod si quis pertendere velit , ad praesen-uin sutum ea etiam extendi debere, sciat ille,

A 3 nullam

25쪽

6 RESPONSIO AD

nulIam veram ad Deum resipiscentiam esse pocse sine receptione illius , quem ad populi sui silutem misit. Ad tertium Quaesitum. Non necesse fuit, ut Deus olim dixerit, quod Istis propter infidelitatem in Mesam esset deperdendus ct abjiciendus in nationibus , ut non sit -- plius populus Dei, sed in aeternum damnandus donec Mesam adventum non crediderit: Sussicit Deum Israeli Messiam promisisse: Exinde enim manifestum est, Deum voluisse , ut quando Veniret reciperetur & agnosceretur: ac proinde neminem , qui eum agnoscere recusaret , benefici rum ipsius fore participem. Q ro vicissim : An non Quoestor agnoscat, quando Messias, quem hodierni Judaei exsperiant, venerit, non alios ex Israelitis redemtionis & beneficiorum ejus fore participes , quam

qui eum recipiunt, ipsique ut regi suo se subjiciunt Quid ergo fiet tot ex genere Judaico Oriundis, quorum parentes jam olim in JEsum

Christum crediderunt i, quique parentum se rum vestigiis insistentes, etiam in Christum crodunt, nec amplius originis suae secundum in nem ex Abrahamo memores sunt An non &illi, quoniam eum quem hodierni Judaei exspectant Messiam non sunt recepturi, a beneficiis ipsius sint excludendi φ Si agnoscat: Proferat locum ubi Deus id minetur: Idem & Christianis serviet contra Judaeos. Si non possit proferre locum: ne urgeat Christianos in simili casu locum proserre 3 sed agnoscat, sussicere, Messiam

26쪽

PRIMUM' SCRINUM JUDAEI, '

Messiam a Deo missum: Inde enim evidens es somnes, quicunque eum non recipiunt , sive Is raelitam sive extraneum , a beneficiis ipsius ex cludendos. Poenam contumaciae Deus etiam pro arbitrio per Messiam constituere potest, licet eam in Lege sua, ante Messae adventum,

- non expresserit.

Ad quartum Quetesitum.

Licere mystice Legem & Prophetas explic re cum despectu sentus literalis, nunquam ego concesserim. E contra credo, semper & ante omnia sensum literalem religiose esse investiga dum, neque eum ullo praetextu posse refici aut praeteriri. Verum sub sensus literatis cortice etiam alium sibi imiorem nonnunquam latere Iudaei negare nequeunt, qui ferme ubique per Cabbatam suam sensum mysticum, aliquando ex singulis literis earumque positione ac ordiane , item numero earumdemque repetitione , v nantur. Nos eum admittimus, ubi manifesta

rerum & historiarum est convenientia, & ve ba ipsa adeo seblimia, ut omnis earum Vis , si . in plena sta significatione accipiantur , in sensit literati exhausta non si ; ac proinde res ipsa nos docet , Deum praeter sensem literalem sublimius quid verbis istis etiam comprehendere voluisse , quod seo tempore manifestavit. Non necesse fuit, ut Deus olim dixerit, omisma legalia praecepta prater morsia fuisse umbram ct figuram futurorum: Sussicit, Deum olim tam per Mosen quam Prophetas aliquoties indieas se, cultum illum ceremonialem absque morali

27쪽

8 REsP. AD PRIMUM SCRIPT. JUDAEI. sibi neutiquam placere ; & postea per Messiam

perfectiorem cultum introduxisse ; quin & templum , cui cultus ille externus alligatus erat , exscindi & dirui curasse: Ea enim ratione satis evidenter ostendit, sibi cultum illum ex te num non amplius placere; sed meliori & persectiori , per Messitam instituto, tanquam umbram corpori, cedere debere. Nec tamen propterea Lex o Prophetae Israeli fuerunt obscura, quatenus pro illo tempore ab ipso intelligi debebant. Non enim exegit Deus, ut ante Messiae adventum dilucide sensum illum mysticum intelligerent: Voluit ut secundum literam Legem adimplerent, & ceremonias in ea praescriptas observarent. Verum postquam adveniente Messia perfectiorem cultus rationem exegit , etiam cultum illum externum , olim exactum secundum literam implendum, docuit umbram tantum fuisse cultus spiritualis; ideoque eum evanescere sehsim debere, sicut advenistante corpore umbra evanescit: Et destruendo templum totam quo Rempublicam Judaicam, ili etiam finem imposuit. Coronidis loco libet vicistim quaerere; Quibus argumentis moti Judaei Mosen agnoscant Prophetam & Legislatorem divinum φ

28쪽

A Ffirm vi in primo meo quaesito, Dominum nunquam

in Veteri Testamento Israeli commendasse fidem in Messiam mediatorem: Sed idem videtur nobis fateri Clarissimus Dominus, siquidem nullum textum produxit in sua responsione, in quo talem fidem Deus Israeli commendaverit : Non fuisse necόssarium tale praeceptum docte satis ostendit, dc iuxta strum dogma probare conatur. Miratur, quod cum affirmaverim Deum nunquam hane fidem commendasse in Ueteri Testamento, eam esse a principio magis necessariam, quam in Deum Creatorem, statim addiderim. Sed non debebat Clarissmus Dominus intelligere me ex propria sententia eam Propositionein protulisse, quam nunquam crediderim : Loquebar quidem iuxta Chrissianum dogma , ideo quaerebam, quare si ita necessaria fuit illa fides, nunquam a Deo suit commendata in Veteri Testamento

Probabam ex vestra fide ) esse magis necessariam, quam in

Deum creatorem : quia licet tromines credant in Deum creatorem, non ideo consequenter credunt Messam , cuius fidei desectu , neque vere, neque verum Deum credunt: Si vero crederent in Messiam , necessario crederent in Deum : Sic Joannes Calvinus : Selandum, quod es ἱ o Ile veram αἱ cognitionem habere sine Chrso : ideo a priseipis mundἰ propositus fuit omnibus electis, ut in ipsum oculos Infiserent, ct in 'is eorum spes requiesceret dc infra Cum 'si eaput non haberent, ta es Chrsum , cognitis, quam 'si de Deo habuerunt, vana fula uelautilis: Teut; hodis Turca, qui quamvis pleno ore se Deum

creatorem coeli is terra adorare gloriantur, ἰdolum men duntaxat adorant, non verum Deum. Ex tali dogmate ego inferebam , quod erat necessaria, imo magis necessaria com

mendatio fidei in Messiam Redemptorem, quam in Deum Creatorem , quia, ut creditis , Filius est unica via ad Ρ em : Quia per unicum Christum est credere in Deum: Intri 1 , 2I. Augus, IIb, xI, de eisis, μι eap, 2, Dan, a, versar, Luἰ non habet Filium non habet Patrem, Tandem hogdogma Christianum est, quod saltem post lapsum Adami, Λ 4 nulla

29쪽

ni illa Dei cognitio potuit homini prodesse ad salutem sine fide in Mediatorem, Fortasse fortasse fallor, sed non potui aliter didiciste ex Doctorum Christianorum Iectione: Non

igitur omnino inepte inferebam, Nou minus, imo magis necessarium fuisse ali Adami peccato, revelationem fidei inventurum Messiam , quam in Deum creatorem, siquidem ista absque illa erat prorsus inutilis, aut omnino impossibilis, Asserit Clarissimus Dominus, quod fides nostra debet se a eommodare revelatJovi dishue eo modo, quo ipsa fueris, Hoc verum est, sed cum distinctione loquendum, Propheta credit Deo loquenti, quia praeter id , quod revelat, influit in mentem Prophetae assensum revelationi ; interim licet Prophetae dubitare, an divina revelatio sit e Dubitavit Samuel; dubitavit Gideonus. Sarali etiam dubitavit Angelo loquente: Ideo Deus simul cum eo quod intendit, ita afficit mentem Pr phetae, ut clare & evidenter sciat, Deum ipsi loquutum suisse , ut ut fuerit modus revelationis clarus, vel obscurus. Quoactpopulum aliter se habet. Post divinam revelationem Synai tenetur credere omni veritati divinitus revelatae non sine praee pto, ut ait Clarissimus Dominus) sed ex praecepto divino; Domino praecipiente, ut Prophetae secundum legem approbato ab iis, ad quos de iure divino id iudicium pertinebat, populus fidem adhibeat: quare nullum credendi additur praeceptum , quia iam in lege talis fides fuerat praecepta. Est etiam verum , quod ea, quae a divino Uate praedicuntur, alia sunt clara, alia maxime obscura, ut visiones Isaiae, Ezechielis, Sachariae, Danielis, & aliae : tamen etiam est verum, quod ea, quae fuerunt, & sunt de necessitate Salutis, Dominus nunquam obscure di aenigmatice revelavit: sed omnia clara, dc distincta. ea perspicuitate, quae sufficiebat, ut Populus falli non

posset, neque aliquis eum seducere. , Prophetae, post legis divinae promulgationem, nullam novam veritatem populum edocebunt, quae ad Deum credendum inducat aliter ac per Mosem fuit in lege revelatus : quia per eandem legem non licet adorare Deum aliter, ac patres nostri tunc temporis cognoverunt, quamvis vel Propheta, vel omnes homines assirment, eundem Deum Israelis esse, & non alium : Ideo tali novae veritati, quantumvis divina praedicetur,

Israel assentire prohibetur: Neque assignabitur locus in tota le- Re , ex quo talis permisso deduci post. Neque est ossicium Prophetae, post Mosem aliquid a lege derogare, vel aliquid de

novo addere stib legis praetextu : Non quod Deus non posset, si velit; sed quod ex eadem lege constat, quod noluit: Pariterae Christianus credit, neque baptisma, neque Sacramentum eucharisti eum, mutanda fore; non quia Deus non posset, si

volit, sed quia decrevit non ita velle. . Addit

30쪽

Addit Clarissimus Dominus, quod sicuti Ismaelisa tenebantu eredere in Deum, quia elarisme se eis manifestiniat, adeo ut ejus exsentiam non possent amplius is dubium vorare , ideoque sius fidei nustum fuit necessarium praceptum: ita neque pro Mesa credendo GDpraceptum alipud , prater ipsius claram promissionem necessarium. Habuerunt lsraelitae de Deo indubitabilem notitiam, ideo desides fuit indubitabilis: pro qua notitia neque suffecere in AEgy-Dto stupenda miracula coram Israele & gentibus patrata: qua- , Propter in transitu maris dixit divinus Spiritus: Et mediaerunt Domino ,-- emo ejus; neque omnino haec susciebant ut optime probat Doctissimus Benedictus Arias Montanus quo usque in admirabili visione montis Sinai Dominum ipsum loquentem audiverint, quae fuit quasi visio beatifica, quasi intuitiva notitia. Nec necessarium erat alterum credendi praece

Ptiam . quia non ob alium finem se Deus eis manisellavit, nisi ut in ipsum crederent. Qirare dixit postea Mosi: Et credent lame, is in te is aternum. Praeterquam in toto sacro volumine saepissinie commendatur fides in Deum, ut in primo praecepto 9 Decalogi: Ego sum Dominus Deus tuus, cte. Etenim plurimi Doctores ex Christianis S Judaeis haec verba esse partem primi praecepti sustinent: Alii esse sundamentum totius legis, quod ad ipsam supponitur: Nee in his amplius sistere oportet. Quo ties Dominus Deus noster addidit, & praecepit in lege ipsum adorare, ipsum cognoscere , ipsum, α non alium credere , amare. Prosecto, liceat sic loqui: Hoc est praeceptum totam legem transcendens. Sed assignetur locus in toto Veteri Testamento , ubi Deus eodem modo licet non sub sermalitate praeceptio fidem in Messiam venturum commendaverit, sicuti in se ipsum , cum non minus necessaria fuerit ad hominis saltitem,

quam in Deum Creatorem.

Addi icto exemplo de Deo ut Israeli revelato, prosequitur Claris limus Dominus: Eodem modo se res habet eum Musa. Prosecto si eodem modo Deus se gessisset cum Messia, ut se gessi cum se ipsb, ut ab Israele indubitanter Sc infallibiliter crederetur , eius existentiam non posIent Israillitae in dubium revoca- Te quando venisset. Uerum quidem est, Deum per Prophetas

Istaeli Messam liberatorem promisisse , idque non obscure, sed satis clare de aperte ; ideo non fuit necessarium aliud praeceptumr scilicet, credite Messiam quando venerit c ut dicis Clarissimus Dominus o quia credendo revelationi divinae, Me .sam fore venturum constantissime crediderunt, & Iudaei hue

usque credunt, ut omnibus notum est, qui spem nostram unanimes irrident. Ideo dicebam in ultimo quae io, non textum,

in quo Messias promissus suisset, exigebam, sed in quo fides

A i. in

SEARCH

MENU NAVIGATION