Constitutiones sacri et regalis ordinis PP. Excalceatorum B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum, authoritate apostolica ab origine fundationis firmatae. Quibus in hac vltima editione accesserunt ea omnia noua decreta, ... Opera et solicitudine

발행: 1685년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Const. Fratrum H calceatorum. 9Jcarcerali custodia per unum annum , & compedibus ferreis detineatur, & omnibus extis serijs in pane , &aqua , supra dicto modo , ieiunet. Si quis ob aliquod

graue crimen , in carcerem mittatur, in primis ordianario scapulario , & caputio exuatur, quousquc a carcere liberetur, & si oportuerit, corona etiam priu tur. Si quis autem conspirator extiterit in omni vita

sua sit inhabilis ad administrationem aliquam temporalem, aut spiritualem ordinis nostri, absque spe restitutionis ; & agat poenitentiam grauioris Calpae. Super his tamen in omnibus potestas relaxationis s si alia qua facienda fuerit) lolo arbitrio Vicar ij generalis , vel Prouincialis relinquitur: in quantum de jure potest , & sanctorum Patrum instituta non prohibent. Si quis tamen frater , non malitiose, sed in veritate , ad uersus maiorem suum aliquid sciuerit, quod tolerari non deceat, prius secrete eum , cum omni humilitate, admoneat: quod si admonitus, se corrigere neglexerit, Prouinciali, vel Visiata tori significet. Aliter suba diti Superiores suos diffamare non audeant, neque etiam nisi de notorijs, accusare , & quae possint per- fratres clare probare. Quod si in probatione defecerint

accusanteS, non tantum poena accusato debita Mimo

acrius puniantur , & poenae praedictae culpae, ipso facto, subiaceant. Si quis praeceptum obedientiae a Praelato positum,in re grauiori transgres Ius fuerit, per unumentem incarceretur,& voce activa,& passiva per unuannu priuatus sit .Qua poena si in totum non adimpleverit, sit inhabilis ad aliquod officium obtinendum per

P ι tres

122쪽

s6 Be.1t e ra rue de Mercede. Dist. r. tres annos. Si quis in materia graui, quae obligat ad

mortale,aliquid emerit, vel mutue acceperit, sitne licentia Commendatoris;vel usuram commisseti poena grauioris culpae per unum annum subiacebit. Quare, ut hoc obseruetur , praecipimus sub poena suspensionis ab officio per unum mensem, ut in quolibet conuentu si locus carceri deputatus,vndique munitus, & tutus, non tamen inhumanus, ita ut religiosorum salus spiritualis,vel corporalis periclitetur: in quo sint instrumenta necessaria ad maiorem securitatem,& poenam delinquentium. Teneanturque Visitatores, suae vi litationis tempore,carcerem visitare, & omnino prouidere , ut haec constitutio executioni mandetur. Nullus vero fratrum, sub poena grauis cui pae per unum diem, sine Superiorum consensu, audeat lucarceratos visitare,aut alloqui. Curet tamen Praelatus per se, vel per alium religiosum prudentem,& pium,a se designatum,oppressos carcere consolari,& ad patientiam co- mouere. Et ut fructum aliquem a suo labore,& infit

tu percipiant ibri aliqui devoti,& spirituales eis con

serantu

De grauissima culpa,ρο de poena ei exibenda. Rauissima cuIpa est,incorrigibilitas illius,qui nequi culpas timet admittere , dc poenas recusat serre. Item rauissima culpa est illius, qui ea delicta

123쪽

. Coi t. Fratrum Excalceatorum ' coinmittit,quibus poena capitis, aut triremium debetur in saeculo,ut fallificatio monetae,& literarum Pon

tificis,& alia huiusmodi. Talis a Vicario generali,vel Prouinciali,de consilio duorum Diffinitorum,vel Praelatorum Religionis,ab habitu excludatur, sed antea puniendus est secundum grauitatem delicti,ad arbi trium patris Vicatij generalis,vel Prouincialis, & in carcere

detinendus ad minus tribus me sibus, antequam ab habita expellatur. Et deinceps ad habitum non admittatur; sed exutus habitu ad Summum Pontificem mi γtatut,tamquam nostrae societatis indignus. Quod si aliqui sint qui iudicio discretorum, in communissine gra ui periculo, & scandalo,tolerari non possunt et quale, sunt seditiosi,incorrigibiles,notabiliter fugitivi, & vagabundi, rebelles, inobedientes, & similia crimina perpetrantes, hi sanἡ a Vicario generali, vel Prouincialis de consilio duorum Dissi nitorum,aut Praelatorum,ue ivnius Diffinitoris,& unius Commendatoris quod semper fieri debet , quando duo Diffinitores commode conuenire non post uni) cum literis dimissorijs, ab habitu repellantur, & Ordinarijs locorum denuntientur, ut nota sit Episcopis,vel Archiepiscopis eorum vita CViuendi consuetudo,morumque com positiOC A

124쪽

s,8 Beatae QMaria de Emercede. Dist. I.

De Proprietarijs. CVm Euangelica paupertas religiosis maximet sit, necessaria,quam Deo voverant; omnis proprietas religioso prorsus detestabilis esse debet. Quocirca nullus frater a Vera paupertate potest,neque debet esse exemptus. Unde sub excommunicationis maioris poena,praesenti Constitutione sancimus, ne quis fratruprofessorum aliquid proprium habeat s neque pecu Dias, neque census aliquos, nequό vasa aliqua aurea, vel argentea,neque illa expendat, neque consumat absquε sui Praelati licentiameque rursus quidquam sine Com umendatoris Venia Vendat,aut emat. Si quid vero ex huiusmodi bonis alicui fratri donatum fuerit ab amicis, vel consanguineis,aut quibusvis alijs personis, quacumque ratione id receperit, intra spatium viginti quatuor horarum Praelato proprio manifestet,& tradat, ut co- uentui applicetur:& pariter,intra dictas horas, id absuqud licentia non consumat. Neque Superioribus liceat bona aliqua stabilia, tamquam propria , regularibus fratribus concedere, etiam ad vium fructum. Fratres tamen itinerantes pecunias Portare poterunt, ita sane , ut quam primum ingressi fuerint propriam monasterium, in quo sunt moraturi,intra praedictas horas, omnia,& singula Commendatori suo,vel Praelato manifestent.

125쪽

Const. Fratrum Excalceatorum 99 Quicumque vero frater, seu procurator,bona ordinis quaecumquE, seu pecunias receperit, eorum omniureddat suoCommendatori,atquis conventui rationem. Vicas ij autem generales , aut Prouinciales omnium, quae receperint ratione sui ossicij, Diffinitorio Capituli pariter sunt reddituri. Ita ut nullus in Ordine nostro remaneat,quin eorum omnium , quae ipse receperit, computum,& rationem reddat. Qui vero contra rium secerit aut contra seriem harum Constitutionu,

propctetarius repertus fuerit, sciat se esse socium Iuda & biennio adtiua,& passiva voce priuandum, & poenis proprietario, ex jure, taxactis subiacere. Et in eo cas iliberam habeat Commendator potestatem auferendi bona,aut pecunias proprietarij,in quibus deliquit, eas. que conuentui applicare. Quod si quis quod Deus auertat) proprietarius mortuus fuerit, sepultura creat Ecclesiastica, & extra coemeterium ad campos se peliatur

De Z Isatisdi fugit i. AD coercendam apostatarum insolentiam prae inter decreta , hac de re a sacra Congregatione Concilij, Sanctillimi D. N. iussu edita, quae in Ordinae nostro,inuiolabiliter obseruari madamus) declaramum in ordine nostro,quoad poenas infligendas,eos cesendos apoilatas,qui cotraSuperioru Obedientiam,vel fine eorum licentia, cum habitu, vel sine habitu, cum inten

126쪽

1 oo Beatae Mariae de Mercede. Dist. tione redeundi ad monasterium,sive non; quocumque

praetextu,extra suos conuentus Vagadtur. Quicumquε

apostatauerit,aut temerό habitum dimisserit, ipso facto nisi infra octauum diem redierit,in quo casu potest puniri poena grauioris culpae ) maneat excommunicatus; quam sententiam praesenti constitutione ex nunc ferimus. Si vero misertus sui, redierit post terminum assignatum , & humilitEr postratus, veniam petierit a Commendatore,& fratribus domus illius,a qua recesserat, ad sequentem poenitentiam pid recipiatur. Primo enim nudus in Capitulo correctionem recipiat a Praelato; deinde per medium annum in conclaui captus, seu in carcere,absque vinculis,detineatur: rursus, se mel in hebdomada,abstineat in pane,& aqua: completa autem huiusmodi poenitentia,sit nouissimus in conuentu,& ad priorem locum non redeat, donec per pa-Mςm Vicarium generalem , Vel Prouincialem cum eo fuerit dispensatum modo dispensatio non fiat ad mlinis ante duos mentes,& quod anni apostasiae non coinputentur ei quoad locum,& antiquitatem,neque pariter illi, quos in alia Religione consumpsit; sed sit inferior omnibus illis,qui plures habent annos in Ordine, quam ipse habebat quando exivit. Quod si secundo

aufugerit,& redierit, supradicto modo per annum integrum poeniteat,dupliceturque illi poenitentia: & pariter id i plum fiat tertia vice; & tanquam incorrigibilis expelli potest. Et idem fiat,etiam si una tantum vice in apostasia per unum annum integrum perseuera uelit. Quod si excommunicatus celebrauerit, tunc se-

- uerius Diuitiaco by Gooste

127쪽

.' Gn'. pratrum Excalceatorum. I o Ioerius corrigatur. Et qui vere fuerit apostata, passiua voce per sex annos careat, nec unquam poterit esse in Ordine Praelatus. Caeterum si Praelatus vehementem in eo prospexerit paenitentiam, omnibus fratribus pro eo deprecantibus,poterit in parte remittere, seu indulgere; secundumquod discretioni suae visum fuerit, pro circumstantia delicti. Apostatae unius conuentus, non recipiantur si Commendatore alterius conuentus, sine licentia Prouinciali s nequd rursus apostatae unius prouinciae,recipiantur in altera; nisi de licentia patris Via carij generaliso Prouincialis. Si vero Commendat res huiusmodi apostatas, & flagitiuos contrario modo susceperint, poenae suspensionis ab officio per tres menses subiacebunt: sed statim eos remittant cum custo dia,& securitate ad conuentum , a quo egressi, apos a--tarunttiin quo secundum exigentiam culpae, puniantur. Si autem conuentus eorum longinqui sint,detineri debent,quousqud pater Prouincialis,quid de illis sit agedum,decernat. Neque pater Vicarius generalis , aut Prouincialis possit tales apostatas, & flagitiuos a deli to absolvere,aut eorum causam diffinire, nisi prius ipsius delicti,& criminis commissi iudirica cognitione praecedente .Quod si pater Vicarius generalis,aut Prouincialis contrarium fecerint,in proximo Capitulo sequenti corrigantur. Profiagos,aut vagabundos fratres, per iteratas , aut scandalosas fugas a conuentibus suis recedentes,perquE notabiles absentias rebelles, inobe dientes,& similia crimina perpetrantes,pater Vicarius generalis,vel Prouincialis in sua prouincia,de consilio

128쪽

xot Beatae . ari.e de Mercede. Dist.& consensu duorum Diffinitorum, seu Commendato rum,ab habitu nostri ordinis repellat,tanquam nostrae societatis indignos. Ita quidem ut habitu exuti, cum dimissoria ad Summum Pontificem remittantur, ut ab eo ordinem vivendi accipiant,& sic eorum saluti vere consulatur Si quis in apothasiae ordinatus fuerit,uel ein

communicatus diuina celebrare contigerit, executio

ne officij perpetuo carebi , nisi ita religiose deinceps

conuersatuS ruerit,Vt cum eo, authoritate Sedis Apossetolicae,dispensetur, & gaudeat concessione priuilegio rum ordinis. Illi vero statres,qui falsificatis literasGeneralis, aut Flouincialis,vel literis subrepti iijs,ordines susceperint,aut sine licentia ipsius patris Vicarij generalis, vel Prouincialis,vel eorum vices in hac parte ha bentium,suerint ordinati,hi omnes careant spe dispendationis in Ordine nostro , & habitu exuti, a patre Vicario generali, vel Prouinciali, per duos annos sint in earcere detenti, te consilio duorum, ut dictum est ; in quo tamen pater Vicarius generalis,laCapitulo gene- tali, cum diffinitoribus,ex iustis, 3C rationabilibus caudis, poterit dispensare,&misericordia,uti circa eos. Qui putem semel apostata uerit, de caetero ad nullum offi- cium vel administrationem spiritualem, seu temporalem ordinis assumatur, nisi per Prouincialem , possiquatuor poenitentiae annos, fuerit restitutus .

Apostatae,& fugitivi intra domos nothras nunquam a fratribus nostris familiariter tractentur , quamdiu iapoenitentia sunt: contrarium Vero facientes, poenam grauis calpae incurrant. Habeant praeterea, non solum

129쪽

Const. Fratrum Excalceatorum. Io 3 Commendatores, sed etiam alij religiosi in casu necesistatis) authoritatem apostatas,& fugitiuos cuiuscum que prouinciae apprehendendi: & in hac parte Praela'

torum conscientias Oneramus,ut eos omni cura recludere studeant ub poena suspensionis ab officio negligentibus inferenda. Si quis cum muliere ausugerit, vel alias in recess. Ordinem publicἡ diffamauerit; si misertus sui redierit, vapulet quantum Praelato placuerit, & per annum integrem sit carcere detentus in compendibus ferreis,&his in hebdomada comedat panem, & aquam. Quod si aliquis frater aliqua ordinis bona rapuerit,& secum asportauerit, non tantum uno anno, ut dictum est , in earcerali custodia sit inclusus , sed etiam compedibus ferreis tandiu captus detineatur,donec te reatu poenitendo,& de damno satisfaciendo, arbitrio patris Vica rij generalis,vel Prouincialis,poenitentiam, vel partem poenitentiae peregerit.

De incorrigibilibus eorum expulsone. -

INncorrigibilis ille quidem censendus est,qui culpas

graues non Veretur Commitere , & tamen paenas

pertineciter ferre recusat: ves ille de cuius correctione, non est aliqua probabilis spes,propter obstinationem, seu inueteratam mali consuetudinem, vel delicti atro. citatem vel alias circunstantias per nae. Praeterea,ille

130쪽

Io Beatur Mariae de emercede Dist. I. dicetur incorrrigibilis, qui ter conuictus, & punitus de aliquibus criminibus grauibus, etiam distinctis , num quam fuit emendatus. Declaramus item, quod si ali- , quis, propter peccatum mortale, sit per legitimam sen tentiam damnatus ad poenam grouioris culpae, & ipse recuset eam ferre pertinaciter, habeatur pro incorri

gibili.

Incorrigibiles omnino expellendi sint, postquam enim de eorum emendatione,&profectu nulla est probabilis spes,iuxta Apostoli sententiam : Auferatur Anobis malum,ne malos generet, & ouis moruida abij-ciatur,& membrum putridum praescindatur : ne sana inde inficiatur,& corrumpatur. Quapropter statuimus , ut qui tertia vice peccatum incontinentiae com

miserit & idem iudicamus de eo , qui hoc peccatum semel, cum notabili, & publico scandalo saecularium,iperpetrauerit; quia huiuimodi publicatio,& scandalu, signa sunt aliorum similium occultorum peccatorum,& vehementόr praesumitur de eius incorrigibilitate ab habita expilatur,iuxta indultum faelicis recordationis Pij Quinti,ut sit satisfiat reipublicae scandalo, & detrimento nostrae Religionis, ' . P . Si aliquis in peccatum indecibile quod Deus auer-ta6lapsus fuerit, propter huiusmodi criminis grauitatem,& foeditatem,& quia maxime n pciuum eis communitati, de eoque raro emendatio praesumitur,decernimus, ut qui de hoc peccato conuictus fuerit, ab Ordine expellatur. Primum tamen coram omnibus,dum

dicitur Psalmus: Millerere mei;grauiter flagelletur, M

SEARCH

MENU NAVIGATION