Constitutiones sacri et regalis ordinis PP. Excalceatorum B. Mariae de Mercede redemptionis captiuorum, authoritate apostolica ab origine fundationis firmatae. Quibus in hac vltima editione accesserunt ea omnia noua decreta, ... Opera et solicitudine

발행: 1685년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

. I 'Const. Fratrum Excalceatorum FFdis captiuis, iter facerent, deincΦs nullo modo pedibus incederent nudis, sed calceos quoidam portarent, qui plantam pedis tuerentur , partemque superiorem pedis intectam relinquerent, ut ea ratione , itineris incommoda vitarent, & asperitatern praeseservent. Ideo praesenti constitutione praecipimus, ut Commendato res captiuoru eleemosynas flamma sollicitudine quaerant,& observent. Fratres tamen extra conuentum nomittant,qui sub specie colligendae eleemosynae capti Vorum,cum clausurae,aut Religionis dispendio , apud saeculares diu agentur. Caveant autem ne in Ecclesiijs, vel alibi,ubi captiuorum eleemosynae petuntur, eoru-que condolenda fortuna, concurrentibus fidelibus,ex primitur,fratres nostri verbis,alterius Religionis alumnis,seu saecularibus,scandalum faciant, aut aliquo modo perturbent. Ita enim captiuorum res ab omnibus

agendae sunt,ut in verbis,actibus, motibus ut nihil sit, quod cuiusquam offendat aspectum,sed quod nostram decet sanctitatem , iuxta Regulam Parentis nostri Augustini. Quid enim proderit captiuos eleemosynis

iuuare,cum proximorum scandalo,animaeque,& Religionis iacturaZ Imo potius,dum haec a nobis, modesti tractentur,tum in eorum ataxilium diuinam prouoc mus largitatem, tum fidelium hominum beneficentia ad redimendos captiuos extorquemus.

102쪽

. . . .

α Redemptoribus. FRatres,qui a prouinciali Capitulo, ut eant in te

ram Sarracenorum,pro redimendis captiuis, nominantur,vita,aetate,scientia,& prudentia maxima sint

praediti, & qui sciant se prudentissime gerere erga in is fideles,ne in aliquo possint deludi,vel defraudari.Captiuos quoque Claristianos per se ipsos , & non per interpositas per nas, fidelissime, & absque aliquo dolo,

misericorditer redimant. Ita ut maior illorum splendeat charitas,ubi maior fuerit, aut immineat fratrum captiuorum necessuas.Et si ita duxerint expedire,tum, maxime , si instet animarum periculsi, in quibus apos-tasa timetur a Fide:si pecunia non sit satis eorum ne- demptioni, unus fratrum maneat in potestate Sarr Cenorum pro pignore detentus,assignato pretio, & tepore,quo illud sit asportandum:exemplo Domini nos. tri Iesu Christi,qui semetipsum dedit pro nobis, ut nos h potestate doemonis redimeret. Hoc autem fiat, qua- documque fieri contingat, de licentia Vicarij gener iis , & Diffinitorum Capituli. Verum si non sit libet aditus in terras Sarracenorum,& Turcarum;ad vitanda pericula,& damna, ne fratres, & serui, & bona pro Redemptione deputata inutiliter pereant, in hoc aut simili urgente impedimento , liceat fratribus nostris per interpositas personas Redemptionem captiuorum

103쪽

, const. Fratrum Excalceatorum . ' di

exercere. Redemptis vero captiuis, non nisi publico instrumento eorum omnium, quae facta sunt in redeptione, fratres reuertantur: recepto prius iuramento fidelitatis,quod pacifice,& obedienter sequentur eorum ductores , quando ad terram Christianorum venerint, quocumque Voluerint,modo tempus duorum mensiunon sis peretur.Et sic necessaria in via ministrentur eis, ut & ipsi inseruire valeant Redemptoribus. Transacto vero tempore duorum mensium,barbae Redemptorum radantur squae ante non debent radi) & simul etiani captiuorum:& unicuique indusium,seu camisia , & t nica, cum calceamentis detur:& pro itinere' impensae ita largiantur,ut sine mendicitate possint ad propria cum gaudio remeare. . : DFratres tamen Redemptores pro viribus studeant, ecundum ordinis praeceptum,hoc opus sanctissimum

fidelissime,& diligentissime explere , ut de negligent

vela non possint merito reprehendi. Vt autem Rede tores maiori fidelitate,commoditate,ac claritate praedicta omnia adimpleant,sub dictis poenis illis praecis' tur,ut singuli singulos libros habeant in quibus omnia

fideliter pro redemptione captiuorum scribant,tam ea quae receperint,quam ea quae expensis suerint necessa ria: & omnia publico instrumento roborentur , & in

Capitulo primo generali, seu prouinciali immediatε sequenti,omnium,quae dicto modo gesta fuerint, Dis.

finitorio rationem redant. Redemptorumque ratione

maxima diligentia, maximaqud considaratione Dissi nitores Capituli attentissime sumant, neque aliquid si '. di ne

104쪽

νη Beata Maria de Mercede. Dist. I.

ne diligenti examine praetermittant : non quoslibόesumptus,& expensas admittentes,sed eas praecite, quae necellariae videantur. Et rursus praeter primam dictam rationem,quam in primo Capitulo immediate reddituri sunt,etiam in alio Capitulo,non nisi generalis,iterum rationem reddant.In quo,si in priori examine ge- peralis, vol prouincialis Capituli negligentes fuerinvreperxi,grauius puniantur , & emendentur a Diffinitorio,& ibi praedicta omnia absoluantur. interim tamda, dum Redemptores praedictam primam rationem, se1 Computum omnium non reddiderint, ad nullum os

cium promoueantur.

C A P V T XXIII. . . De Ordinibus recisiendis.

OVia per ordines constituitur Christi minister, xt

med ijs sacrificijs,concionibus,& confessionibus, proximos juvet: iam de ordinibus recipiendis decernere,operepraesium est- Nemini religiolorum, nisi post annum,& dimidium a sua professione transactum, Di conatus , aut Subdiaconatus ordines conferantur: Deiaque ad Sacerdotium,nisi tribus elapsis annis post proscisonem emiliam,aliquis promoueatur: neque antequam Diaconatus,aut Subdiaconatus munere fungatur, habeat votum in Capitulo conventuali. Ij v b, , qui tempore sdiceptionis habitus, Sacerdotio iam filio lscbantur,non admictantur vi Capituli suffragia , ni- i

105쪽

- const. Fratrum ricalceatommo' tasi uno anno a sua prosessione transacto. Religiosi ad ordines promouendi ,1Praelato,& du bus alijs a Prouinciali designatis, praevio examine , de scientia probentur.Insuper,per secreta Capituli suffragia eorum merita, mores,ac vita discernantur. Neque

Praelati literas dimissorias ad suscipiendos ordines religiosis concedant, ante quam constet eis susscientde de illorum aetate,& de Capituli approbatione: & tune non concedant eis,nisi ad Episcopum dioecesanum: a si dioeceianus abfuerit, vel non sit habiturus ordinistiones,ad quemcumquό alium Episcopum; non tamen plusquam triginta leucis a suo conuentu distantem. Ciueant tamen ne differant de industria coticessionem

dimissoriarum in id tempus, quo Episcopus dioecesianus, vel abfuturus, vel non est habiturus ordinationes. Et cum,Episcopo dioecesiano absente, vel ordinationes

non habente , literas dimissorias ad alium Episcopum dabunt, in eis huiusmodi causam absentiae dioecesiani Episcopi , vel ordinationum ab eo non habendarum,

exprimant.

Ad Sacerdotium promoti, nulla ratione celebrent antequam in Missae cetaemonijs,iudicio Praelati,& aliorum duorum religiosorum sa quibus debent examina ri)sint sufficientεr instructi. Et prius spiritualibus exercitijs,per decem dies,operam dabunt, ut conuenientet Pngelorum Ie praeparent ministerio. Nequd extra domum nostram prima Missa cantetur. In die solemnita tis primae Missae omnia modestύ, & religiose fiant, e cessusque,tam in mensa,quam in alijs apparatibus eui' 'tentur. N i C

106쪽

k, Bem Martie de Mercede. Dist. r.

De Confessionibus,ρο co fessoribus. NVllus frater in Ordine nostro consessiones audiat laecularium,nequi fratrum, & maximε alterius Religionis , nisi legitimam ad hoc facultatem habeat,& prius a patreVicario generaliordinis nostri, vel a Prouinciali hierit approbatus, & ab eo licentiam btineat in scriptis. Confessores vero , non nisi qui literis,uita,& sanctitate fuerint praecogniti, designentur. Quod ut rectius seruetur,Prouincialis per se,uesCommmendator conuentus ex eius commissione, & alius ex dignioribus religiosis , examinata eorum sufficientia, Cos asprobent et reprobent. Pro saecularibus vero, etiam a locorum ordinarijs,

vel ab ijs,qui Epitcopali gaudent dignitate,facultatem

obtineant. Et,ne obtenta huiuimodi licentia, in stud ijs remisius se gerant, quolibEt triennio ab examinatorisbus deputatis a Religione , de eorum sufficientia examinentur,nisi alias sint,aut fuerint Theologiar,vel Artium Lectores,aut Praelatorum munere fungantur,vel suncti sint. Hoc igitur examen fiat modo dicto,a Praelato superiori, secunda vice suae visitationis. Caueant autem praedicti consessores, ne in ipsis co- sessionibus aliquid petant ab ipsis pamitentibus. Commendatores autem ordinis nostri, quilibet eorum in Auo conuentu consessores fratres assignet, ex approba

107쪽

Const. Fratrum Excalceatorum. Itis a Prouinciali, qui aliorum fratrum consessiones a diant.Et nullis alijs confessoribus confiteantur fratres, nisi illis tantum,quibus a Commendatoribus suis fuerit commissu Qui etiam possunt audire confessiones holpitam. Si vero a conuentu omnes confessores apis probati absint, vel omnino sint impediti, tunc Commendator alium, pro audiendis fratrum consessionibus,substituere possit:qui non celtatur absolute approbatus,nisi deficientibus a Prouinciali approbatis. Quicumque vero non sacerdos,si semel ad minus in quali bet Dominica confessus non fuerit, abstineat ita pane, S: aqua,donec confiteataria Religiosi mulierum con fessiones non audiant inEcclesia,nequε in alijs sacellis, sed tantum in consessionarijs: in quibus sint duae laminae ferreae, exiguis foraminibus per ratae, vel tantum sit una ex dictis laminis,cum velo clauis confixo,dicti quέ confessionarij nisi tantum tempore consessionum)sub claue maneanto Et ut mutua inter Praelatos,& subiaditos dilectio incrementum quotidie smaiori inter linsos spirituali communicatione interueniente)siuscipiat, hortamur in Domino Praelatos omnes,ut saepe suorum subditorum,non aliter quam veri pastores , ω medici, consessiones audiani: ipsosque subditos iterum , atquε iterum monemus , ut cum Praelatis frequenter confiteantur, simulque interiores animi sinus, & corda eiuranquam patribus,sidelliar aperianta Cum expediens Commendatori videbitur,licentiam professis fratribu

praebeat maxime in festis solemnibus) consessorem diae eligendi ex ijs,quos ipse ad hoc alsignauerit, dat modo

108쪽

gi Beatae Maria de Mercede. Dist. I. modo electus sit ex approbatis a Prouinciali. Nouiti'

vero,ex senioribus,& dignioribus conuentus confesso res bis autem in anno)aCommendatore concedantur.

Et idem quod de nouitijs intelligitur de nouiter professis in domibus, ubi noviiij educantur. Oportet au

tem,ut Commendator aliquando eorum confessiones audiat,

Praecipimus,& strictε prohibemus,ne quis ex fratribus,tam Sacerdotibus,quam alijs,habita ordinis confessorum copia,extraneo, & alieno Sacerdoti cuiuscu-que qualitatis,& conditionis ille sit,confiteatur. Et ne augam Domini suave, & onus eius leue , nimis graue ministrorum indiscretione reddatur: caueant Praelatia casuum reseruatione, absque occasione magna ; ser-Dantes decretum,ac dispositionem Clementis, Delicis vecordationis Papae VHI. Postulante vero vigente necessitate,non a quocumque,sed a patre Uicario generali,vel Prouinciali, simul cum suis Diffinitoribus, reseruatio fieri possit.

Fratres nostri diebus Dominicis sanctissmum EutharistiaeSacramentum firmant,nec non praecipuis fes . tis Christi Domini nostri,beatae Mariae Virginis, sanctorum Apostolorum,sancti Iosephi, de omnium Sanctorum. In alijs vero festis, Commendatoris,vel Magistri nouitiorum arbitrio,communicent. Si vero plures communionis dies,aut festiuitates , simul occurrant, Commendatoris , aut Magistri iudicio,dies commu-vionis relinquatur. Neque aliquis professus, sine Commendatoris licentia, ad communionem accedere au- , deat,

109쪽

., c o HL Fratrum Excalceatorum 83deat xceptis tam prosessis,quam nouitijs,qui sint subdi lciplina,nouitiorum Magiitri, qui de eius licentia id

faciant. Communicent vero fratres ad Missam priu tam ,nisi ob aliquam specialem causam a Commenda tore,vel Magi stro aliud fuerit ordinatum. Sacerdotus

omnes, nisi urgenti, ineuitabiliqud causa sint impediti, sacrum quotidi deuot debitaqoes cunti puritate, celebrent,iub poena ieiunij panis,& aquae, sine licentia Comendatoris omittentibus. In die vero Caena: Domini, omnes religioli, tam sacerdotes,de mana Praelati sacratissmum Coreus Domini recipiant. Innitentes tam iuri communi , nostrisque statutis, atque antiquae consuetudini,quam Pontificum priuil gijsideclaramus, sacerdotes simplices nostrae Religi omnis illos videlicet,qui Prouincialis, vel Ulcaiij generalis licentiam,& approbationem non habent) nullam habere jurisdictionem ad audiendas consesiiones fratrum, etiam sacerdotum. Si tamen forti, ratione consuetudinis quoad hoc aliqua tacita viget facultas, illi

praesenti decreto annullamus; dccernentes , ut a nuli Praelato,praeterquam a patre Uicario generali,ve IPr uinciali,unquam licentia concedatur : alias sit nullius roboris,& momenti. Quod intelligi volumus siue in

tra, siue extra conuentum existantia Proindeque nullus

religiosus,etiamdacerdos , alicubi eis confiteri pol sit, sub poena priuationis vocis adtiuar,& passiuae,tam ccta silenti, quam confessionem audienti, per unum me sem infligenda. Nullus fratrum officium Parochi exinquatui usi de eius licentia,& hoc raro,causa urgentis

110쪽

84 Beatae rassaria de Emercede. Dist. r.

necessitatis. Non exeant noctu fratres nostri ad motaribundos infirmos juvandos ; ita ut per noctare extra Conuentum Cogantur e nisi alias urgeat aliqua grauis necessitas, vel id sine conuentus detrimento fierinon

possit.

i De Confesseribus Adonialis . , .

Monialibus, quae fuerint in oppido, ubi conuenia tum fratrum habemus, praeter confessarios o dinarios, quotannis tribus,aut quatuor Vicibas, alij ex-traordinarij, non minus idonei designentur; seruata ab ijs, ad quos spectat, forma constitutionis sanctae memoriae Gregorij XV. hac de re editae. Ordinarij vero

non facile mutentur,aut remoueantur: teneanturque

nostrae Moniales cum ipsis confiteri. In nullo Montalium conuentu aliquis frater Vicarij , aut Capellani munere fungatur, aut tamquam confessarius ordinarius in illo populo commoretur. Praelati tamen curam habeant,mittendi confessarios singulis me sibus in eos conuentus,qui a nostris tantum itinere unius diei dis tent dummodo Commendatrix,aut conuentus postulet qui consessari j earum confessiones audiant, eas ut spiritualitwr consolentur. In monasterijs vero Monta-lilim,existentibus in locis, quae fratrum monasteria nohabent,Prouincialis confessarios prouideat ex extra Deis, quos magis idon eos inuenerit. Prohibemus n

SEARCH

MENU NAVIGATION