De veris sonis literarum & syllabarum

발행: 1564년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

verbi doctrina formae & genera significationu, inchoativae, frequentativae, meditativae maximam partem occupant: de reliquis orationis partibus ultra significationes nihil fere praecipitur. At materies Grammaticae est ferino popularis & patrius, id est,significationibus notus, nec Grammatica significationes vocabulo

rum, sed usum docedum suscipit ex iis quidem non quae significantur,sed quae adsignificantur,

ut sunt numeri,genera, gradus, casus, persona tempora,aut e vocu ipsarum finibus,unde nempe nominum declinationes, verborum conjugationes informandae sunt:tota denique ista si gnificationum materia ad Aristotelis legem il- legitima erit. De Rhetoricis tropis & figuris Grammatici quidam in Grammatica praeceperire: Id non est καθ' ri,in dicet Aristoteles : in Rnethorica praecipiatur. Quintilianus Grammaticae parte fecit historicen in explicandis poetis. Diomedes eum sequitur. At si poemate mores,

numeri ,res naturales contineantur,utrum potius ad Grammaticam explicatio talis,quam ad Ethicam, Arithmeticam, Physicam pertinebit

Tertium artificiosae materiae signum est πιις ολουπρω ν, universaliter primum, cum artis regulae

sint ita propriar,ut generalia non speciatim,nec specialia generatim,sed generaliaβeneratim Asemel, specialia speciatim & saepius doceantur. Aristotelis exempla,hic etia mathematica sunt, Tres angulos duobus rectis pares esse,trianguli communis & generalis affectio est: itaque ge

12쪽

PRAEFATIO. Tneraliter & semel praecipienda.Si quis per species aequilaterum , aequicrurum , varium, demonstrare contenderit, sophisticε demonstrabit ait Aristoteles Nonne sinquies in nonne sane necessario & per te id erit:at

καθολου non erit. Quid habet igitur ea res vitiiῖ - ,ολογ&ν ait Aristoteles) tortuosam : tres

enim doctrinas pro una faciet. Id generaliter explicatum etiam per species subjectas intelligeretur. Quare Vere quidem illud doceretur, sed improprie, sed incommode, sed obscure. Quid igitur est in Gramaticis resulis no καθολουῖGrammaticae partes duae sunt, prima in singulis vocibus, secunda in conjunctis. unius illius partis una doctrina esse debebat, quae vocum singularum proprietates explicaret: At a Grammaticis tres separatae sunt, Erymologia, Prosodia,Orthographia: Id igitur non est. Secundo praeceptum de specie & fgura generale est & omnium Vocum commune: quaeri enim potest de quavis voce sitne primutiva an derivativa,simplex an composita:id igitur generaliter & semel doceri debuit. At prae ceptum de specie & figura in omni dictionis specie in nomine,in verbo & caeteris repetitur: Id igitur Aristoteles catholicum esse pernegaret. Aristoteles vocis genera duo

συνδιο ν: species duas nomen dc ve

bum fecerat:&recte. At Grammatici pro duobus generibus eoruque binis partibus alii qui que,alii septem,plerique ferε omnes octo,nolin

13쪽

nulli decem fecerunt: At sinquiet Aristoteles)generalia generaliter explicanda sunt. Analosia declinationum & generum in pronominibus & participiis nulla specialis est:tota est generalis. Praepositiones & interjectiones , sicut adverbia sunt velut alectiva,singularum vocii: Sunto igitur genera duo ,-- συνδεσμος, Categorematis species sunto nomen & Verbii, - σμου adverbium & conjunctio, caeteraeque Grammaticae artis regulae aὸ istam legem ,αωων sunto. Haec Aristotelea sunt Aud.) artificiosae materiae signa,iωτα καθ' ian κωθολου quibus consentanea Grammaticae regula

pro legitima sit habenda, dissentanea reiicienda. A c quamVis regula Grammaticae rara ad ista legem catholica reperiri possit, cum anomalia aliquam patiatur, attamen cum analogiae suam anomaliam subjeceris, tum denique id totum catholicu erit. Sed optemus Apolline aliquo propitio istam nobis electam & explicata esse Grammaticaru regularum materiam: quonamtadem ordine nobis informanda eriti Logicam etiam hic Aristotelis legem audiamus,ut usu atque exercitatione dissicillimam, sic praecepto omnium brevistimam & clarissimam, Natura prius praecedat posterius sequatur. Ac quoniam gradus hic etia sunt, Mo τοιγαν & natura primu primo loco, u παλλ λα. dc intermedia medio

τοι & infima infimo loco statuatur. Haec artis legitimo ordine costructae forma,haec collocatio est.Si quid igitur in Gramaticis praeceptis natura

14쪽

PRAEFATIO. 8ra prius posteriore, aut posterius priore loco est, perverse & praepostere collocatum est. DNetionis natura prior est, posterior orationis: Dictionis i itur etymologia, prosodia, orthographia ante diceda est, deinde orationis com- politio & constructio. A t z ρον post syntaxim de prosodia dc orthographia vulgo praecipitur. Id methodicum esse Aristoteles nequaquam judicaret. Declinationis in nomine disserentia specialem generum differetiam indicat: at generum specialis etiam doctrina praeponitur , declinationum sequitur. υπρον προτερον Ariastoteles id appellaret.Deniq; si quod est in tota

Grammatica praeceptum,id est omnino ad Aristotelea artificiosae sermae regulam revocadum. Ad ratione etia instituendae artis attinet sermonis facilitas, sive e Gramatica sive etia e Rhetorica repetatur:ut orationis specie qua facillima, ut quodque praeceptu proponatur,& sic vel res illi Gramatici de quidus locuti sumus soluta Oratione regulas artiS exposuerat. Recentiores versibus coplexi sunt,non dico quam rustice dc inepte,sed certe nimis obscure, ac pleruque ne obscure quide quod opus esset exprimentibus: ut prosa interpres necessario adderetur ad explicandum , vel explendum quod versus dicere nequisset.Num igitur commodius fuerat artem

prosa comprehendere, cum versus nec omniacos lecti possit, & ea ipsa quae coplectitur,prosa deinde explicanda tinti re cum in artibus instituendis perspicuitas doctrinae praecipuE

15쪽

requiratur,obscuritas istorum carminum praesertim ineptorum & semilatinorum rejicienda est,&quam facillima clarissimaque fieri poterit oratione, praeceptum unumquodque pone dum. natura prius priore loco,posterius,posteriore. Haec Aristotelea formandae artis forma est,praecepto,ut dixi,facillima,opere atque exemplo dimcillima. Etenim,si frequetissima amplissimae civitatis hujus multitudo universa in novam aliquam deduci a colonia civitate trans

menda esset, atque hac philosophica lege &t aliquam Platonis praescripto regionibus,vicis, domiciliis dividenda,quantus labor, quantum opus id esse videreturὶ Sacerdotibus ad temptu, judicibus ad forum, militibus ad muros locus assignadus,mercatoribus item & opificibus sua regio distinguenda esset. Atque haec partitio ta tum prima.Sunt enim sacerdotum,judicum,militum δc reliquorum generum varii gradus,si gulisque ordo suus honorque servandus. Atta

men in tanta varietate tantaque differentiu c

pitum dissimilitudine, si quid offensum peccatumve sit,id evestigio planum faciet querimonia loco dejecti: & cognationes ipsae generum

seipsas manifestabiit,ut principis error,vel ce te diuturnus error accidere non possit. Atqui in ista Gramaticarum vocum innumerabili multitudine, collocatio dissicultatem longe majore essicit.Genera muta sunt, mutae species,mutae differentiae,mutae proprietates, quamvis inde fiat omnis sermo oratioque. Misceatur cum

16쪽

PRAEFATIO. 'sgeneribus species, aut cum utrisque differentiae & pr rietates: nulla vocis cujusquam a cusabitur injuria. Hic igitur qui Pontifices,qui jureconsulti, qui belli duces ac ministri, qui

mercaturam, architecturam, nauticam, agriculturam faciunt, tibi per te tua investigatione atque inspectione discernendi primum:tum ad generis ordinem redigendi, ac reliqui labo res infiniti subeundi: labores sinquam) experienti tantiim credibiles . Ergo hinc constituendae de integro & taliquam reformanda Grammaticae sudores sopinor intelliguntur:ut mirabiles Grammaticorum errores & offensiones videri non debeant. Est enim ars una illa faciendarum artium longe maxima gravis simaque : multoque promptius est Gramma tico Logicam nescienti, in captiosos elenchos incidere, quam Logico Grammaticam ignoranti barbarismos dc soloecismos facere. Haec igitur Grammatici operis efficiendi facultas est quam proposueram, haec ferramenta , hi vectes, haec instrumenta architectis illis fuere, quibus materiam Grammaticae artis notare &signare,quibus notatam & sigia alam disponere& collocare debuerunt. Q amobrem, si quis initio miratus sit cur ε Rhetore aut Philosopho, Grammaticae mρgister factus essem : is cum summos oratoreέ, summos philosophos, summos etiam Reipub. Principes Grammaticae misistros fuisse, instrumentisque ex intima philosophia depromptis, tale magisteriu exe

17쪽

P. RAMIcendum esse cognoverit,hic sui spero nostrum in Grammatico quidem argumento, at plane philosophicum studium recognoscet , dc de Grammaticis institutis attentius mecum libentius

que cogit bit.

18쪽

SCHOLARUM

GRAMMATICA Ru M

cae caput de sonis literarum. ENERALI A nobis adhuc fundamenta jact a sunt. exaedificatio deinceps omnis ad Logicam illa& materiae & formae norma pC

pendenda est, quid sit unu quod que,& quas partes habeat. Quid igitur est Grammatica Z Est ars bene loquendi. Atqui quaestio prinia fuit ad istam definitione, essetne omnino Grammatica ars ulla,& quidnaesset hoc ipsum bene loqui.Quam quaestionem Varro duobus libris de lingua latina magnifice

persecutus est,constaretne sermonis usus ratione aliqua naturali perpetuaque, idest,analogia, an incerta dc errante,pro multitudinis arbitrio, anomalia vagaretur. Chrysippus-- α μαλία libros sex confecerat, quem Crates erat imitaetus:Aristarchus & ipsius aemuli analogiam tu bantur. Ergo dijutationis hujus lubet capitae. breviter attingere, & ca quidem duntaxat universa. Chrysippea igitur cotentio fuit adversus analogiam his argumetis infracta. Etenim ηe

19쪽

P. RAMI

brevis sit & aperta: at id sine analogia possumus assequi .sic in vestibus togae,tunicae, stolae, pallii: in aedificus, atrii, cubiculi, triclinii hy- Derni, & aestivi:sic insuperlectile,cibo,carteris. que rebus ad vitam pertinentibus, varietate &dissimilitudine delectamur.Quod si dicatur duplicem esse summam,ad quas metas naturae sit perveniendum,utilitatis & elegantiar:tamen ex dissimilitudine plus dignitatis quam e similitudine capietumsic gemina conclavia,magnitudine & figura dispares lecti, totaque supellex di-si,aribus figuris placet.Denique si analogia c5suetudini respondeat, praeceptis nil opus est: si repugnet,est irridenda.atqui usus & consuet do infinitam anomaliam in nominibus & verbis habet. Sic Chrysippus, sic Crates pro anomalia adversus analogiam disserebant: . At Aristarchus & Aristarchei contra pro analogia respondebant esse quidem in vestibus dc aedificiis inaequalitatem & dissimilitudinem, sed generuissorum inter se aequalitatem & similitudinem

servari. Nam ut qui triclinium constrarunt, si quem lectum de tribus unum imparem posuerunt, materia, altitudine, figura, aut de paribus nimium aut parum produxerunt, aut mappas tricliniarias aut pulvinos non similes: una comrigimus,& ad consuetudinem communem, &ad sitorum generum analogias reducimus:sc si quis in oratione ita declinat verba ut dicat diasparia,quod peccat,redigere debemus ad caeterorum similium verborum rationem. Et quido

20쪽

utilitatis caussa oratione facta esse concedimus: sed ut vestimenta. Mare ut hic similitudines sequemur,ut virilis tunica sit virili similis, item toga togae, & mulierum stola stolae proportione, & pallium pallio simile: sic nomina virilia inter id similia, item muliebria inter se, sequi

debemus:ut enim puerorum perversiis incestus adhibitis serperastris, ut aegrotoria morbuS remediis. ut vetus pietura novis coloribus, ut a

liqua militia politiaque recentibus institutis ac legibus emendatur: sic & orationis pravitas

analogiae regulis informatur. Age vero unive sim ipsum circunspice: analogia constare reperies. ar enim est pars mundi, quae non innumerabiles habeat analogiasrearium an mare,an terra an aer & caetera quae in eis suntὶNonne siderum cursus ac recurius, maris fluxus ac resu-xus,in terra segetes,pisces,pecudes,mes,homines analogias sui cujusque generis ratas & constantes habentῖQuare qui negat esse rationem analogiae,non videt naturam no solum orationis , sed etiam mundi:qui autem vident,& negant sequi oportere, pugnant contra naturam, non contra analogiam:& pugnant volsellis, no gladio,cum pauca excepta Verba ex pelago semmonis puri,minus trita afferant, cu dicant propterea anal Fias non esse.similiter ut si quis viderit mutilii bovem, aut luscum homine,claudicantem equum , neget in generibus boum, hominum dc equorum naturam similitudinis

Proportione costare. Ejusmodi igitur pro ano-

B iii

SEARCH

MENU NAVIGATION