De veris sonis literarum & syllabarum

발행: 1564년

분량: 108페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

L 1 B E R. I. .

cum primum fingeretur homines, analogia demissa caelo formam loquedi dedit, sed inventa est postqua loquebantur,& notatum in sermone quid quomodo caderet. itaque non ratione nititur,sed exeplo:nec lex est loquendi, sed observatio. Atque rursus in eode capite, Cosuetudo ait certissima loquedi magistra: utei umque plane sermone ut numo,cui publica formavst.Idem tamen ne quis qualibet consuetudine loquendi magistram fieri credat, ita definit ibi dem,Consuetudine salt) sermonis,vocabo co- sensum eruditorum,sicut vivendi cosensem bonorum. Hoc igitur proprium Gramaticae artis iprincipiti, hoc fundamentu ab illis authoribus ita positu & collocatu in literis & syllabis pri

mum,deinde in reliquo opere Grammatico te- .neamus:& quidem Vere, constanter, legitinasi .

teneamus,non captiose, arroganter, malitio leperVertamus. Etenim a fatuis & insolentibus quibusdam ingeniis ita detorquetur, ut abusus quamlibet imperitorum hominu & qualibet aromanae civitatitude qua loquimur,cosuetudine dissidentiu tamen coluetudo loquedi nomine tur. Enimvero neque Italoru, neq; Hispanoru, Gallorum,Germanoru, Britanorum quamlibet de quandiu velis in literis versatoru oratio,iatiana dici oratio potestmisi quatenus usu veterum illorum ac mutorum Romanorum cosuetudini

serviat.Hodie populus latinus in libris tantum est,nec usquam terraru alibi habit' Repete Ada igitur nobis, est latini sei monis authoritas

B iiiii

22쪽

ε praeceptis dc exemplis authorum illoru: prae, cepta latinae linguae repet eda a Varrone, Cicerone , Q intiliano, Prisciani imprimis Grammatica, id est, meo quidem judicio, veterum Grammaticorum nobilissima bibliotheca: tot magni & excellentes authores in ea appella tur . illinc duromenda nobis est bene loquendi doctrina,sed Logicis illis, quas initio propolui,legibus conformanda.Sed enim Galliae,Italiae,Hispaniae,Germaniae,Britanniae & nationis cujusque sonus a latinae linguae sono longe diversus est. Itaque in quaque gente proselibres cavere imprimis debebunt, ne Romanam linguam linguae suae subjectam arbitrentur: sed ut authores illi summi cosuetudini concessere, sic& nos concedamus mec tamen nostrorum hominum, id est,in Romana civitate peregrinoru&hospitum, abusum, sed eruditorum Romanorum consensum,cosuetudinem latini sermonis appellemus.Nec omnino ab aetate Quinti liani latinitatis ullum c5sensum statuamusmopulus enim postea latinus nullus admodu ruit, neque jam tum valde erat,cu Quintilianus ipse primo libro profiteatur aetate sita,tota saepe R'mana theatra barbare exclamasse. Ad illius igitur antiqui populi, cujus sermonem in Varronis, Caesaris,Ciceronis,Terentii, Salustii dc authorum similium monumetis animadvertimus, authoritatem,cosensem,consiletudinε, Gram maticae linguae regulas dirigamus,id inquam JGrammaticae fundametum nobis esto:nec imitemur

23쪽

L I B E R r 13 temur ridiculas hac de re tragoedias etiam in collegiis hominum in academia Parisiensi eruditorum c5motas,quorum barbarismos si collega aliquis imitari nollet, acerbe & contumeliose acciperetur,quod collegii consiletudinem violare diceretur. vis & qalu & quintus & michi& similes gottismi erant in A cademia ante regios profestares usitati. E schola regia tum primum, , mihi latine dc Romane

sonuerunt: & pudor sitit, regiis profestaribus,

tanquam regis ipsius voci, palam reclamare.

Sed chim voces illae in gymnasia privata intrassentia plerisque ut peregrinae & in Latio barbarae etiam judiciis valde 1anctis & religiosoru judicum damnatae simi.Id si tantum in una Gallia accidisset, sitspicarer nos solos nostri nimium amantes esse. At isto crimine a vicinis populis liberamur, apud quos etia publicatis pro pudori) edictis, veterum Graecorum pariter & Latinorum prosodia gravibus poenis est interdictum,quia usus per Graecum & Latinum orbem hodie corruptus contra sit. Audierant nempe homines literati constetudinem loquendi m gistram esse:verum in eo vehementer fallebantur , quod suam consiletudinem benε loquendi regulam esse judicarent: nec enim illud Varro, Cicero, Quintilianus ita definierunt,sed populi Romani consiletudinem appellarunt,& illius quidem populi,cui purus latinitatis usis domesticus & familiaris erat:qui hodie nusqua alibi,

quam in muta illa, quam dixi, bibliothecarum

24쪽

P. RAMI

regione habitat . Incredibile prope dictu est, sed tamen verum, & editis libris proditum, in hac cruditissima Academia doctores extitisse

qui mordicus tueretur ac defenderent, tam commodam orationem esse,quam amo: ad eamque pertinaciam comprimendam, consilio publico opus fuisse. Postea similes elega

tiae nostro seculo fuerunt. Ergo isti etiam Gra-maticae doctores,authoritate fundatam Grammaticam censebant sed errabant in authoritatis generemec enim sapientum istorum autho ritate, sed illorum veterum quamlibet prae istis imperitorum tamen consensu & consuetudine latina lingua continetur. Itaque Romanae civi tatis de Romana lingua judicium sequemur,Latineque loqui statuemus esse ζum Terentio, Varrone, Salustio, Caesare, impriniisque Cice- rone loqui. Ergo Grammatica est ars bene loquendi.Haec definitio est rei.Notatio etiam nominis dicenda est. Grammatica nomen graecum est: quo tamen pro lytino utimur,ut R. hetorica, ut Philosoplata, ait Tullius 3. de fini bus litera est, γραμμῆς,linea,ut plancet Dionysio Halicarnaseo : ut etiam latinis litera, tanquam lineatura, vel contractione litera facta ut. Alii ita τῆγραφ/ν, a scribendo γράμμα deducunt, ut literam a litura, quod in ceratis tabulis antiqui scribere solerent, & hostea delere: alii literam quasi legiteram, quod legendi iter praebeat. Hinc Grammatica liter tura non literatrix, ait Quintilianus, dicta est,

25쪽

& certe literaturae nomen Ciceroni probatum usitatum est. Memoria sati in Partitionibus) germana est literaturae. Sc secunda Philippica, Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, literatura, cogitatio, diligentia. Sed undecunque etymologia sit , Grammatica est ars bene loquendi. Grammaticus 3c Grammatista latinis sunt literatus & literator, ut Suetonius docet, Sunt salt)qui literatum a literatore distinguant, ut Graeci Grammaticum a Gram malista :& illum quidem absolute, hunc mcdiocriter doctum existiment. quorum opinio nem Orbilius etiam exei lis confirmabat,

nam apud maiores ait 4 cum familia alicujus

vanalis produceretur, non temere quem non

literatum in titulo , sed literatorem inscribi solitum esse, quasi non perfectum literis, sed imbutum. Ergo hoc de Grammaticae definitione,tum rei tum nominis. Posito itaque funa.damento tam necessario pergamus: & quonia Grammaticae definitionem reddidimus, partitionem exquiramus. Grammaticae itaque partes quot suntὶ Duae sinquam in Elymologia ScSyntaxis. Etymologia cujusque Vocis naturam interpretatur. Videtur autem analogia etymologiae pars csse in flexionibus vocum,at an i-logia totam potius artis rationem & praeceptionem continet, quam partem. Sic Theo

munis aute est proportio , dictioni & orationi,

26쪽

quamvis ad flexionum similitudinem videatur Varro retulisse,ut antea ja patuit. Veteres etia, ut Varro,Cicero & Quintilianus, Elymologia

videntur in notatione vocum statuisse, de qua , mox dicetur,nec primam Grammaticae partem fecisse. At revera haec notationis consideratio totam fere Grammaticae primam partem complectitur,ut postea patebit,& ε notatione deinceps omnia orientur. Ac si nomine Elymologiae id nunquam significatum esset, tamen doctrinae instituedae caussa,generali nomine opus esset, quo aptius hic nullum reperio, & Grammatici quidam partem hac de cujusque dictio nis interpretatione appellarunt. Q apropter Etymologiae vocabulum generaliter accipio, quae quamlibet vocum singularum proprietate interpretatur. Quintilianus Elymologiae MSyntaxeos Grammaticam, methodicen vocat:

sed historicen addidit, partemque Grammatiacae facit. At per se id in Grammatica esse no potest,ut jam dixi,quamvis Tullius eundem vulgi

errorem secutus, Grammaticis tribuat poetaria pertraistationem , historiae cognitionem, ver borum interpretationem, pronuntiandi quendam sonum. At duo prima diversae disciplinae esse possunt , neque sunt in Grammatica per se: Nam si in poetis tropos & figuras,si argumeta, enuntiationes, syllogismos, methodum inte pretere,illud Rethoricae,hoc Logicae facultate, non Grammaticae artificio facies:& simul item de reliquis artibus,ut jam in praefatione attigi.

27쪽

LIBERI. II

apropter Historice Grammaticae pars nulla est. Prosodia autem & Orthog raphia per tota Grammaticam, ut sanguis & Ipiritus per universum corpus,fusae sunt:sicuti per partes intelligetur.Voces vero, quod in hac parte nomino, pro articulatis literatisque,atque sui Varro loquitur) significabilibus vocibus, rem nepe ce tam signiticantibus, nomino, quas Cicero Ve ba generaliter solet appellare: sed ambiguitas est in ipso verbo,de quo ita Quintilianus lib.i. capite. S. Verba nunc generaliter accipi volo: nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur,significat,iit apud

Horatium, Verbaqueprovisam rem non inrita sequentur.

Alter in quo est una pars orationis, lego, scribo: quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces,dictiones,locutiones. Hactenus Quintilianus qui vocis nomine uti m luit , sicut antε Varro fecerat, qui octavo libro ait, Analogia solet esse in rebus & vocibus &in utroque.& saepe sic loquitur totis de lingua latina libris, & Cicero uno de finibus loco ita

locutus est,ut alias interdum,cum ait Epicureos non intelligere quid sonet haec vox voluptatis. Varro etiam partes orationis, & Quintilianus dicunt, quod recentiores Gramatici magis affectavere: tametsi etia dictionis vocabulo se querer utuntur.Vociutaque nomen ut dictionis nobis hic erit propontum: quod Graecis inuadem re prpprium est, ἐν χειή- ait Aristo-

28쪽

teles, nomen est vox. Notam vero quod appellamus,συμcολον Aristotelesappellavit.Sed hcc de voce latis . Etymologia igitur est prima pars Grammaticae, quae Vocum vel dictionum naturam interpretatur, non in significationibus sed in proprietatibus adsignificationum quales in nomine & verbo flexiones,in illo etiam genera, comparationes, cas us: in hoc tempora Scpersonas postea dicemus. Vox constat e syllaba : Syllaba est integri soni comprehensio, eseque constat e litera. Litera est individui soni comprehensio. Ita litera, si & integrum & individuum sonum habeat, ut Vocales a, C, i, o,u, y, erit non litera solum, sed syllaba. Syli bae porro aut literae definitio, nulla nobis ad huc accuratior occurrit. Nam cum syllaba definitur comprehenso literarum c5sequens sub uno accentu & uno spiritu prolata , item litera minima pars vocis compositae, ut definitur utraque a Prisciano: nil admodum definitur. In illa syllabae definitione omnia cuilibet voci communia sunt, excepto fortasse acce tu qui tamen posterius exponitur, & ad literae definitionem diceretur, in his praepostionibus a, e, & in verbo i, nullam esse literam,quia nulla pars sit. Aristoteli in arte poetica elementum definitur vox individua quod vero propius est . Porro literarum in- Ventio ad varios authores refertur . Plinius arbitratur Assyriorum inventum esse. Sed alij

ait libo septimi capite sexagesimo sexto )

29쪽

LIBERI.

apud AEgyptios a Mercurio, ut Gellius, alii apud Syros repertas volunt. Utique in Gra clam intulisse e Phoenice Cadmum sedecim numero : quibus Trojano bello Palamedem adjecisse quatuor hac figura, Θ, κ, Φ, X. Totiadem post eum Simonidem Melicum Z, H,2 ,α, quarum omnium Vis in nostris recognoscitur. Quidam Simonidis Syracusi inventum ηunt esse tres duplices unde & Syracusae literae nuncupatae sunt a Menandro in Graeco epigrammate. Lucanus duo genera literarum docet AEgyptiis fuisse: sacrum per imagines animantium, & vulgare in chartis ex byblo,id est,papyro confectis.versus ita sunt: Nondum flumineas,memphis tantexere Θblos No erat,in saxis tantum Ῥolucresque feraeqae, sculptaque se abant magicas animalia linguas. Aristoteles decem & octo priscas fuisse, α, p,γ,

I, 6- -υ, φ. & duas ab Epicharmo additas, θ, x, quam a Palamede mavult. Dionysius Halicarnaseus tredecim tantum priscas ait fuisse, numerumque definire rem esse

perdissicilem. Anticlides in AEgypto invenissequendam nomine Menona tradit, quindecim annis ante Phoroneum antiquissimum.Graeciae regem, idque monumetis approbare conatur.

E diverso Epigenes apud Babylonios septingentorum & viginti annorum observationes

sderum coctilibus laterculis inscriptas docet,

30쪽

gravis author imprimis. qui minimum, Berosus & Critodem's, quadringentorum & octo ginta annorum.Ex quo apparet aeternus liter rum usus. In Latiu eas attulerunt Pelasgi. Haec ille. At nos in moribus veterum Gallorum,ad nostrae gentis laudem etiam disseruimus a Gaialis in Graeciam literas venisse, unde & philosophia Aristotele authore etiam venerat: ut Ct meta philosophiae minus mirum sit etiam pervenisse. Itaque s ait idem cum Varrone in alpha beta & caetera,barbara vocabula sunt, non grae ca:neque ideo graece declinantur.Quin X cnophontis cujusdam libellus cum Beroso editus, nominatim Gallis literas istas attribuit. Vetcres autem latini teste Rhemnio Gramatico sexdecim duntaxat habuere: A, b, c, d, e, g, i,t,m,n, O, p, r, S, t,u, atque haec de literarum inuentione. Asper ait naturam literae tribus modis

intelligi,nomine quo Pronuntiatur, potestate qua valet,sigura qua scribitur. At potestas est sonus ille, quo pronutiatur,quem etiam figura deb et imitari,ut hic: Prosodaa Orthographia sequatur:quod etia a Prisciano propositum est.bropter pronutiationem inquit) & figurae de nomina literarum facta sunt. Caussas vero literae cujusque effectrices exquirere hic valde fuerit operaepretium. Rei parvae subtilitas hic magna est, quae non solum acuere ingenia pueria lia,sed exercere quoque altissimam eruditione dc scietiam possit. An cujuslibet auris est exiξere literarum sonosὶ Non hercule magis quam

SEARCH

MENU NAVIGATION