Georgij Calixti ... Consideratio doctrinae Pontificiae juxta ductum concilij Tridentini et reformatae juxta ductum confessionis Thoruni Borussor. Anno 1645 exhibitae. Fridericus Ulrichus G.F. Calixtus ... è mss. eruit & edidit

발행: 1659년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

t. Nec verum & proprie diistum ipsus Corporis &sanguinis Christi in Coena sacrificium propitiatorium;

9. Etsi quoque adorationem Chruti quam taeteroqui in actione sacrae coenae vel maxime necestariam esse, ultro satemur non ad ipsa elementa, aut corpus aliquod invisibile sub ijs latens, sed ad Christum ipsum a dextra Patris gloriose regnantem dirigimus: , IO. Nequaquam Lamen statuimus nuda, vacua, inania signa, sed potius id, quod significant & obsignant, simul vere exhibentia, adeoque certissima media & essicacia instrumenta, per quae corpus & sanguis Christi, adeoque Christus ipse cum omnibus suis benefici)s, singulis vescen tibus exhibetur seu ossertur, credentibus vero consertur, donatur, &ab ipsis in cibum & salutem animae acceptatur. II. Nequaquam etiam negamus veram corporis &san inis Christi. praesentiam, sed tantum localem dc corporalem praesentiae modum, & unionem cum Elementis substantialem: ipsam vero nobiscum praesentiam sancte credi- mus, & quidem non imaginariam. sed verissimam, reali simam&essicacissimam, nempe ipsam illam Chrisii nobis cum unionem mysticam, quam ipsemet, ut per verbum promittit, & per symbola osteri, ita per spiritum esticit, quamque nos per fidem acceptamus, per caritatem sentimus, secundum vetus illud dictum: Molumsent ita, Mori

rem nes tu, Priar sentiam cre initu. Ia. Unde&patet. non solum virtutem, eis clam, operationem, aut beneficia Christi nobis praesentari & communicari , sed inprimis ipsam substantiam coporis & sanguinis Christi, seu ipsam illam victimam, quae pro mundi vita data est,& in cruce mactata, ut per fidelem hujus vici,

142쪽

118 CApi TA CONPEssioNrs THORUNIEMI mae communionem&cum christo ipso unionem, consequenter etiam meritorum & beneficiorum , sacrificio ejus partorum, participes simus, & scut ipse in nobis, ita nos in ipso maneamus. IJ. Et quidem non tantum quoad animant, sed etiam

quoad corpus nostrum. Et si enim, ut ore corporis rem terrenam, ita fide cordis, ceu organo Pr prio, rem caelestem acceptamus. secundum veterem illum versiculum: Ventrem, quod terimus , mentem, quo credimus, in 'it: Uamen fide illia mediante, non solum animae, sed& ipsa corpora nostra . Christi corpori, per ejus leni spiritum ad spem resurrectionis & vitae aeternae, inseruntur Sc uniuntur, Ut sinus caro de carne ejus,&os de ossibus ejus adeoque unum cum ipso corpus mysticum, quod Apostolus merito dixit mysterium magnum esse. 1 . Denique de ritibus hujus Sacramenti hoc saltem jam addimus, quod Christus ipse omnes ex calice bibere non minus, quam panem edere ,jusserit. Quodque ritus ab ipso institutos ex parte aut toto abolendi, vel ad alienos sines ac usus transferendi, vel alios ritus, tanquam necesiarios sub Anathemate addendi , nemini mortalium potestas competat. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION