장음표시 사용
141쪽
Spartanae mulieres factitabant, in duros pastrum clypeos vix ortos excipiant. Jactare de sinant, in desidiosis,ut unt, literarum Athe naris extingui scintillas praeci rae indolis , az
puerorum animos ad otium & socordiam pu-
blicis simptibus enervari; tanquam obtentu degeneris gloriae alant inibi delicatam ine tiam , odiumque palmarum. Vos autem, qui in Gregoriano hoc honestarum artium Domicilio in usum publicae felicitatis adolescitis, ornatissimi Juvenes, dum ex majorum instituto in nobilissima hac Purpuratorum Patru Praesulumque corona literarii curriculi auspicia capimus, studiisque fortunandis feliciter fausteque dicimus, nullam officii vestri pa
tem deserite, omnique alacritate ad summam in literis comparandam gloriam animum adjungite: Illiud autem serio memineritis,non
modo ad vitae laudem & patriae praesidium, sed ad ipsius bellicae artis firmissimum adjumentum, in his literarum studiis conditionem vobis lautistimam obtigisse. OR,
142쪽
Uter tot tamque diverse disciplinarum studia, quibus ad nonnullam nominis celebritatem humana proficiunt ingenia , nemo absolute pleneque comparaVit, perpauci vel leviter didicerunt pulcherrimam atque omnium praestratissimam artem degenerandi nobiliter. Illud potius , nulla intermissa diligentiae parte, solent homines prospicere , ne a dignitatis gradu, &, quam sustinent, opinione potentiae vel minimum deficere videantur . Inde mos ille Principum vetustissimus invaluit, ut omni commercio cum obscurioris vitet hominum
143쪽
i 44 ORATIONUM conditione sibi penitus interpuncto, vel horum tractationes tanquam e specula quadam
superbe despiciant, vel earum ignorantiam,in intimis abditi aedium regiarum secessibus, af- , sectent. Et quidem ille Regiae nitor, sceptra, paludamenta , aulicorum obsequia, Praetorianorum excubiae, & superciliosa majestas addita custos imperio, quo demum evadunt, nisi ut his artibus Reges se a vulgari hominum
quasi concretione secernant Fato tamen superbiae, ut assolet, parum felici; cum debilem se infirmamque illa ipsa fastigii sui tutela testetur ; & tunc maxime mortalem sapiat, cum judicio suo desiit esse mortalis. Nimirum ipsa quae regnis addimus fulcimenta, regna ponunt in lubrico, S non magnae potentiae indicium est, magna cautela. Uerum fari cessit quotquot in Regnorum custodiam ex, cubatis, vani timores. Defuerit qui splendidea sanguine suo homo desciverit: habemus hodie nobiliter exinanitum Deum. Purissimo Nazareae Virginis sinu ac Sactuario eXceptus, nostrae mortalitatis tessera obsignatur, nobi-ιissimus plane in nostra: obscuritate naturae,& Divinitate sua clignissimu , quia mortaliS . In laqueos carceris, quem circumferimus,
ultro te induit, demissione sua nostri generis
144쪽
asserens nobilitatem; ratus nihil optimu Principem a bono patre differre, & speciosius esse
delicta,quibus ad immesam colluviem obruebamur,non punire magis Velle, quam tollere. Et ego quidem non aliam magis ob causam arduum inprimis esse hominibus reor, degenerare nobiliter, quod mortalis omnis digni, tas, quanta vis demum amplitudine ambitionis nostrae modulo reputetur, angusta semper, exilis, & perexigua inveniatur . Cum vero nostram honorum & gloriaesitim caelestis animorum origo inexplebilem praestet, hominum vota semper hiantia , nunquam eXhausta , vehementer torqueri necesse est. Hinc anxius illis degenerandi timor: quod paveant, ne iter in sublimia constit tum transvertant in praeceps, & turpiter in vulgi decidant sordes, cum se vel supra humanam conditionem efferre contendant. At vero qui suminum potentiae obtinet locum,
securus magnitudinis suae, cum dignitate deprimitur : palmam aemulatus , quae postquam altissimas sibi in aere constitutas attigit metas, emeritam deprimit frontem, sibique arcum ipsa triuiaphalem demissis sponte ramis fingit formatque . Non secus Solem non pu
145쪽
dignatur Oceanus fluviorum auxilia, quamvis non profutura. Non ita potestas mortalium undique circumscripta; quae solicito fastu summa expetit; agiturque in sublime non tam praestantia naturae, quam metu. Fulmen
imitatur, quod quasi vallium commercio foedaretur , solos Alpium apices dignatur ira sua. Hinc , nisi admodum fallor, liquido pateat, facile Deum, si velit, se nobiliter demittere , hominem vix unquam posse. Detrahit nempe laudem degeneranti homini fastigii, quod
non est consecutus, opinio et tuto Altissimus glorioseque descendit . Literis mandatum accepimus, forentissimis Lacedaemoniorum copiis occidione deletis, Demetrium quendam, cui felicior ad fugam metus, quam ad pugnandum audacia fuerat, praegestienti animo ac prope jactabundo, parenti suae, quae pridem actum de filio reputaverat, obviam processisse . Matre eminus visa , Adsum, inquit, mater ; habes filium ab atrocissima Spartanorum clade , Diis bene juvantibus, fuga sublapsum. Simul incitato quo ferebatur impetu in parentis gremium advolabat. Sub haec Spartana mulier, amore, quo primum sensu naturae tacito i caluerat , in indignationem converso, Mage,
146쪽
inquit, infelices amplexus atque turpissimos. Ubi hostium spolia Z Ubi arma direpta' ostende vulnera, eXplica cicatrices , deprome clypeum, quocum debueras Victor ad matrem, aut certe in quo splendide contumulatus accedere . Ideone te infantem amne glaciato demersum ad duritiem condocefecerim;ide ne te pugilatu cursuque ad Eurotam erudierim ad virtutem, ut robur tibi ad pugnandum atque vincendum deesset, non deesset ad fugam t Audeme etiam fronte illa, quam nec dedecus acceptum demisit, nec inusta generi tuo nota contraXit, me parentem, te filium
dicere t Spartanum genui; Spartanum ad bellum misi : tu ad me Milesius nescio quis , aut Corinthiacus rediisti. Video peciem aliquam vultumque filii; indolem, ingenium, institutionem non video . Confossa in acie tot millia reliquisti; quorum si minus virtutis socius, debueras esse fortunae. Elatiores animos geris , quia vilissimum spiritum retines ; tanquam viceris, quia evasisti. Evasisti hostium manus; non effugies genitricis. Subduxisti te praelio; nulla te a matris indignatione fuga servabit.Inter hςc arreptum virili dextera pugionem in filii pectus impressit: Foemina glinuriae magis, quam sanguini obnoxia, & in .
147쪽
exemplum parum humanae severitatis apud po1teimabitura, nisi facti invidiam ferox nationis ingenium , & disciplina immitior elevasset. Videtis, Auditores, quanta extremi supplicii acerbitate degeneres Spartanos Vel matres multaverint. At non Pater divinus quidquam suae officere credidit majestati, si carissimum sibi ejusdemque naturae Filium in terras mitteret, ut innumera subiret dedc-cora , ut ignominiosam cum grassatoribus mortem oppeteret Ipse vero salutis nostrae &Iibertatis assertor Filius non infra dignitatem suam existimavit, vilissimae in se plebis odium concitare, scurrilia scenici Regis insignia sumere, tanquam Hebraicae gentis dedecus, tanquam humani generis labes & opprobramentum , publicis dementiae stultitiaeque testimoniis designari . Equidem si Apelles Venerem suam, aut Protogenes suum illum Ilialysum coeno oblitum, & inscitissimae plebis manibus discerptum cerneret, quanta affectus moestitia suam quisque tabulam de imperitae turbae manibus extorqueret quanta percitus indignatione ad expetendam vindictam incenderetur Quid enimi tanto studio 'elaboratas effigies, ac divina prope artis miracula impune contemni t Ad illam nunc noua in fluxis
148쪽
suxis ruditer adumbratam coloribus , sed nulla non ex parte ad vivum expressam divini Patris Imaginem cogitationes convertite . IN lius os conspui, cadi faciem, membra promscindi sustinet Pater; suique veram germa' namque Imaginem foedissime conspurcari mbi ipse in sinu gaudet; Filio ex animo gratu latur . Nempe illum splendide abjectum, honestissime eommaculatum, magnifice irrisum,& summa quadam nobilitate opprobriis , ut Jeremiae sunt verba, saturatum Videt. Rex Periarum fortissimus, venationis studio in campestria loca progressus,forte incidit in agricolam, qui anhelante & suspirioso pectore terram senio gravior excolens lento ligone glebas aegre moliebatur. Itaque laborios o fatiscentis senis ni su permotus, ex equo de
siliens, propiusque ad villicum accedens, Discede, inquit, o fossor, & cura ut quiescas ἔmoleste ne seras mecum gravissimum laborem partiri. Et jam ligone regias manus im-Pleverat, praegestiente ad chlamydatum agricolam solo , & tantum non se in sulcos ultro aperiente. Consiliarius aderat Regi proximus ; utque studia sua anxie Principibus prohatum ire mos aulicorum habet, Memento, inquit, Regem te, non Rusticum natum esse:
149쪽
simul in dextram involat probrose degenerem , .expunctoque e manibus sarculo, Principem e glebis redemptum restituit imperio . Verum enimvero tunc Dei Filius rerum omnium imperio & suae fuit Divinitatis vel maxime memor, cum se in nostrae vitae societatem, humanaeque servitutis conditionem demisit. Involucro nostrae mortalitatis obtegi
tur , ut in illo possimus ipsi grandescere ; &
pene nullam in eo gloriam posuit, quod es-sqt ipse maximus, nisi nos, qui natura despicabiles , scelere perduelles essenius, maximos faceret ; quasi non magis sine ipso nos esse felices, quam ipse sine nobis posset. Apud Hesiodum legimus, Amorem in
obscurissima perturbatarum rerum nocte , quae Chaos dicebatur , fuisse progenitum. Divinus nobis Amor inter illas exoritur tenebras, quas impendio prolixas densasque in universis posteritatis faciem primorum Parentum culpa projecit. Thales, ab effusis aquarum spatiis rerum initia repetens, Amorem sub Iridis forma demissum,nimium quantum ad rem nostram appolite docuit. Ut enim Iris supremit curvatura Caesum, Porrectis deorsum brachiis terram contingit ;sic Amor caelestis divinae humanaeque D
150쪽
turae nexu, Vere summis ima conciliat. Licet suspicari eodem Platonem spectasse , cum tradidit, Amorem Poro & Ρenia, opulentissimo scilicet patre, sed matre egentissima procreatum. Quia enim nostrae spolio mortalitatis aut miserum magis aut imbecillum, quo tamen obvolvere se illum non puduit, cujus aerarium Divinitas est, aer rii custos ternitas ' Adeste, quotquot te nuioris fortunae taedium prosternit , quot quot Ventosus phaleratae ambitionis aestus inflammat. Non Diogenem illum vobis pro pono , in ipso fortunarum contemptu am bitiosum, sed integerrimum rerum aestimatorem, Dei Filium, qui non, ut Socrates, stultissimi oraculi voce habitus est omnium
sapientissimus, sed ipsa est rerum Arbitra, veraeque felicitatis conciliatrix & parens SDpientia. Non ille, ut quosdam Cynicae gentis Philo2phos fecisse legimus , ipso divitiarum honorumque odio ad alendam superbiam abutitur; sed ipsa ludibria illustrat,1 ordes exornat, submissiones extollit; nunquam sublimitate sua dignior, quam cum obteritur, nunquam magis nobilitatis suae Compos & retinens, quam cum ignominio
