장음표시 사용
111쪽
tercapedinem facere oportet, donec sedati res animi ad spem mansurae libertatis exarserint. Et haec quidem de armis literisque vulgi existimatio eatenus apud multos invaluit, iit Martem,quod Olim de crudelissimo tyrannorum Phalaride est traditum, vocem ipsam jugulare virorum doctrina praestantium putent . Ego vero cum iis hominibus non illud primum expostulaverim , cur ultro se gerantita strenuos obloquutores militaris disciplinς, cujus unice praesidio ea ipsa, quam tantopere quaeritant, studiorum tranquillitate perfruuntur. Quod enim vitam sine periculo, fortu
nas sine injuria possideant, quod in gremio
suavissimae pacis exigant vitam, virtuti militum referre debent acceptum , quorum impigro fidelique studio fit, ne Religionem intemplis, justitiam in foro, domi fidem , pietatem , honestatemque desiderent. Neque rursiis illud otiose contendam, in saevissima belli tempestate, ad literas non modo tutissiamum esse perfugium, sed earum tractatio nem ipsa circurnstrepentis belli asperitate aC-cidere jucundissimam. Quid enim aut suavius, quam bellicos fluctus ab illo mentis portu prospicere, aut gloriosius, quam , reliquis
gladio dimicantibus, de te terrimo ignavix
112쪽
monstro calamis triumphare 8 Profecto scutqui, procelloso ruente turbine, ad tecta confugiunt , nescio quomodo dulciore, quam soleant, sensu se domi continent, ita qui in publica armorum calamitate sapientiae arcem tenent,acceptius gratiusque securitatem suam alieno periculo metiuntur. Nolite vero suspicari, me ex eorum esse numero, qui aut Cynico fastu, tanquam vinitoria falce, animorum affectiones rescindunt, aut, utraque aure olorinis pulvillis reclinata , ad orbis collabentis strepitum, ut qui somnos aquarum molliter decidentium murmure alliciunt, jucundissime conquiescunt. Armorum incommoda usu tristia, sensu molesta, toleratione difficilia esse ita non ambigo, ut ad illa mala non tangi, id vero esse credam non inflammari sub aestuosa Syene, aut inter Arcticas pruinas non obrigescere. QuiSenim ingenio sit adeo duro & perpessitio, ut publicas privatasq; calamitates supercilio i retorto , & nihil infracto animo sustinere pos siti Verum si judicia hominu sapientissimoru, si naturam ipsam belli & pacis artium diligem ter inquirimus, omnia ejusmodi reperiemus, Mi vos, flagrante bellis aevo, ad praesidia doctrinarum expetenda vehementer accendant.
113쪽
Ut autem huic stabiliendae veritati, quae in extremae simi vetustatis memoria generatim universeque percurram ; primum omnium ciarissimum illum Thebarum conditorem Cadmum expendite , virum ita a natura genitum, ita usu & exercitatione ad arma institutum & comparatum, ut vel cum colonum ex milite ageret, & agricolationi, quae mitissima est artium, studeret, non nisi Dra- num dentes, quos ante mactasset, pro seminibus jaceret , qui mox in horridam armatorum militum messem,non sine Agricolae ipsius terrore,pubescerent. Tantum tantoque fortibtudinis robore pollentem virum nemini est dubium decem & sex literas e Ρhoenicia in Graeciam detulisse, Notas vero literarum reliquas in bello Trojano adjecit pugnacissimus ille Graecorum Ρalamedes, cujus scientia militaris ad ipsius Ulyssis invidiam, non nisi aemuli sui morte totiendam, effloruit, Praetereo, quod idem tesseras militares, ordinemque , quo acies procederet, commonstraVit.
Quae omnia si ille, quod multi perhibent, agruibus didicit, id ipsum commune mirumque armorum ac literarum vinculum prodit Illae enim dum non nisi instructa acie, & o dine , ut ait ille, literato, aerem permeant,
114쪽
varietate illa figurarum , quas volaru describunt, authores fuerunt armatis quidem viris, ut certam in progressitone formam & speciem tuerentur, sapientiae studiosis,ut symbola haberent & notas, quibus animi sensa depingerent . Hinc scite, ut solet, festivissimus Postarum ;Turbabis perfus, nec litera tota volabit, Unam perdideris si Palamedis avem. Jam vero AEgyptii, quorum antiquissima secundum Ρhoenices laus fuit & inventio doctrinarum,cum inter ambagiosas notas,literas nempe .suas, noctuam leonis capiti impositam referrent, quid nisi summam inter literas de arma conjunctionem adumbrarunt/Αb AEgyptiorum sententia non ablusere Lacedaemonii , qui praelia inituri Musis litabant, doctis simasque Jovis filias nou imbelles & desides
reputabant, sed firmissimi vigoris conciliatrices,& auspices victoriarum. Quod expresistore etiam imagine apud Romanos veteres fuit publico monumento consignatum, cum Fulvius Nobilior novem Camoenarum signa aenea elegantissimi operis , ex Ambraciensi oppido in Urbem translata, prope Hexulis clavigeri simulacrum consecravit. Postremo eas Artes amicissimas esse luculentissimo te-II 1 stimo-
115쪽
stimonio sancivit Antiquitas, quae Minervam literarum praesidem Deam hasta & aegide armatam exhibuit, qualem Homerus non interfuisse solum Trojano meminit bello, sed Martem ipsum, secum congredi ausum, graviter vulnerasse.
His ita cognitis, non prius ad ea, quq hanc causam impense illustrant, mihi video esse festinandum, quam gemina ad progrediendum offendicula e via submoveam , quae in quibusdam insidiis posita ipso in limine offendit oratio. Ex iis, quae humanos animos a literario labore deterrent, si quando immanissimi bellorum turbines extremas calamitates portendunt , duo potissimum recensentur. Et primo quidem Ρrincipum curae a tutela patrocinioque praestantium ingeniorum ad Principatum seu propugnandum ab hostibus, seu ambitiose proferendum converis.
Equidem non ita animatus sum, ut non maximum rei literariae momentum putem erecta in literatos Ρrincipum studia . Ut enim quantaecumque demum molis navigia, licet velis, funibus, remigio instructa, tacente Vento, minimum provehuntur; ita nisi Etesiae quaedam regii favoris aspirent, irrita opera sapientes viri in amplissimum illum S i
116쪽
permeabilem disciplinarum oceanum totos explicant sinus. Refert quippe quam maXime , ut sunt Historici Romani verba, in quae cujusque virtus tempora inciderit; neque ullum tam sublime, tam promptum ingenium est , ut statim possit emergere, nisi illi Principum liberalitas ad Sapientiae stadium percurrendum aurea subdat calcaria. At enimvero si in eos Principes intueri velimus, qui magnitudine rerum in bellis gestarum humanum fastigium excedere visis at, omnes pro pemodum deprehendimus in eo vel maximam gloriam statuisse, ut literatorum hominum studiosissimi viderentur. Certe Africanus ille Scipio, cujus in armis felicitas supra Gm
nem votorum audaciam patriam exornaVit , exterorum invidiam inflammavit, Panaetium
Philosophum, Polybium Historicum, Lucilium Poetam non modo summis honoribus affecit, sed indiscretos lateri suo socios adesse se Voluit, quocumque arma verteret, ratus non satis splendescere victorias suas, nisi eas eruditarum artium egregius ille comitatus irradiaret . Ennium vero ΡOetam usque adeo Ossiciosissime coluit, ut , quod religiosissimum inter mortales est, eundem sepulchro etiam suo communicare voluerit ; tunc de
117쪽
i18 ORATIO NuΜmum arbitratus se prospexisse perennitati gloriae suae, si, permistis Ducis eximii & pra clarissimi Vatis exuviis , utriusque vicissim
laureae laureis, cineribus cineres miscerentur.
Quid de Alexandro dicam, qui, quo tempore bellum Thebanis secit, victoris militis varitiae permissa Urbe, Pindari Vatis domum
servari jussit ; qui Homeri Iliada gemmato
scriniolo, aut, cum decumberet,pulvillo su jectam pretiosius custodivit; qui beatiorem se Aristotele Magistro, quam terrarum orbis imperio praedicaviti Quid de Demetrio Poliorcete, qui Rhodiis pepercit, ne incendio Protogenis tabulam aboleret ' Pr termitto hic de Augusto & Trajano dicere, qui estis
ex aliis bellorum expeditionibus impeditissimo principatu, suscepto literatorum patrocinio, obnixius laborare visi sitiat, ut Romani ingenii fines extenderent , quam imperii. Nulla sane Severo Caesari par oratio poterit , inVeniri, qui, cum gladium in Ulpianum I risconsultum ab hoste directum objectu imperatoriae vestis intercepisset, nullos gemmarum ornatus se tanti facere jactabat, quam speciosum illud tam honesta causa lacerae chlamydis dehonestamentum.Ο vocem Principis , memoriς literisque mandandami sin
118쪽
gularem etiam dicerem, nisi ejus sententiae laudem Severus cum Antonino Pio & Also so Rege communem habuisset; quorum prior malle se ajebat unum servare bonum & sapientem civem , quam innumeros hostes vincere posterior longe sibi optabilius fore Regnis , quς possideret, quam amore erga literas & eruditos viros exui, etiam Sacramenti religione interposita confirmabat. Sed nullo optatius tempore sapientes viri hongeque artes omnia votorum vela eiffuderunt, quam cum Leo Mediceus, magni illius Laurentii literarum Patroni filius, summum augustissmmumque Sacerdotium obtinuit. Tunc etenim honestis artibus edito quodam quasi signo bene sperandi, tanta continuo facta est hominum eruditorum accessio, tanta Vis pri cellentium ingeniorum in gremium generosi Pontificis advolavit, ut natura prςfestinasse edere partus sitos, & temporum vicissitudines antevertisse videretur, unaque in aetate collocasse ingenia, quae in multa saecula disse minanda paraverat a Intendebat Principis ii heralitatem iniquitas temporum . Nam &ejus impetium perturbatae in Italia res exce Pere , & in cervicibus erat Gallicum bellum, quod Iulius eidem quasi testamento legave H 4 rat.
119쪽
1χO OR ATIONUM rat. Diem possem dicendo eximere, si imnumeros adjicerem Ρrincipes, qui licet multis alendis sustinendisque bellis implicatissimi, nihil tamen in fortuna sua majus habuerunt, quam ut possent, nihil speciosius, quam ut vellent praestantibus ingeniis benefacere, ea demum se maxime possidere arbitrantes, quq sapientibus erogassent. Quamobrem nihil veritati propius pronunciatum a Platone crediderim , quam Principes oeconomos esse S pientum. Tunc certe felicitate sita dignissimi sunt, cum eo nomine dicuntur ipsi felices, quo Felix nuncupatur Arabia; de qua illustre illud est Plinii testimonium: mbis servit Arabia, & tamen ipsa felix dicitur. Ut enim odores alii habent, alii sentiunt; ita optimi quique Principes insignia nomenque regium ipsi possident; in cives virtute spectabiles conferunt commoda Principatus. Multo hoc sane honestius & gloriosius, quam cum pia nis , mimis, morionibus, & parasitis regnorum opes dividere; hoc est, scire perdere
maximos census, donare nescire.
Alterum bellica aetate oppositum literatis viris obstaculum depostunt sibi paupertatis
incommoda, quae direptioneS domorum, grorum vastationes, mulctarum irrogation CS,
120쪽
immensamque auri in militiae usus profusi nem subsequi necesse est ; & quorum asperitate retardati eruditorum animi aegre ad SD pientiς juga correptant. Id enim sibi vulgus persuadere solet, ut, quemadmodum ranae in Locresi agro amoenissimo dulcissime canunt, quae translatς ultra fluvium in Rhςgino silent; ita exculta doctrinis ingenia, nisi opes largiter suppetant, & imperturbata quaedam Vitae serenitas invitet, ad nullam praeclaram cogitationem possint assurgere. Praeterquam enim quod ad tuendam ornandamque opinionem, quam eruditissimus quisque in literis sustinet, mire conferunt honestis laboribus honores &pretia constituta; certe rei familiaris angustiae, trepidatio, pavor , anxietas , ita mentis aciem obnubilant, ut nihil cogitate meditari possit, nedum invigilare curis, quae ad propagandam saeculi gloriam, literarumque dignitatem asserendam pertineant. Exclamare
hic liceat mihi; Ρroh sanctam, & priscam fidem l Vestram nempe fidem interpello, vestrum adjuro genium , doctissimi viri, quorum vetustissimum inventumPhilosophia perhibetur, qui Paupertatem, nutricem honestarum artium, parentem Sapientiae, bonae mentis vernaculam & contubernalem suavisi
