Caroli de Aquino Societatis Jesu Orationum. Tomus 1. 2.

발행: 1704년

분량: 291페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

112 ORATIONUM uissimam nominastis. Non eos profecto vos honestissima sapientis appellatione dignos putastis, quos rerum satietas capit, quos Vitae mollitudo & teneritas enervat, magisque inopiam , quam improbitatem fateri pudet. Non eos ad illa sacra & adyta evocastis, qui per omnes mundi plagas diffundunt insatiabilem animum , qui ad omnem raudusculi lucrique spem avaras proras obvertunt, tunc vero pulchre & beate sibi esse ducentes, cum intra sita rura milvii fatigantur, agrique modus ne Villicis quidem satis notus putatur. Imo vero nihil turpius, nihil insanius reputarunt Veteres illi, quani quod divitiarum invitamentis adhinnirent, qui ad beate vivendum satis praesidii haberent in sapientiae opibus ; qui thesaurus non ab India subvehitur, sed intus in ipso natus caelatnsque homine, multa temporis prolixitate, multa assiduitate laboris eruitur, ab iis solum feliciter comparandus , qui animi bona terrestribus purgamentis, Vilique portiuncula splendentis luti potiora habent. Non institui hoc loco recen-1 ere Biantem , qui ex opibus incensae patriae nihil, quod alio asportandi labore dignum esset, existimavit; non ex severa & vultuosa Stoicorum familia Zenonem, qui opibus nausta

122쪽

Dagio amissis, ad Sapientiae portum se cona pulsum gloriabatur ; non Cratem, demersis sponte divitiis in sublime enatantem; non Diogenem , qui felicitatem suam circumfer bat in dolio;non Cleanthem,qui,cum ad chartas coemendas pecunia non suppeteret, Zenonis praeceptiones in mortuorum ossibus excipiebat;non demum omnibus Persarum gagis clariorem , fictilem Epicteti lucernulam, quam ob summi viri apud omnes existimati nem tribus drachmarum millibus vaenisse, author est Lucianus. Illud sane palam est, nostros Peripateticos, qui pecunias aliquas ad

vitae usus non fastidiunt, earum tamen amorem, non immenso auehu exundantem ad

pompam inanem & odiosa et, sed mediocritate definitum voluisse. Infesto prorsus animo nobiscum egisset natura, si qui fortunam, blandam animorum conciliatriculam, in bonis non numerat, ad nullam rem illustriorem satis ornatus posset accedere. Non computat census Sapientia, animos eligit ; & dedignata quos auri fulgor ad omnem P ocacitatis licentiam obcaecavit,iis amantissime siti copiam facit, quos adversus voluptatum illecebras inconniventes offendit, ideoque dignissimos, quibus se natura & Caeli arcana denudent.

123쪽

Id maxime consonum veritati esse,testimonio sunt Sacerdotes AEgyptii, quos primos mortalium Astrologiae rerumque caelestium studiosissimos suspexit Antiquitas. Hi, ut Purgatioribus animis siderum contemplationi V carent,in campestribus atque compascuis, vilissima olerum esitantes, more pecudum Victitabant , complicatiles suas domos duc ill-hus plaustris circumferentes , nimis infirmum adversus ventorum turbines, & inclementiam aeris munimentum. Exempla Praestitum

AEgyptiorum sequutus Ρlato divinus, cum Rempublicam & Platonopolim illam suam ad optimi regiminis normam sedula ratione constitueret, legibusque sepiret, nihil impensiori studio prospexit, quam ne divitiarum illicia in illam videretur acceriere. Nam & amari Urbem suam longe submovit praeciso

vitiorum commercio, quae in maritima oppida cum advectis peregre mercibus non tam induci solent, quam irrumpere. Cives Verout ad omnia se alitatis exempla morigeros haberet, omnia in commune conferre juiIit, quaeque vitae ratio posceret, parce sumere frugaliterque de medio . Eam certe constat ejus modi austeritate disciplinae fuisse,ut cum Ρlotinus AEgyptius semirutam in Campania Urbem a

124쪽

bem, institutis Platonicis administrandam , a Galieno Caesare postulastri, cum illa sua votorum importunitate longe facessere jussus , non sine palmari ludibrio fuerit omniumque irrisione rejectus. Quo in loco subsistere paulum , atque in transcursu demirari licet, Platonicos homines , qui optimi ex Philosophis haberentur,ne dirutum quidem oppidum obtinere potuisse, cum Christiana Religio, quae multo asperiora suaderet, in omnes terrarum plagas latissimo imperio potiretur.Quid enim Platonis leget ad Romualdi, Brunonis, Benedicti , Francisci institutiones, quae vim infinitam Mortalium a patriae & propinquorum complexu ad invios silvososque saltus, a divitiarum affluentia ad extremam rerum inopiam perduxerunt i Tam latum patuit esse discrimen inter sapientianai, quam illi e Castodelapsam hauserunt animis,& evanidam alteram, quae se in raucis Sophistarum exedris robuste & anxie venditabat. JZm Vero , ut, a digressione, quam Religioni debui, repetatur oratio, quae superiuScollocavi, satis ut opinor evincunt, non gra vate humili ruinosoque sub tecto habitare si Pientiam, quemadmodum vili asperaque sub concha praenobiles margaritas. Sed delicatius

agam

125쪽

12 6 ORATIONUM

agam cum saeculo, in quo, excussa illa veterum severitate , facilius est reperire qui vituperet fortunae bona, quam qui fastidiat. Desierunt felicissima illa tempora, cum fatum literatorum ad magnam gloriam, non ad magnam opulentitatem spectabat. Ego vero etsi multis maximisque Principum documentis liquido possem ostendere, inter bellorum aestus,non modo nihil ad vitae subsidium defuis. se praeci aris ingeniis, sed quae ad jucundissimum alendum otium expeti possunt, Commoda redundasse, tamen, ne singula inani pom- Ra percurram , ab eximia Alexandri Regis li- feralitate abunde locuples exemplum, & omnium instar,accersam. Nemini video dubium esse , invictissimum illum Macedonum Du- Cem, cum de universa Graecia sub jugum mitetenda , de adipiscendo Persarum Regno, de ipsis Indis bello lacessendis cogitaret, eam Pecuniarum copiam profudisse, quae Picorum

montes, qui aurei esse feruntur,aequaret. C gitate tot militum stipendia, tot expertissimorum Ducum Honoraria, VesteS, arma, cibaria , commeatus, qui ex tam acris diuturnique belli usu esse possent. Quos, obsecro Vos, quantosque sumptus istiusmodi paratui providendo expletos fuisse arbitramini Accipite

autem

126쪽

autem rem memoratu incredibilem . Quo tempore munificentissimus Imperator tam gravis belli onus sustinebat, nisi lo se minus impendiosum praestabat unius Aristotelis otio alendo, ut de omnigenorum animalium Historia eruditissimos commentarios lucubraret . Dum Victricium armorum terrore latissisime in hostes didito, strenue Macedones fortiterque rem gererent ; dum Lysimachus, Seleucus , Perdiccas, Clitus, Hephaestion summis viribus in acie dimicarent, Aristoteles in summa non modo securitate , Verum etiam rerum copia transigit Mercuriales dies. Dum

illi laborum, sitis , inediae sanguinisque pretium , disjunctissimas subigunt nationes ; hic ab omnibus operosissimae molitionis praesidiis instructissimus, doctissima volumina ad seram posteritatem victura transmittit . Dum illi angustis Macedoniae finibus Persicu adstruunt Regnum, in exiguas post Ducis obitum partes , tanquam latronis cadaver, miserrime discerpendum ; hic eas divinae prope mentis merces extrudit, eas opes colligit, quae gloriae suae futurarum aetatum admirationem invidiamque concilient. Quae cum ita sint, dersinant delicatuli isti literarum cultores bellicae aetatis angustias & inopiam criminari . Sic

etenim

127쪽

1Σ8 ORATIONUM

etenim universum hunc locum breviter preo seque conficio. Vel opportunam studiis suis rerum egestatem , vel iniquam esse constituunt. Si opportunam; cur tantopere ea causa bellicam artem incusant i Si iniquam ; bono eos animo, & ab ea cura metuque vacuos esse jubeo , quos publicarum calamitatum eX- ipertes ipsa praestat, quam profitentur, Sa- ipientiae reverentia. iEx his vero scopulis postquam emersit Oratio,iqvigato jam veluti itinere,nihil est promptius,quam ut Ostendam,non modo commercium inter arma & literas, sed summam quandam conjunctionem & necessitudinem intercedere ; juvari literatorum quietem defensione Martis,eorum ingeniis Martis virtutem acui; nullique facilius arbori inseri surculum , quam bellico sudore & sanguine irrigatas lauros pallentibus ederis frontium eruditarum. Neque illuc decurram , ut quaeram, leviorine reprehensione arma,quam literς negligantur; aut utra ex iis artibus alteri pulchritudine sua S pretio palmam praeripiat, nihil ambigens, civitati ex utraque arte mistae ac temperatae integram domi forisque gloriam contingere ; eamque optimae Reipublicae imaginem esse pulcherrimam,quae alicra manu minacem

128쪽

nacem gladium adstringat, altera concordiae pacisque aram comprehendat, in certam sui perniciem itura, si utriusque disciplinae nexus ille deficiat. Quapropter non falso & inaniter a Cicerone est dictum, milites pacis causa bellum gerere, & laborem spe otii sustentare. Populum certe Romanum omnium infelicissimum futurum fuisse crediderim, nisi deposita veteri duritie , armorum studiis pacis artes junxisset. His atque talibus omissis, illud meo jure contendam, nihil magis e re bellica esse, quam auxiliares copias virorum sapientia illustrium. Est certe omnium opinione & co sensu verissimum, militarem artem administram esse Justitiae. Neque enim, ut ajebat

Agesilaus, armis indigeremus, si procul a viambituque, quae sunt pestes civitatum,omnes aequitatem colerent, cujus dumtaxat tuendae gratia Reges supra caeteros mortales imperium obtinere probe dixit Herodotui . Multis hinc certisque experimentis palam fuit , sumna caeteroqui virtute pollentibus viris sq- pius defuisse artem, qua cives regerent,quam

qua de hostibus triumpharent. Et id quidem veris justissimisque de causis. Vires etenim

armis & machinis, externis adminiculis,adju-Vantur , civica negotia mens solum & consi-' I lium

129쪽

lium explicat. Quocirca Aristoteles non testimator solum acerrimus, sed egregius Magister optimae instituendae Civitatis, merito vitio vertit Lacedaemoniis,quod unice de armis soliciti, neglectaque cura literarum, eXterna magis gloria valescerent, quam domestica pace felices essent. Ea plane fuit in sedandis dissidiosae plebis tumultibus, efferatisque

animis componendis probatissimorum hominum vis & eloquentia, ut in confessum veniat, non tam fossarum, & projectorum aggerum sepimento,non tam firmissimis turribus &propugnaculis, quam legibus, sequitate,consilio,Urbes muniri. Replicate memoria acer-hissima illa tepora, cum plebs Romana armis& dulcissima libertatis illecebra ferox, a P tribus segregata,adMontem sacrum,ad AVentinum , ad Janiculum, munita loca, secederet ; cum perditissimi homines, concordiae M pacis hostes, ac seditionuin ventilatores, ira, cupiditate, licentia mobiles animos inflammarent ; cum vulgus Euripi more agitatum, ac tenuissimo sibilo auraque commotum, ad

odium, iracundiam , & publicum exitium

exardesceret; quae tanta vis, obsecro VOS ,

concitatos animos mitigavit, enses, & jacula de manibus furiosae plebis extorsit Curiae amplitu-

130쪽

plitudo, optimatum dignitas, Senatus authoritas eviluisset, nisi licentiosam plebem ad saniora consilia flexisset sapientissimorum civium gravis & plena dignitatis oratio . Menenii Agrippae , Valerii, Popilii eloquentia praestitit, ut exasperatae multitudinis vecordes animi contererentur, & ad pristinam cum Patribus concordiam gratiamque redirent. Quid hic Marcum Catonem commemorem, cum in Senatu Romano de Catilina & Sociis deliberante, mitem S dissolutain C i Caesaris sententiam de conjuratorum poena diluit atque rejecit 'Quid Tullium Consulem praedicem , cujus facundiae praestantia improbissimos cives, Cethegos, Lentulos,Clodios compescuit, eorumque audaciam atque temeritatem, non nisi Reipublicae excidio exaturandam infregit tAt, inquies, immane quantum a militari disciplina, quae omnia meditata opera defini- teque disponit, turbae distant & infrenati motus tumultuum civicorum. Quis vero tam malignus sit aestimator, qui non uberiora etiacommoda in omnem bellicam tractationem a Sapientia redundare fateatur Τ Ιlla timorem discutit, non mortis solum,quae arma tractan

tibus , ut Damocli gladius, equina suspensisS

SEARCH

MENU NAVIGATION