장음표시 사용
11쪽
te , naturaque munitis , & populorum perspecta iam fide fretus , simulque Theresiae
Auitriacae Hungariae Reginae auxillis , cujus in Cisalpina Gallia latum erat Imperium eoui Sardiniae Rex . dum suum tutari Regnum , Regnique fines amplificare studebat, omnem se Italiam tutari praedicabat : eaque de causa magnis praemiis inductus cum Britannorum Rege , Hungariaeque Regina ce
tis apud Uormaciam conditionibus convenerat . Genuensium contra erant animi irritati r namque in eo conventu affatum Illis quasi pro imperio fuerat Finarium , o portunissimum ad Ligusticum Mare oppidum : quodque eius nationis hominum ansemis altius insederat, videbantur ad injuriam contemptui etiam habiti . Vicinum agitur iam gravem. laterique nimium adhaerentem timere , & longinquae societatis spem , atque arma respectar caeperant, parati , ubi se tempus daret , neque vana sine viribus
vis esset , pacificos . 8c cum caeteris Rebus Italiae publicis communes sensus exuere . Atqui pacis consilia exuerat iam omnino. Mutinensium Dux is erat Franciscus Atellinus .
Huic ab Austriacis , quod majores quam
consuesset , quamque alere posse,videretur copias habendo in rerum novarum suspici nem venerat denunciatum minaciter erat, uti aut voluntatem nudaret suam , aut ab armis discederet, & quia recusaverat utrumque , confestim avito Imperio spoliatus, domo eiectus , coactusque ad Borbonios consuingere suturos vindices dignitatis , Hispaniensi sese liberalitate tuebatur. Hetruria ab utris
12쪽
AD Us tr TRas GESTI s. gque occulte ambita, petebatur a nemine palam , & Lotharingiae permutatione potissimum secura quiescebat. Veneti armati ad fines , & nullis tamen partibus impliciti
prudentis consilii ratione, veterisque imperii auctoritate pacem servabant, eque tuto aliorum certamina & motus taciti spectabant ό neque vero non vehementer dolebant ardere Italiam bello i proptereaquod suae in tanta propinquitate incendii , & communi etiam libertati metuerent. Pontifex autem Maximus , qui satis se adversus omnes belli impetus Religione tutum arbitrabatur , re omnium gravissima , 'uaeque magnam apud Populos, Regesque audioritatem habere sem- r debet , armatorum nihilominus vim su-inebat inermis, & dum neutri parti nocere pro sua diga Chri itianam Rempublicam benevolentia videri volebat, incommodi ab utraque parte plurimum necessario Ipse accipiebat . Iam vero Carolum Neapolis , &Siciliae Regem Philippi Hispaniarum Regis
Filium alterum , multa , diversaque solicitabant . Exstimulabat enim cum vetus partium odium , tum recens adversus Britannos ira , quod putabatur illorum impulsu domum revocasse , quas paternis copiis legiones ad Panarum usque flumen subsidio miserat : videbat ab Austriacis retorqueri identidem oculos ad Regnum Neapolitanum, tamquam ad praedam sibi ereptam : consilia eorum , conatusque perspexerat : quid sibi , si quod in Uormaciensi isdere sancitum diserte erat ) tota Borbonii Italia pellerentur , metuendum esset, cogitabat . Illa etiam c
13쪽
gitanti succurrebant , Regni novitas , non satis dum corroborata auctoritas , ambitiosae Principum mentes , incerti Populorum animi , multoque incertior bellorum eventus . Igitur quid Popul , quid Principes molirentur , attente investigabat. Beneficio ut alii, nonnulli metu, omnes iusto sibi lenique Imperio astringerentur , operam dabat. Praeter ea Portum Neapolis , eamque totam oram novis propus naculis, munimentisque succingi , navale mitrui, naves refici aedificarique, arma curari , Milites exerceri iubebat : ungulas ex singulis Provinciis legiones conscribebat, easque veteranis admiscendo tyrones militiae artibus , laboribusque assuefaciebat et praefecerat iis ex Neapolitana Nobilitate la tuna , & genere principes . Quo pacto res consequebatur duas , ut & Milites in suo Regno paratos , instructosque haberet , &Principum sibi animos militaris honoris specie devinciret . Denique etsi medium Italicis turbationibus agere , at8ue in pace , ac Regno continere sese constituerat, quae tamen ad bellum usui forent, iniqua tempora praemeditatus , enixe parabat. Hic tum erat Italiae Principum status , is habitus animorum . Interea Bellum , ut dictum supra est , ab Austriacis , Borboniliaque gerebatur . Quaedam utrinque velitationes , aliquot etiam praelia commissa erant . Celebris il sa apud Campum Sanctum pugnalanta concertatione , dubioque adeo exitu pugnata est, ut superiores ex ea utrique sese discessisse gloriarentur. Porro Austriaci , au
ctis post Camposanctense praelium copiis, &
14쪽
AD VELITRAs GESTII. Irecenti Principis Lobco vicet ii Imperio elaq quod novi semper Ducis adventu imilitum
animi excitantur premere acrius Η: panos,
atque audacius insequi coeperunt . Hispanorum autem erat exercitus, & eodem Camposanctensi praelio , & diutinis laboribus itineribusque i, tum etiam persustarum frequentia attenuatus , neque celeriter redintegrari
novis delectibus poterat; propterea quod &tem Poris oberat angustia, & mare, unde submitti illis auxilia poterant , a Britannis arctius custodiebatur . Itaque cum & propter militum paucitatem praelio contendere periculosum, & incommodum esset propter inopiam cibariorum iis, quibus iam invetera. verant. Iocis diutius immorari: simulque periculum illud esIet, ne ab Austriacis, qui dimidio iam serme maiores copias haberent , ipsi circumvenirentur , neve obsessis quod hostes conabantur viis commeatus , & receptus intercluderetur omnis: tutius Hispani consi lium secuti , castris a Pisauro repente
motis, quamquam extremum semper agmen
carpere, hostes , incolumes tamen , paucis in loneo dissicilique itinere desideratis , cum omnibus impedimentis in Regnum sese Ne politanum receperunt : estque in eo receptu collaudata admodum Comitis Gagii Hilpanorum Imperatoris virtus , & scientia rei. militaris.
Id ubi Neapolim litteris , nuncii Que perlatum est , & iam iamque adesse hostea
fama , omnia semper in peius augens , sal nunciaret, animi hominum pro cujusque aut instento , aut sortuna varie assiciebantur .
15쪽
Erant quod in omni civitate . atque in magna praesertim multitudine aecidere necesse est qui odio praesentis status, insita quadam naturae mobilitate , novis rebus studerent : & qui Patrimonio naufragi desperatique spem magnam in rerum perturbatione Ponerent, communique mallent, quam proprio casu interire: &qui demum, quod Austriacas olim partes artatus , atque apertius, quam privatum hominem deceat, euent amplexi , & jacere idcirco sibi , ae minus in
praesentia valere videbantur, illorum propterea Regnum summe cuperent reviviscere , a quibus multa sibi , & magnifica pollicebantur . At horum omnium furor, partim populi totius mirifice pro Rege consentientis fide deterritus , partim severiori Magistratuum diligentia, & novae inter eos, qui dubiae fidei habebantur , inititutae quaestionis metu compressus fractus ue ad inania vota, atque ad incertissimam spem devolvebatur . Reliqui vero sere omnes, qui aut ministeriis, amicitiisque Regiam attingebant ; aut optimi Regis moribus suavissimis illecti, iusti sesimo ejus Imperio delectabantur; aut ab Hispanis oriundi pro sua gente acerrime stabant , parati erant quidvis perpeti ac facere potius , quam Germanorum iterum iugum subire . Nihilo tamen secius metuebant rerum humanarum vicissitudinem. & nonnulli ex iis rei militaris ignari ad belli nomenstrepitumque horrescebant , & quae ipsi sibi temere fingebant pericula, inepte miserabantur pars igitur trepidare , pars gaudere,
alii nimium credere , timorς nimium alii,
16쪽
AD UROTRAs,GEsTrs. 7 de Rese , ac Republica quidam , omnes de
se cogitare . At Rex adhibitis summis viris, quibuscum maximis de rebus communicare consueverat, quid facto opus esset , quaerere instituit. Censebat aliquis Austriacos irritaritam alieno tempore non oportere , Hi spanis nimium aperte iuvandis ; vecordabatur ancipitem martis sortunam; naturam populorum Infidam , atque mobilem e hinc Siciliam ac Brutios restis Mamertinae metu laborare: illinc Uestinos, ac Marrucinos hostium imminentium surore urgeri dicebat: certos homines ad desectionem spectare forsitan: quiescere nunc quidem , at commoveri se posse
ad belli , & sortunae motum: nihil esse tam minimum , quod negligi in Imperio, atque in bello praesertim possit e magnum ubique ,
maximum intus periculum . Adversus quos Casus tam multos, tam varios , tamque interdum repentinos , quae spes ubi , belli nervus, pecunia i ubi Exercitus auxilia ab Hispaniis, aut advenire serius , aut prohiberi facile posse: superum inferumque mare eo se clausum e mercaturis fatali hac Regum , & Nationum discordia impeditis fidem concidisse : vectigalia deteriora in dies fierit JE-
rarium pene exhautium esse . Quod vero ad Exercitum attinet, collectitios esse militet tantum , tyronum turbam , aut deserturos signa , aut etiam aggregaturos sese hostibus, ubi hostes viderint: Hispanos autem Austria- eorum multitudine perterritos, tot detrimentis absumptos, tot itineribus defatigatos quietem potius, ac laborum, periculorumque levamentum aliquod , quam praelia rursus, &
17쪽
astra spectare : etiam atque etiam prospi-i endum esse , ne temere progressis turpismpendeat exitus , neve dum amicis prodesse volumus , nos pereamus, & ipsi non ser- Ventur . Proinde nullam sibi nisi in otio salutem videri, & nisi in eo Rex consilio προ severet , quod constitutum jam cum Britannis habuerit ut abltinendo armis , neutram hoc bello in partem ioclinet : cunctandum,& rationem interim excogitandam esse aliquam . qua & cedentes Hispanos sublevemus , si possumus , & Austriacos insequentes non offendamus . Contra erat, qui H spanorum Exercitum libentissimis animis aecipiendum , & cibariis , auxiliisque , omni denique re iuvandum esse putaret, nulla Austriacorum habita ratione : non utile Regi , non esse honestum Philippi Patris milites pro
Patris eiusdem Philippi hostibus, & iam suis
deserere ; Austriacorum conatus omnes e
spectare, ut devictis eiectisque Himanis, Re
gem deinde Neapolis , quietis timulatione deceptum, facilius conficiant, Italiaque omni potiantur. Eo Uormaciense foedus omne, eo intimam illam cum Sardiniat Rege armorum , consiliorumque omnium conjunitionem, tanto impendio quaestiam , pertinere: eodem etiam illud , quod per Britannos unum , idemque cum ipsis sentientes , ut su- Iersederetur bello , utque Neapolitana ab L spano Exercitu auxilia avocarentur , tantopere contenderint: eodem pertinere, quod dum mediam Rex personam diligenter tuebatur . ipsi interea insidias moliri, Neapoli
tani populi fidem per literas improbosque
18쪽
homines convellere nunquam destiterint: mo do inimico animo cum Exercitu in Regni nibus esse : expectandumne etiam , dum cunctantes , & vetera illa ac pervulgata de ancipiti martis fortuna deque populorum n tura mobili perpendentes opprimamur Quid tandem , inquit, veremur aut cur de populi fide, de militum nostrorum Virtute .
de copiis , de pecunia denique desperamus an non hic populus ille idem est , qui Pro-
regum avaritiam superbiamque nuper pertaesus Resem cupidissime proprium appetiverit , deinde ejus benignitate captus adam verit , a quo Rege magnis beneficiis ornatus, tantis commodis auctus fuerit An non hujus ipsius populi constantia explorata tum maxime est , cum littori , portuique nostro Britannorum classis immineret minitabunda,& seditionis occasionem avida aucupari videretur atque illis turbulentissimis diebus nemo in tanta sese multitudine commovit ; in suere homines qui maris cognitione freti, audacter sane , atque animose reei rent Regi , ituros sese ad Britannorum naves , easque incensuros. Quid tu igitur nobis , ut populo credamus , suades Ego vero non modo non illi credendum, sed summopere ab eo cavendum esse dicam sane, si vultis . Sed utram diligentior cautio est in
ejusmodi periculis pertimescendis , si falsa , an in vindicandis , si vera sunt nam belli apparatu, & quiescunt timidiores, & scelerati , si qui sunt , obstinatoque ad facinus
anim , cum non timeri sese videant, timere ipsi incipiunt, neque audaciae suae locum
19쪽
Io . DE R gausibi else existimant , ubi paratas offenderint ad defendendum vires. At credo de militum
nostrorum robore , atque animis dubitamus:
Quos qui collectitios appellat, ignorare is mihi videtur , illorum militum magnam
artem vigusimo jam stipendio iunctam esset
enique hos esse eosdem , qui in Africa apud Oranum cum ferocissima Maurorum gente , in Italia apud Butuntos cum hisce eisdem Austriacis congressi superiores discesserint; &uui in Siciliam deinde transgressi Syracusis , M Messana, quae ab hoc ipso Duce hostium LobcovicZio praesidio tenebatur , in dediti
nem acceptis duo celerrime Regna receperint . Tyrones autem qui sunt, ut in omni Exercitu sunt, hi quidem juventutis vi, v teranorum exemplo, Ducum imperio. & in ossicio continebuntur, & si non vetustatis , eamdem certe exercitationis, & roboris opinionem assument ; Illum vero Exercitum . Gagio Imperatore , & Camposanctens praelio nobilem, Hispanorum, Belgarumque florem , & proximo hoc in Regnum receptu ab hostibus lacessitum . hum tandem quaereste otium , an congrediendi iterum cum Austriacis occasionem sitire arbitraminii Neque me illa movent , quae de Mamertina peste , deque utroque mari clauso iactan ur . Nam Mamertina pestis Comitis Mahonii Legati diligentia , atque auctoritate , aut extincta iam sere m. aut tela diuturnitate ita relanguit , ut infrequentioribus praesidiis compriis mi facile possit. Ut mare autem custoditum,& septum adeo esse concedamus. nulla ut omiuno auxilia, & commeatus evadere nose sines
20쪽
AD VELITRAs GEsTIs. Irsint , quid externa requirimus , cum.dom sticis abundemus / An Siciliam , horreum quondam populi Romani, beatissimas Bruistiorum Provincias , Campaniam praeterea , Apuliam , Samnium non frumentum , non omnis seneris commeatum, non equos, arma, milites subministrare largiter posse censetis Nam pecuniae ad stipendium satis , mea quidem sententia , est i ubi vectigalia
fide redimantur, fide , ac diligentia adminiis strentur, neque auri pondus in non necessa. rias res effundatur . Hisce igitur copiis opibusque cum hostis ferox avidus impendeat , & nostris prope in saucibus urgeat, sedentes adhuc , bellandum necne sit, otiose consulimus Bellum, bellum , inquam , gerendum est , vi vis quam maturrime repellenda , ne, quod turpissimum est, sero sapiamus; hostes autem socordiam nostram suam putent occavsonem , & ad eorum conatus propulsandos, aut animum nobis , aut vires desuisse suspicentur. Hac oratione inducti ad bellum plerique propendebant, utique Hispaniensi Exergitus omni aperte re iuvaretur, & Neapolitanae cum eo copiae quam primum conjungerentur, decernere videbantur. Sed Rex saatis in praesentia habens Hispanos, Regno , Commeatuque non prohibere , quod salvis cum Britannorum Rege conditionibus iaceare poterat, nihil sibi ulterius progrediendum esse existimabat . Nam etsi vera esse , quae dicerentur , videbat , tameu committendum non putabat , ut armis sumptis dici posset turbandae quietis initium a se fieri Dicebatur etiam permotus Ducis Montallegrii conis